Obrázky na stránke
PDF
ePub

De anima et corpore.

Solidum et comprehensibile corpus est, et oculis, et manu; anima vero tenuis et tactum visumque fugiens. Corpus e terra fictum atque solidatum est; animo in se nihil concreti, nihil terreni ponderis habet, ut Plato disserebat. Nec enim tantam posset habere solertiam, tantam vim, tantam celeritatem, nisi originem traheret e coelo. Corpus igitur quoniam fictum ex ponderoso et corruptibili elemento et tangibile est, et visibile, corrumpitur atque occidit; nec vim, repellere potest, quia sub aspectum et sub tactum venit. Anima autem, quia tenuitate sua omnem tactum fugit, nullo ictu dissolvi potest. Ergo quamvis inter se conjuncta et sociata nascantur, et alterum, quod est de terrena concretione formatum, quasi vasculum sit alterius, quod est a coelesti subtilitate deductum; cum vis aliqua utrumque discreverit, quae discretio mors vocatur; tum utrumque in naturam suam recedit; quod ex terra fuit, id in terram resolvitur; quod ex coelesti spiritu, id constat ac viget semper, quoniam divinus spiritus sempiternus est. Div. Instit. lib. VII. cap. 12. pag. 547.

Ergo si opera corporis ideo mortalia sunt, quia ipsum mortale est, sequitur ut anima ex eo immortalis appareat, quia videmus opera ejus non esse mortalia. Eodem modo desideria quoque corporis animique declarant, alterum esse mortale, alterum sempiternum. Corpus enim nihil nisi temporale desiderat, id est, cibum, potum, indumentum, quietem, voluptatem; et tamen haec ipsa sine nutu et adminiculo animi nec cupere, nec, assequi potest. Animus autem per se multa desiderat, quae ad officium fructumve corporis non redundent; eaque non fragilia, sed aeterna sunt, ut fama virtutis, ut memoria nominis. Nam cultum Dei, qui constat abstinentia cupiditatum ac libidinum, patientia doloris, contemptu mortis, etiam contra corpus anima concupiscit. Unde credibile est, non interire animam, sed dissociari a corpore, quia corpus sine anima nihil potest, animus vero potest multa et magna sine corpore. Ibid. lib. VII. cap. XI. pag. 545-546.

De necessitate gratiae.

Homo autem per se ipsum pervenire ad hanc scientiam non potest, nisi doceatur a Deo. Inst. lib. II. cap. III. pag. 123.

De Venia.

Dominus ac parens indulgentissimus remissurum se poenitentibus peccata promittit, et obliteraturum omnes iniquitates ejus,

qui justitiam denuo coeperit operari. Sicut enim nihil prodest male viventi ante actae vitae probitas, quia superveniens nequitia justitiae opera delevit; ita nihil officiunt peccata vetera correcto, quia superveniens justitia labem vitae prioris abolevit. Is enim, quem facti sui poenitet, errorem suum pristinum intelligit; ideoque Graeci melius et significantius parávoιav dicunt, quam nos latine possumus resipiscentiam dicere. Resipiscit enim, ac mentem suam quasi ab insania recipit, quem errati piget; castigatque seipsum dementiae, et confirmat animum suum ad rectius vivendum; tum illud ipsum maxime cavet, ne rursus in eosdem laqueos indacatur. Div. instit. lib. VI. cap. XXIV. pag. 503.

Baptismus delet peccata.

Da injustum, insipientem, peccatorem; continuo et aequus, et prudens, et innocens erit. Uno enim lavacro malitia omnis abolebitur. Tanta divinae sapientiae vis est, ut in hominis pectus infusa, matrem delictorum stultitiam uno semel impetu expellat; ad quod efficiendum, non mercede, non libris, non lucubrationibus opus est. Gratis ista fiunt, facile, cito; modo pateant aures, et pectus sapientiam sitiat. Nemo vereatur; nos aquam non vendimus, nec solem mercede praestamus. Dei fons uberrimus atque plenissimus patet cunctis, et hoc coeleste lumen universis oritur, quicunque oculos habent. Ibid. Lib. III. cap. XXV. pag. 259–260.

Volens (Deus) enim vitae ac saluti nostrae pro aeterna sua pietate consulere, poenitentiam nobis in illa circumcisione proposuit, ut si cor nudaverimus, id est, si peccata nostra confessi satis Deo fecerimus, veniam consequamur; quae contumacibus et admissa sua celantibus denegatur ab eo, qui non faciem, sicut homo, sed intima et arcana pectoris intuetur. Ibid. lib. IV. cap. XVII. pag. 319.

De mendacio.

Caetera, quae observare cultor Dei debet, facilia sunt, illis virtutibus comprehensis; ut non mentiatur unquam decipiendi aut nocendi causa. Est enim nefas, eum, qui veritati studeat, in aliqua re esse fallacem; atque ab ipsa, quam sequitur veritate discedere. In hac justitiae virtutumque omnium via, nullus mendacio locus est. Div. Inst. lib. VI. Cap. XVIII. pag. 483.

De usura.

Pecuniam si quam crediderit, non accipiet usuram, ut et beneficium sit incolume, quod succurrit necessitati, et abstineat

se prorsus alieno. In hoc enim genere officii debet suo esse contentus, quem oporteat alias ne proprio quidem parcere, ut bonum faciat; plus autem accipere, quam dederit, injustum est. Quod qui facit, insidiatur quodammodo, ut ex alterius necessitate praedetur. At justus nunquam praetermittet, quominus aliquid misericorditer faciat; nec inquinabit se hujusmodi quaestu; sed efficiet, ut sine ullo suo damno, id ipsum, quod commodat, inter bona opera numeretur. Ibid. pag. 483.

De patientia.

Praecepit Deus non occidere solem super iram nostram, ne furoris nostri testis abscedat. Ibid. pag. 486.

Longum est universas virtutis species promere, ut de singulis doceam, quam necesse sit sapientem ac justum virum longe ab illis bonis abhorrere; quibus quia fruuntur injusti, deorum cultus veri et efficaces esse creduntur. Quod ad praesentem pertinet quaestionem, satis est, si ex una virtute id probemus, quod intendimus. Nempe magna et praecipua virtus est patientia, quam pariter et vulgi voces publicae, et philosophi et oratores summis laudibus celebrant. Quod si negari non potest, quin summa sit virtus, necesse est justum et sapientem virum in potestate esse hominis injusti, ut capiat patientiam. Patientia est enim malorum, quae aut inferuntur, aut accidunt, cum aequanimitate perlatio. Ergo justus ac sapiens, quia virtutem capit, habet in se patientiam; qua carebit omnino, si nihil patietur adversi contra, qui in rebus prosperis agit, impatiens est, et virtute maxima caret. Ibid. lib. V. cap. XXIII. pag. 421.

Sancti Hilarii selecta axiomata.
De natura Dei et attributis.

Deus simplex est, religione nostra intelligendus est, pietate profitendus est, sensu vero non persequendus est, sed adorandus. De Trinit. lib. IX. pag. 1031.

Dei virtutes secundum magnificentiam aeternae potestatis non sensu, sed fidei infinitate pendebat. Ibid. lib. I. pag. 773.

Porro divinum et aeternum nihil nisi unum esse et indifferens pro certo habebat, quia id quod sibi ad id quod esset, autor esset, nihil necesse est extra se quod sui esset praestantius reliquisset,

atque ita omnipotentiam aeternitatemque non nisi penes unum esse, quia neque in omnipotentia validius infirmiusque, neque in aeternitate posterius anteriusve congrueret; in Deo autem nihil nisi aeternum potensque esse venerandum. Ibid. lib. I. pag. 768.

Deus autem beatus atque perfectus profectu non eget, cui nihil deest; demutatione non novus est qui origine caret. Ipse est, qui quod est non aliunde est, in sese est, secum est, ad se est, suus sibi est, et ipse sibi omnia est, carens omni demutatione novitatis, qui nihil aliud quod in se posset incidere per id quod ipse sibi totum totus est. In Psal. II. pag. 33. et lib. IX. de Trinit. pag. 1031.

Nullus sine Deo, neque ullus non in Deo locus est. In coelis est, in inferno est, ultra maria est. Inest interior, excedit exterior. Ita cum habet atque habetur, neque in aliquo ipse, neque non in omnibus est. De Trinitate lib. I. pag. 769.

Deus in personis trinus.

Cum ait omnia quaecumque habet Pater sua esse, et idcirco dixit de sui accipiendum esse, docet etiam a Patre accipienda, a se tamen accipi, quia omnia quae Patris sunt, sua sint, non habet haec unitatis diversitatem; nec differt a quo acceptum sit, quod datum a Patre, datum referatur a Filio. Ibid. lib. VIII. pag. 959.

Jam vero quid mirum ut de Spiritu sancto diversa sentiant qui in largitore ejus creando, demutando et abolendo tam temerarii sint autores; atque ita dissolvant perfecti hujus Sacramenti veritatem, dum substantias diversitatum in rebus tam communibus moliuntur; Patrem negando dum Filio quod est Filius adimunt, Spiritum sanctum negando, dum et usum et auctorem ejus ignorant. Ita imperitos perdunt, dum rationem praedicationis hujus affirmant, et audientes fallunt, dum naturam nominibus adimunt, quia nomina non possunt auferre naturae. Ibid. lib. II. pag. 790.

In Patre autem et Filio et Spiritu sancto sine admixti extrinsecus fermenti necessitate in Christo, omnia unum sunt. In cap. 13. Matth. pag. 676.

Baptizari jussit in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti; id est, in confessione auctoris et unigeniti et doni. Auctor unus est omnium. Unus est enim Deus Pater, ex quo omnia, et unus unigenitus Dominus noster Jesus Christus per quem omnia, et unus Spiritus, donum in omnibus. Omnia ergo sunt suis virtutibus ac meritis ordinata; una potestas, ex qua omnia, una progenies

per quam omnia, perfectae spei munus unum. De Trinitat. lib. II. pag. 787.

De beata Virgine Maria.

Sed ut per se sibi assumpsit ex Virgine corpus, ita ex se sibi animam assumpsit; quae utique nunquam ab homine gignentium originibus praebetur. Ibid. libr. X. pag. 1049.

Et quamvis tantum ad nativitatem carnis ex se daret, quantum ex se foeminae edendorum corporum susceptis originibus impenderent; non tamen Jesus Christus per humanae conceptionis coaluit naturam, sed omnis causa nascendi invecta per Spiritum. Ibid. pag. 1045.

Non enim corpori Maria originem dedit; licet ad incrementa partumque corporis omne quod sexus sui est naturale, contulerit. Ibid. pag. 1045.

*

De Angelis.

Si ergo metus intercessionis jam praesumptum animo facimus demoratur, quid christianum hominem agere conveniet scientem se tot undique spiritualium virtutum testimoniis, non dico operum suorum, sed ipsius tantum voluntatis obsessum? Nonne cum in aliquam turbidae affectionis voluntatem infirmitatis nostrae aculeis commovemur; metuimus adsistentes undique nobis choros Angelorum, et plenum ministeriis coelestibus mundum? Si enim Angeli parvulorum Patrem nostrum quotidie vident qui in coelis est; possumus testimonia eorum metuere, quos et nobiscum manere et Deo quotidie scimus adsistere. In Psal. 118. pag. 247.

Ac ne leve praesidium in Apostolis vel Patriarchis ac Prophetis vel potius in Angelis qui ecclesiam quadam custodia circumsepiunt, crederemus, adjectum est: Et Dominus in circuitu populi sui. In Psal. 124. pag. 404.

Scit enim Psalmista se sub specula Angelorum vitam omnem moresque agere et ubique haec divinorum ministeriorum auxilia fidelibus cunctis assistere, ut scriptum est in spal. 33. 8. Angelus Domini in circuitu timentium eum. In Psal. 127. pag. 499.

Sunt spiritales nequitiae in coelestibus adversum quas spiritalibus nos armis beatus Paulus instruxit, adversus quas militantes nos fidei nostrae Angeli qui secundum Evangelium quotidie in coelis Deum Patrem vident, prosequuntur et misericordia Dei protegit. In Psal. 65. pag. 178.

Hi igitur spiritus ad salutem humani generis emissi sunt; neque enim infirmitas nostra, nisi datis ad custodiam Angelis, tot

« PredošláPokračovať »