Obrázky na stránke
PDF
ePub

modi auxilii sumatur deinceps occasio, vel trahatur ad consuetudinem petendi alias consimile auxilium. Incipient autem iter praedictum in crastino Exaltationis Sanctae Crucis, quibus die et loco eis occurras ad sacramentum ab eis recipiendum et auxilium eis impendendum, sicut tibi dixerint ex parte nostra. Teste Rege apud Westmonasterium, II. die Julii anno regni nostri vicesimo primo.-(Foedera, i. 232.)

A.D. 1242.

RECORD OF A DEBATE IN THE COUNCIL OF
THE NATION.

The following record was drawn up, as is stated by Matthew Paris, who inserts it in his History, that the answer of the barons to the king's demand for money might never be forgotten. We have in it the first detailed account of a dispute in the National Council as to the expediency of a war, or the granting of an aid. No doubt many discussions on the latter point had taken place during the previous years of the reign, and had preceded. the grants that purchased the reissue of the charters. On some former occasions, too, it would seem that the barons made it a condition of granting the tax, that it should be assessed and collected in a particular way. This appears, however, to be an early and very important instance of an aid being absolutely refused. Towards the end of the year the king exacted a scutage, fecit extorqueri;' possibly in accordance with the article of the charter of 1225 in which he asserted the right.

Cum dominus Eboracensis archiepiscopus et omnes episcopi Angliae, abbates, et priores per se vel per procuratores suos, necnon et omnes comites et fere omnes barones Angliae ad mandatum domini regis convenissent apud Wesmonasterium die Martis proxima ante Purificationem beatae Mariae, A.D. 1242, regni Henrici regis 26to, audituri domini regis voluntatem et negotium pro quo ipsos mandaverat; et idem dominus rex transmittens ad eosdem dictum dominum Eboracensem et nobilem virum dominum comitem Ricardum et dominum Willelmum de Eboraco praepositum de Beverlaco, super voluntate domini regis et

:

negotiis suis, scilicet eisdem expositis per eosdem solemnes nuncios, omnes magnates de regno suo rogasset de consilio ei dando et auxilio faciendo ad haereditatem suam et jura sua perquirenda in partibus transmarinis quae spectabant ad regnum suum Angliae; tandem dicti episcopi, abbates et priores, comites et barones, magno inter eos tractatu praehabito, in primis domino regi per praedictos magnates dederunt consilium, videlicet, quod dominus ipse rex exspectaret finem treugarum inter eum et regem Franciae initarum et si forte dictus rex Franciae contra formam earundem treugarum aliquas fecisset interprisas, tunc dictus rex Angliae mitteret ad eum solemnes nuncios ad rogandum, monendum et inducendum ipsum regem Franciae, ut treugas initas teneret et interprisas emendaret, si quae per ipsum vel per suos factae essent. Quod si rex Franciae facere contradiceret, libenter ad hoc consilium apponerent pro posse suo de auxilio ei dando. Omnes ita unanimiter responderunt. Similiter postquam fuerat dominus eorum, multoties ad instantiam suam ei auxilium dederunt, videlicet tertiam decimam mobilium suorum, et postea quintam decimam et sextam decimam et quadragesimam, carucagium, hydagium et plura scutagia, et postea unum magnum scutagium ad sororem suam Imperatricem maritandam. Postea vero nondum quatuor annis elapsis vel circiter, petiit ab eis iterum auxilium, et tandem cum magna precum instantia obtinuit tricesimam, quam ei concesserunt, tali scilicet conditione, quod illa exactio vel aliae praecedentes amplius non traherentur in consequentiam. Et inde fecit eis cartam suam. Et praeterea concessit eis tunc quod omnes libertates contentae in Magna Carta extunc in antea plenius tenerentur per totum regnum suum, et inde fecit eis quandam parvam cartam suam quam adhuc habent, in qua eaedem continentur. Praeterea dominus rex concessit eis de voluntate sua, et de consilio totius baronagii sui, quod tota pecunia ex dicta tricesima proveniens salvo deponeretur in castris domini regis sub custodia quatuor magnatum Angliae, scilicet comitis Warenniae et aliorum, per quorum visum et consilium pecunia illa expenderetur ad dicti regis et regni utilitatem, cum necesse esset. Et quia baronagium nescit nec audivit quod de dicta pecunia per visum vel consilium alicujus quatuor magnatum praedictorum aliquid expendatur, credunt firmiter et bene intelligunt quod dominus rex adhuc totam habet illam pecuniam integram, de qua nunc potest habere magnum auxilium. Praeterea bene sciunt quod post tempus illud tot habuit escaetas, archiepiscopatum Cantuariensem, et plures episcopatus Angliae ditiores, et terras comitum et baronum

et militum de eo tenentium defunctorum, quod solummodo de illis escaetis debet ipse habere grandem pecuniae summam si bene custodiatur. Praeterea a tempore dictae tricesimae datae, non cessaverunt justitiarii itinerantes itinerare per omnes partes Angliae tam de placitis forestae quam de omnibus aliis placitis, ita quod omnes comitatus Angliae et omnia hundreda, civitates et burgi, et fere omnes villae graviter amerciantur; unde solummodo de illo itinere habet dominus rex vel habere debet maximam summam pecuniae, si persolvatur et bene colligatur. Unde bene dicunt quod per illa amerciamenta et per alia auxilia prius data, omnes de regno ita gravantur et depauperantur quod parum aut nihil habent in bonis. Et quia dominus rex nunquam, post tricesimam datam, cartam suam de libertatibus tenuit, immo plus solito postea gravavit, et per aliam cartam eis concesserat quod exactiones hujusmodi non traberentur in consequentiam, responderunt eidem domino regi praecise, quod nullum ad praesens ei facerent auxilium. Verumtamen quia dominus eorum est, sic se gerere poterit erga eos usque ad finem dictarum treugarum, quod tunc bonum apponent consilium pro posse suo. Et cum dicti magnates nuncii istud domino regi nunciassent responsum, redeuntes ad baronagium dixerunt, quod in parte sufficiens dederunt domino regi responsum; sed dominus rex voluit scire ab eis quid facerent si rex Franciae ante finem praedictarum treugarum rumperet easdem treugas. Promiserunt etiam ex parte domini regis quod si ipse alicui magnatum Angliae injuriam fecisset, ipse illud emendaret per considerationem domini Petri de Sabaudia et aliorum de consilio suo. Ad quae magnates sic responderunt, videlicet, si rex Franciae rumperet treugas et nollet interprisas emendare, tunc apponent consilium sicut prius dixerant se apposituros in fine treugarum, dummodo constaret eis de veritate facti regis Franciae. Ad hoc quod ipsi promiserunt emendas ex parte domini regis super injuriis eis illatis, responderunt quod noluerunt ad praesens cum domino rege placitare; et in concessione tricesimae adeo bene et fideliter promiserat eis dominus Willelmus de Raele ex parte domini regis, sicut modo ipsi faciunt: qualiter dominus rex tenuerit promissa sua videat ipse. Postea vero dominus rex examinavit plures singulariter; quid ipsi concesserint universitas ignorat. (Matt. Paris, pp. 581, 582.)

A.D. 1252.

WRIT FOR ENFORCING WATCH AND WARD,
AND THE ASSIZE OF ARMS.

In this document the king brings together the two very ancient methods of ensuring peace and defence, of which several illustrations have been given already. Their connexion with constitutional history is now becoming less close, but it is important to observe the permanence of their character, and the antiquity as well as the elasticity of the machinery by which they are worked. Although not an essential part of the Constitution, they are ancient buttresses of the fabric, and their very permanence attests as well as sustains the corporate identity of the English nationality, which feudalism has disguised but has not been able to mutilate.

[ocr errors]

HENRICUS Dei gratia rex, etc. vicecomiti . salutem. Sciatis quod ad pacem nostram firmiter observandam, provisum est de consilio nostro, quod vigiliae fiant in singulis civitatibus, burgis, et omnibus aliis villis comitatus tui, a die Ascensionis Domini usque ad festum Sancti Michaelis, scilicet in singulis civitatibus ad singulas portas per sex homines armis munitos, et in singulis burgis per duodecim homines; et in singulis villis integris per sex homines vel quatuor ad minus similiter armis munitos secundum numerum inhabitantium: et vigilent continuo per totam noctem ab occasu solis usque ad ortum, ita quod, si aliquis extraneus transitum per ipsos faciat, arrestent usque mane; et tunc, si fidelis sit, dimittatur, et si suspectus sit, vicecomiti liberetur, qui ipsum sine omni difficultate et dilatione recipiat et salvo custodiat; si vero hujusmodi extranei transitum facientes, se non permiserint arrestari, tunc praedicti vigiles hutesium levent super eos undique, et eum insequantur cum tota villata et vicinis villatis, cum clamore et hutesio de villa in villam, donec capiantur; et tunc liberentur vicecomiti sicut praedictum est, ita quod nullus occasione hujusmodi arrestationis vel captionis extraneorum per vicecomitem, vel per ballivos suos occasionetur; et singulae civitates, burgi et villae, praemuniantur ad singulas praedictas vigilias et sectas ita diligenter faciendum, ne defectum illorum graviter punire debeamus.

Provisum est etiam quod singuli vicecomites una cum duobus

militibus ad hoc specialiter assignatis, circumeant comitatus suos de hundredo in hundredum, et civitates et burgos, et convenire faciant coram eis in singulis hundredis, civitatibus et burgis, cives, burgenses, libere tenentes, villanos et alios aetatis quindecim annorum usque ad aetatem sexaginta annorum, et eosdem faciant omnes jurare ad arma, secundum quantitatem terrarum et catallorum suorum; scilicet, ad quindecim libratas terrae, unam loricam, capellum ferreum, gladium, cultellum et equum; ad decem libratas terrae unum habergetum, capellum ferreum, gladium et cultellum; ad centum solidatas terrae unum purpunctum, capellum ferreum, gladium, lanceam et cultellum; ad quadraginta solidatas terrae, et eo amplius ad centum solidatas terrae, gladium, arcum, sagittas et cultellum. Qui minus habent quam quadraginta solidatas terrae, jurati sint ad falces, gisarmas, cultellos et alia arma minuta. Ad catalla sexaginta marcarum, unam loricam, capellum ferreum, gladium, cultellum et equum: ad catalla quadraginta marcarum, unum haubercum, capellum ferreum, gladium et cultellum; ad catalla viginti marcarum, unum purpunctum, capellum ferreum, gladium et cultellum; ad catalla novem marcarum, gladium, cultellum, arcum et sagittas; ad catalla quadraginta solidorum et eo amplius usque ad decem marcas, falces, gisarmas et alia arma minuta. Omnes etiam illi qui possunt habere arcus et sagittas extra forestam, habeant ; qui vero in foresta, habeant arcus et pilatos.

In singulis civitatibus et burgis jurati ad arma sint coram majoribus civitatis, et praepositis et ballivis burgorum ubi non sunt majores; in singulis vero villatis aliis constituatur unus constabularius vel duo secundum numerum inhabitantium et provisionem praedictorum; in singulis vero hundredis constituatur unus capitalis constabularius, ad cujus mandatum omnes jurati ad arma de hundredis suis conveniant, et ei sint intendentes ad faciendum, ea quae spectant ad conservationem pacis nostrae. Clamare etiam faciant singuli vicecomites per civitates et burgos et omnia mercata ballivorum suorum quod nulli conveniant ad turniandum vel burdandum, nec ad alias quascunque aventuras, nec etiam aliqui incedant armati nisi specialiter fuerunt ad custodiam pacis nostrae deputati; et si aliqui fuerint inventi sive incedentes armati contra hanc provisionem nostram, arrestentur et vicecomiti liberentur: et si se non permiserint arrestari, tunc constabularii singulorum hundredorum et villatarum, et alii quicunque sint, hutesium levent super eos undique, et cum vicinis villis, et de villa in villam ipsos insequantur donec capiantur et vicecomiti liberentur, sicut praedictum est; quoties autem contigerit hutesium levari super quoscunque perturbatores pacis

« PredošláPokračovať »