Obrázky na stránke
PDF
ePub

sworon that hi woldon ongean ealle othre men him holde beon.

ORDERIC. VITAL., lib. iv. c. 7. Ipsi vero regi, ut fertur, mille et sexaginta librae sterilensis monetae, solidique triginta et tres oboli, ex justis redditibus Angliae per singulos dies redduntur exceptis muneribus regiis et reatuum redemptionibus, aliisque multiplicibus negotiis quae regis aerarium quotidie adaugent; rex Willelmus omne regnum suum diligenter investigavit, et omnes fiscos ejus, sicut tempore Edwardi regis fuerunt, veraciter describi fecit. Terras autem militibus ita distribuit, et eorum ordines ita disposuit, ut Angliae regnum LX millia militum indesinenter haberet, ac ad imperium regis, prout ratio poposcerit, celeriter exhiberet.

EADMER, Hist. Nov., i. p. 6. Quaedam de eis quae nova per Angliam servari [Willelmus] constituit ponam

1. Non ergo pati volebat quenquam in omni dominatione sua constitutum Romanae urbis pontificem pro apostolico, nisi se jubente, recipere, aut ejus litteras si primitus sibi ostensae non fuissent ullo pacto suscipere.

2. Primatem quoque regni sui, archiepiscopum dico Cantuariensem seu Dorobernensem, si coacto generali episcoporum concilio praesideret, non sinebat quicquam statuere aut probibere nisi quae suae voluntati accommoda et a se primo essent ordinata.

3. Nulli nihilo minus episcoporum suorum concessum iri permittebat, ut aliquem de baronibus suis seu ministris, sive incesto sive adulterio sive aliquo capitali crimine denotatum, publice nisi ejus praecepto implacitaret, aut excommunicaret aut ulla ecclesiastici rigoris poena constringeret.

CHARTER OF WILLIAM I TO THE CITY OF LONDON.

Will'm kyng gret. Will'm bisceop and Gosfreg portirefan and ealle pa burhwaru binnan Londone Frencisce and Englisce freondlice. and ic kyde eow þat ic wylle pat getbeon eallra þæra laga weorce þegyt wæran on Eadwerdes dæge kynges. and ic wylle þæt æle cyld beo his fæder yrfnume. æfter his fæderdæge. and ic nelle gepolian þat ænig man eow ænig wrang beode. God eow gehealde.

Translation.

William, king, greets William, bishop, and Gosfrith, portreeve, and all the burghers within London, French and English,

friendly; and I do you to wit that I will that ye be all law worthy that were in King Edward's day. And I will that every child be his father's heir, after his father's day. And I will not endure that any man offer any wrong to you. God keep you.(Liber Custumarum.)

STATUTES OF WILLIAM THE CONQUEROR.

The following short record, which is found in this, its earliest form, in the Textus Roffensis,' a manuscript written during the reign of Henry I, contains what is probably the sum and substance of all the legal enactments actually made by the Conqueror, independent of his confirmations of the earlier laws; they are probably the alterations or emendations referred to by Henry I in his charter, as made by his father in the laws of King Edward. The charter which follows is the important Act by which William divided the ecclesiastical from the secular jurisdiction over the clergy, in matters not strictly spiritual, which had of course always been treated, as they continued to be, by the bishops, in their own courts and councils.

Hic intimatur quid Willelmus Rex Anglorum cum principibus suis constituit post Conquisitionem Angliae.

1. In primis quod super omnia unum vellet Deum per totum regnum suum venerari, unam fidem Christi semper inviolatam custodiri, pacem et securitatem inter Anglos et Normannos servari.

2. Statuimus etiam ut omnis liber homo foedere et sacramento affirmet, quod infra et extra Angliam Willelmo regi fideles esse volunt, terras et honorem illius omni fidelitate cum eo servare, et ante eum contra inimicos defendere.

3. Volo autem ut omnes homines quos mecum adduxi aut post me venerunt sint in pace mea et quiete. Et si quis de illis occisus fuerit, dominus ejus habeat infra quinque dies homicidam ejus si potuerit; sin autem, incipiat persolvere mihi xlvi. marcas argenti quamdiu substantia illius domini perduraverit. Ubi vero substantia defecerit, totus hundredus in quo occisio facta est communiter persolvat quod remanet.

4. Et omnis Francigena qui tempore regis Edwardi propinqui mei fuit in Anglia particeps consuetudinum Anglorum, quod ipsi dicunt onhlote et anscote, persolvatur secundum legem Anglorum. Hoc decretum sancitum est in civitate Claudia.

5. Interdicimus etiam ut nulla viva pecunia vendatur aut ematur nisi infra civitates, et hoc ante tres fideles testes; nec aliquam rem vetustam sine fidejussore et waranto. Quod si aliter fecerit, solvat et persolvat, et postea forisfacturam.

6. Decretum est etiam ibi, ut, si Francigena appellaverit Anglum de perjurio aut murdro, furto, homicidio, ran, quod Angli dicunt apertam rapinam quae negari non potest, Anglus se defendat per quod melius voluerit, aut judicio ferri aut duello. Si autem Anglus infirmus fuerit, inveniat alium qui pro eo faciat. Si quis eorum victus fuerit, emendet xl. solidos regi. Si Anglus Francigenam appellaverit et probare noluerit judicio aut duello, volo tamen Francigenam purgare se sacramento non fracto.

7. Hoc quoque praecipio et volo, ut omnes habeant et teneant legem Edwardi regis in terris et in omnibus rebus, adauctis iis quae constitui ad utilitatem populi Anglorum.

8. Omnis homo qui voluerit se teneri pro libero sit in plegio, ut plegius teneat et habeat illum ad justitiam si quid offenderit. Et si quisquam talium evaserit, videant plegii ut simpliciter solvant quod calumniatum est, et purgent se quia in evaso nullam fraudem noverint. Requiratur hundredus et comitatus, sicut antecessores nostri statuerunt. Et qui juste venire deberent et venire noluerint, semel summoneantur; et si secundo venire noluerint, accipiatur unus bos, et summoneantur tertio. Et si non tertio venerint, accipiatur alius bos: quarta autem vice si non venerint, reddatur de rebus hominis illius qui venire noluerit quod calumniatum est, quod dicitur ceapgeld; et insuper forisfactura regis.

9. Ego prohibeo ut nullus vendat hominem extra patriam super plenam forisfacturam meam.

10. Interdico etiam ne quis occidatur aut suspendatur pro aliqua culpa, sed eruantur oculi, et testiculi abscidantur. Et hoc praeceptum non sit violatum super forisfacturam meam plenam.-(MS. Bodl. Rawlinson, C. 641.)

ORDINANCE OF WILLIAM I, SEPARATING THE SPIRITUAL AND

TEMPORAL COURTS.

Willelmus gratia Dei Rex Anglorum, R. Bainardo et G. de Magnavilla, et P. de Valoines, ceterisque meis fidelibus de Essex et de Hertfordschire et de Middelsex, salutem. Sciatis vos omnes et ceteri mei fideles qui in Anglia manent, quod episcopales leges, quae non bene nec secundum sanctorum canonum praecepta usque ad mea tempora in regno Anglorum fuerunt, communi concilio et consilio archiepiscoporum et episcoporum et

G

[merged small][ocr errors][merged small]

abbatum et omnium principum regni mei emendandas judicavi. Propterea mando et regia auctoritate praecipio, ut nullus episcopus vel archidiaconus de legibus episcopalibus amplius in hundret placita teneant, nec causam quae ad regimen animarum pertinet ad judicium secularium hominum adducant, sed quicunque secundum episcopales leges, de quacunque causa vel culpa interpellatus fuerit, ad locum quem ad hoc episcopus elegerit vel nominaverit veniat, ibique de causa vel culpa sua respondeat, et non secundum hundret, sed secundum canones et episcopales leges, rectum Deo et episcopo suo faciat. Si vero aliquis per superbiam elatus ad justitiam episcopalem venire contempserit vel noluerit, vocetur semel, secundo et tertio; quod si nec sic ad emendationem venerit, excommunicetur, et si opus fuerit ad hoc vindicandum, fortitudo et justitia regis vel vicecomitis adhibeatur. Ille autem qui vocatus ad justitiam episcopi venire noluerit pro unaquaque vocatione legem episcopalem emendabit. Hoc etiam defendo, et mea auctoritate interdico, ne ullus vicecomes aut praepositus seu minister regis, nec aliquis laicus homo, de legibus quae ad episcopum pertinent se intromittat, nec aliquis laicus homo alium hominem sine justitia episcopi ad judicium adducat. Judicium vero in nullo loco portetur, nisi in episcopali sede aut in illo loco quem ad hoc episcopus constituerit.-(Ancient Laws and Institutes, p. 213.)

A.D. 1086. EXTRACTS FROM DOMESDAY BOOK,

Next to the laws and charters of the early kings, the record of local customs in Domesday Book is the source of the most certain information as to the common law of England before the Conquest. It is probable that everything in the so-called laws of Edward the Confessor (above, p. 74), which has any sort of authenticity, is derived from these memoranda. The following extracts are given here as illustrating-1. The aristocratic character of the municipal government in the towns which contained the germs of an organization of their own; 2. The financial system of the counties previous to its organization under the Court of Exchequer, and whilst still administered by ealdormen or earls, superior to the sheriffs who take their place under the Norman system, although the earl retains 'the third penny' of the county; 3. The 'consuetudines' or financial and

legal customary settlement which it was the object of the municipal charters of the next century to conserve or amend; 4. The method of raising and supporting the customary military force for the fyrd or expeditio; and 5. The early application of the method of inquest by jury for the ascertaining of these legal and financial consuetudines,' exemplified in the heading of the Ely Survey.

TITLE OF THE DOMESDAY INQUEST FOR ELY.

Hic subscribitur Inquisitio Terrarum quo modo barones regi inquirunt, videlicet, per sacramentum Vicecomitis scirae et omnium baronum et eorum Francigenarum et totius centuriatus, presbiteri, praepositi, vi. villanorum uniuscujusque villae. Deinde quomodo vocatur mansio, quis tenuit eam tempore Regis Eadwardi; quis modo tenet; quot hidae; quot carrucatae in dominio; quot hominum; quot villani; quot cotarii; quot servi; quot liberi homines; quot sochemani; quantum silvae; quantum prati; quot pascuorum; quot molendina; quot piscinae; quantum est additum vel ablatum; quantum valebat totum simul; et quantum modo; quantum ibi quisque liber homo, vel sochemanus habuit vel habet. Hoc totum tripliciter; scilicet tempore Regis Aeduardi, et quando Rex Willelmus dedit; et quomodo sit modo; et si potest plus haberi quam habeatur. (Inquisitio Eliensis, Domesday, iii. 497.)

CUSTOMS OF CHESTER.

Civitas de Cestre tempore Regis Edwardi geldabat pro 1. hidis. Tres hidae et dimidia quae sunt extra civitatem. Hoc est, una hida et dimidia ultra pontem, et ii. hidae in Neutone et Redeclive et in burgo episcopi; hae geldabant cum civitate.

Tempore Regis Edwardi erant in ipsa civitate cccc. et xxxi. domus geldantes. Et praeter has habebat episcopus lvi. domus geldantes. Tunc reddebat haec civitas x. markas argenti et dimidiam. Duae partes erant regis et tertia comitis ; et hae leges erant ibi ;

Pax data manu regis vel suo brevi vel per suum legatum, si ab aliquo fuisset infracta, inde rex c. solidos habebat. Quod si ipsa pax regis jussu ejus a comite data, fuisset infracta, de centum solidis qui pro hoc dabantur tertium denarium comes habebat. Si vero a praeposito regis aut ministro comitis eadem pax data infringeretur, per xl. solidos emendabatur, et comitis erat tertius denarius.

Si quis liber homo regis pacem datam infringens in domo

« PredošláPokračovať »