Obrázky na stránke
PDF
ePub

nostrae, praedones et malefactores in parcis vel vivariis, statim propter eos fiat hutesium, et ipsos insequantur donec capiantur, et vicecomiti liberentur, sicut de aliis praedictum est: et omnes vicecomites et eorum ballivi, constabularii, jurati ad arma, burgenses, libere tenentes et villani, talem sectam faciant propter praedictos malefactores, ne ipsi malefactores evadant, et ne, si pro eorum defectu evadant, hii in quibus defectus inventus fuerit graviter puniri debeant, et sic per consilium nostrum puniantur, quod poena illorum aliis metum incutiat, et auferat materiam delinquendi; suspectos autem de die per quascunque arrestationes recipiant arrestatos, vicecomites sine dilatione et difficultate salvo custodiant, donec per legem terrae deliberentur. Et ideo tibi praecipimus, quod sicut corpus tuum et omnia tua diligis, una cum dilectis et fidelibus nostris Henrico filio Bernardi, Petro de Goldintuna, quos tibi ad hoc assignavimus, omnia praedicta sub forma praescripta cum diligentia exsequaris, ne pro defectu tui inde et praedictorum Henrici et Petri ad te et ad ipsos nos graviter capere debeamus.

Teste archiepiscopo Eboracensi apud Westmonasterium XXmo die Maii, anno regni nostri tricesimo sexto.-(Foedera, i. 281.)

A.D. 1253. SENTENCE OF EXCOMMUNICATION AGAINST
TRANSGRESSORS OF THE CHARTERS.

Anno Domini MCCLIII. iiio idus Maii, in magna aula regis apud Westmonasterium, sub praesentia et assensu domini Henrici, Dei gratia, illustris regis Angliae, et dominorum R. comitis Cornub., fratris sui, R. comitis Norff. et Suff., marescalli Angliae, H. comitis Heref., H. comitis Oxon., J. comitis War. et aliorum optimatum regni Angliae. Nos B., Divina miseratione, Cant. archiepiscopus totius Angliae primas, F. London., H. Elyens., R. Linc., W. Wygorn., W. Norwic., P. Hereford., W. Sarr., W. Dunolm., R. Exon., S. Karl., W. Bathon., L. Roffens., Thom. Menevens., episcopi, pontificalibus induti, candelis accensis, in transgressores libertatum ecclesiasticarum et libertatum seu liberarum consuetudinum regni Angliae, et praecipue earum quae continentur in carta communium libertatum regni et carta de foresta, excommunicationis sententiam solempniter tulimus sub hac forma. Auctoritate Dei Patris omnipotentis et Patris et Filii et Spiritus Sancti, et gloriosae Dei genitricis semperque virginis Mariae, beatorum apostolorum Petri et Pauli omniumque apostolorum, beati Thomae archiepiscopi et martyris omniumque martyrum

Dei, beati Edwardi regis Angliae omniumque confessorum atque virginum, omniumque sanctorum Dei, excommunicamus, anathematizamus et a liminibus sanctae matris ecclesiae sequestramus, omnes illos, qui amodo scienter et malitiose ecclesias privaverint vel spoliaverint suo jure. Item omnes illos, qui ecclesiasticas libertates vel antiquas regni consuetudines approbatas, et praecipue libertates et liberas consuetudines quae in cartis communium libertatum et de foresta continentur concessis a domino rege archiepiscopis, episcopis et ceteris Angliae praelatis, comitibus, baronibus, militibus et libere tenentibus, quacunque arte vel ingenio violaverint, infregerint, diminuerint, seu immutaverint, clam vel palam, facto, verbo, vel consilio, contra illas vel earum aliquam in quocunque articulo temere veniendo. Item omnes illos, qui contra illas vel earum aliquam statuta aliqua ediderint vel edita servaverint, et consuetudines introduxerint vel servaverint introductas, scriptores statutorum necnon consiliatores et executores, et qui secundum ea praesumpserint judicare, qui omnes et singuli superius memorati hanc sententiam incursuros se noverint ipso facto, qui scienter aliquid commiserint de praedictis; qui vero ignoranter, nisi commoniti infra quindenam a tempore commonitionis se correxerint et arbitrio ordinariorum satisfecerint de commissis, extunc sint hac sententia involuti. Eadem etiam sententia innodamus illos qui pacem regis et regni praesumpserint perturbare. In cujus rei memoriam sempiternam nos signa nostra duximus apponenda.-(Blackstone's Charters, pp. 70-72.)

A.D. 1253.

WRIT FOR CARRYING OUT THE WATCH AND WARD
AND ASSIZE OF ARMS.

The minute directions given in the following writ help to supplement the Act given above, p. 362. The articles annexed are, no doubt, the instructions which the sheriff was to receive from the special commissioner, Henry Colville.

HENRICUS Dei gratia Rex, etc., vicecomiti Essexiae et Hertford., salutem. Summone per bonos summonitores omnes milites et omnes libere tenentes de comitatibus praedictis, et de qualibet villa quatuor homines et praepositum, et de quolibet burgo duodecim legales burgenses, quod sint coram dilecto et fideli nostro Henrico de Colevilla ad dies et loca quos tibi scire faciet, ad audiendum et faciendum praeceptum nostrum. Venire etiam

facias coram eo ad eosdem dies et loca omnes illos qui jurati sunt ad arma et jurari debent, cum armis suis ad quae jurati sunt et esse debent, audituri et facturi praeceptum nostrum. Et interim diligenter inquiras qui fecerunt ultimo scrutinium de armis in comitatibus praedictis, et qui ultimo inde sacramentum ceperunt; et ubi rotuli de scrutinio illo et sacramento fuerunt. Et rotulos illos habeas coram praefato Henrico praedictis diebus et locis; et tu ipse tunc ibi sis in propria persona tua ad exsequendum ea quae idem Henricus tibi ex parte nostra praecipiet. Et si ballivi libertatum qui returnum habent brevium nostrorum istud mandatum nostrum exsecuti non fuerint, non omittas quin libertates illas ingrediaris ad idem mandatum exsequendum. Teste me ipso apud Portesmuthe, XVIII. die Julii, anno regni nostri XXXVIIo.

Articuli.

1. Quod vigiliae fiant per singulas villas sicut fieri consue verunt, et per viros probos et validos.

2. Quod sectae de utesiis fiant secundum antiquum debitum modum, ita quod negligentes et utesium sequi nolentes, capiantur tanquam consentientes malefactoribus et liberentur vicecomiti. Et insuper in qualibet villa provideantur quatuor homines vel sex secundum quantitatem villae, ad utesia prompte et instanter prosequenda et ad malefactores prosequendos si supervenerint et necesse fuerit, cum arcubus et sagittis et aliis levibus armis, quae debent provideri ad custum totius villae et quae semper remaneant ad opus praedictae villae. Et super illos provideatur de quolibet hundredo duo liberi et legales homines potentiores, qui sint superiores, et videant quod vigiliae recte fiant et prosecutiones praedictae.

3. Quod nullus extraneus hospitetur nisi de die, et de clara discedat.

4. Quod nullus extraneus receptetur in villis campestribus ultra unum diem vel duos ad plus extra tempus messium, nisi hospes pro illo velit respondere.

5. Quod si aliquis malefactor, vel aliquis de quo mala suspicio habeatur, capiatur per vigilatores vel alios domini regis fideles, vicecomes vel ballivus de hundredo ipsum sine dilatione vel mercede aliqua recipiet.

6. Quod praecipiatur majori et ballivis singularum civitatum et burgorum, quod si aliquis mercator vel extraneus deferens pecuniam et illam eis ostendat et conductum petat, quod faciant ei conductum per malos passus et loca ambigua: quod si aliquid amiserit pro defectu conductus vel in eorum conductu, de villata burgi illius vel civitatis ei restituatur.-(Foedera, i. 291, 292.)

A.D. 1254.

WRIT OF SUMMONS FOR TWO KNIGHTS OF THE

SHIRE TO GRANT AN AID.

This is an important landmark in the parliamentary history of England; it is a distinct summons to the counties, through the sheriffs, to return two knights each, for the purpose of granting an aid. The king combines with this a direction to the sheriffs to compel all tenants in chief, who hold lands with twenty pounds a year, to present themselves in person for military service. It is to be observed that, in the order to return the two knights, they are said to be chosen by the counties, that is the county courts, no restriction of the power of choice to tenants in chief, or to knights, being specified. This writ is sufficient to show that no such restriction even at this early period existed. The aid asked for is a national and not a feudal grant; and although the force spoken of in the early part of the writ is levied on the feudal principle, the assembly summoned in the latter part of it is of a different character altogether.

Forma directa magnatibus et vicecomitibus Angliae. REX Vicecomiti Bedeford. et Bukingeham., salutem. Cum comites et barones et ceteri magnates regni nostri nobis firmiter promiserint, quod erunt Londoniis a die Paschae proximo futuro in tres septimanas cum equis et armis parati et bene muniti ad tendendum sine ulla dilatione versus Portesmuth, ad transfretandum ad nos in Vasconiam contra regem Castellae qui terram nostram Vasconiae in manu forti in aestate proximo futura hostiliter est ingressurus, et tibi mandaverimus quod omnes illos de ballia tua qui tenent xx. libratas terrae de nobis in capite, vel de aliis qui sunt infra aetatem et in custodia nostra, ad idem distringes; tibi districte praecipimus, quod praeter omnes praedictos venire facias coram consilio nostro apud Westmonasterium in quindena Paschae proximo futuri, quatuor legales et discretos milites de comitatibus praedictis quos idem comitatus ad hoc elegerint, vice omnium et singulorum eorundem comitatuum, videlicet duos de uno comitatu et duos de alio, ad providendum, una cum militibus aliorum comitatuum quos ad

eundem diem vocari fecimus, quale auxilium nobis in tanta necessitate impendere voluerint. Et tu ipse militibus et aliis de comitatibus praedictis necessitatem nostram et tam urgens negotium nostrum diligenter exponas, et eos ad competens auxilium nobis ad praesens impendendum efficaciter inducas; ita quod praedicti quatuor milites praefato consilio nostro ad praedictum terminum praecise respondere possint super praedicto auxilio pro singulis comitatuum praedictorum. Firmiter etiam tibi praecipimus quod omnia debita quae nobis a retro sunt in baillia tua et solvi debuerunt ad scaccarium nostrum ante Pascha jam instans, vel solvi debent ad scaccarium ejusdem Paschae, habeas ad idem scaccarium in quindena praedicti Paschae, sciturus quod nisi praedicta debita tunc ibidem habueris non solum corpus tuum arrestari faciemus, sed debita illa de terris et tenementis tuis levari faciemus ad damnum tuum non modicum. T. A. Regina et R. comite Cornubiae apud Windlesoram XI. die Februarii.-(Report on the Dignity of a Peer, App. i. p. 13.)

A.D. 1255.

CHARTER OF HENRY III TO OXFORD.

This charter is not given as a specimen of the ordinary borough charters granted by Henry III: on the contrary, it is distinguished from them by the provisions touching the University. It may however be regarded as exhibiting the increased minuteness and distinctness of detail that was now being introduced into municipal institutions.

REX omnibus, etc., salutem. Sciatis quod ad pacem et tranquillitatem necnon et utilitatem universitatis scholarium Oxoniae providimus et concessimus quod quatuor aldermanni fiant in Oxonia, et octo de discretioribus et legalioribus burgensibus ejusdem villae associentur ipsis aldermannis, qui omnes jurent nobis fidelitatem, et sint assidentes et consulentes majori et ballivis nostris Oxoniae ad pacem nostram conservandam, ad assisas praedictae villae custodiendas, et ad investigandum malefactores et perturbatores pacis nostrae, et vagabundos de nocte, et receptatores latronum et malefactorum, et corporale praestent sacramentum quod omnia praedicta fideliter observabunt. In qualibet autem parochia villae Oxoniae sint duo homines electi de legalioribus parochianis et jurati quod in qualibet quindena

« PredošláPokračovať »