Obrázky na stránke
PDF
ePub

qua et schismata et dissensiones. Ac per hoc non eos probabiles facit, qui in haereses diverterint, cum maxime diverti ab ejusmodi objurgans et docens 1) unum omnes loqui et id ipsum sapere, quod etiam haereses non sinunt.

CAPUT VI.

Haereses vel ex ipso suo nomine perniciosae sunt.

Nec diutius de isto, si idem est Paulus, qui et alibi haereses inter carnalia crimina enumerat, scribens ad Galatas 2) et qui Tito 3) suggerit, hominem haereticum post primam correptionem recusandum, quod perversus sit ejusmodi et delinquat, ut a semetipso damnatus 4). Sed et in omni paene epistola de adulterinis doctrinis 5) fugiendis inculcans, haereses taxat, quarum opera sunt adulterae doctrinae, haereses dictae, graeca voce, ex interpretatione electionis 6), qua quis sive ad instituendas sive ad suscipiendas eas utitur. Ideo et sibi damnatum dixit haereticum, quia et in quo damnatur, sibi eligit. Nobis vero nihil ex nostro arbitrio inducere licet, sed ne eligere, quod aliquis de arbitrio suo induxerit. Apostolos Domini habemus auctores, qui nec ipsi quicquam ex suo arbitrio, quod inducerent, elegerunt, sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus adsignaverunt. Itaque etiam si angelus de coelis aliter evangelizaret, anathema diceretur a nobis. Providerat jam tunc spiritus sanctus futurum in virgine quadam Philumene) angelum seductionis, transfigurantem se in angelum lucis, cujus signis et praestigiis Apelles inductus novam haeresin induxit.

[ocr errors]

1) Alia lectio est: Cum- objurget, edocens Edit. Venet. de 1744. 2) Cap. 5, 19. Apostolus ponit inter scelerata et ad gehennas aeternas damnanda carnis opera Sectas sive haereses. 3) Cap. 3, 9 11.4) Haereticus est qui disciplinam patrum derelinquens et in ipsorum traditione non persistens eligit sectari novam; propterea a semetipso damnatus esse dicitur. 5) Haereses hic dicuntur doctrinae adulterinae, quia sanctam scripturam corrumpant. - 6) Haeresis a graeca voce aioέw, eligo derivatur. Unde sanctus Hieronymus in commentario super epistolam:,,Nunc ipsum haeresis nomen videtur plené ventilandum. Haeresis graece ab electione dicitur, quod scilicet unusquisque id sibi eligat, quod ei melius esse videatur. Philosophi quoque Stoici, Peripatetici, Academici, Epicurei, illius vel illius Haereseos appellantur." 7) Philumene fuit puella Alexandrina, cujus amore Apelles inflamatus erat; ea enim a daemone obsessa multa mentiebatur, ut inspirata crederetur esse divinitus.

CAPUT VII.

Omnes ferme haereses ex philosophia depravata ortum ducunt. Hae sunt doctrinae hominum et daemoniorum, prurientibus auribus natae de ingenio sapientiae secularis, quam Dominus stultitiam vocans 1) stulta mundi in confusionem etiam philosophiae ipsius elegit 2). Ea est enim materia sapientiae secularis, temeraria interpres divinae naturae et dispositionis. Ipsae denique haereses a philosophia subornantur. Inde aeones 3) et formae, nescio quae, et trinitas hominis 4) apud Valentinum: Platonicus fuerat 5). Inde Marcionis 6) Deus melior de tranquilitate: a Stoicis venerat 7). Et ut anima interire dicatur, ab Epicureis observatur; et ut carnis restitutio negetur, de una omnium philosophorum schola sumitur; et ubi materia cum Deo aequatur, Zeonis disciplina est; et ubi aliquid de igneo Deo allegatur, Heraclitus intervenit. Eaedem materiae apud haereticos et philosophos volutantur; iidem retractatus implicantur; unde malum, et quare? et unde homo, et quomodo? et quod proxime Valentinus proposuit: unde Deus? scilicet de enthymesi et ectromate. Miserum Aristotelem! qui illis dialecticam instituit, artificem struendi et destruendi versipellem, in sententiis coactam, in conjecturis duram, in argumentis operariam contentionum, molestam etiam sibi ipsi, omnia retractantem, ne quid omnino tractaverit. Hinc illae fabulae et genealogiae interminabiles 8) et quaestiones infructuosae 9) et sermones serpentes velut cancer, a quibus nos aposto

1) I. Cor. 1, 21 et 3, 19. Haereses sunt hominum ac daemonum commenta. 2) I. Cor. 1, 27. Tertullianus damnat solum gentilem philosophiam, quae est sapientia secularis, et affirmat, christianam religionem nullo modo esse gentilis philosophiae genus. 3) aeones aivas, i. e. aetates, saecula, vid. Döllinger, Lehrbuch der Kirchengeschichte pag. 29 – 36. 4) Homo hylicus sive choicus, i. e. materialis aut terrenus; homo psychicus sive animalis, et homo spiritualis. 5) Quintinus dicit: Valentinus Timaeum Platonis, et ejus Epinomidem totam voluit in salutis nostrae negotium, religionemque transferre, numeris atque proportionalibus omnia definiens, et horum cognitioni tribuens hominis absolutam felicitatem. Ex unitate nescio qua connexuit quindecim dualitates. Ex his quemdam tricenarium deduxit; quem rursus trifarium partitus est: in octonarium, in denarium, et in duodenarium, Números istos appellavit Aeonas, id est, aetates aut saecula; quae triginta dicebat esse etc. 6) Cerdon Valentianos aeonas deseruit et duos solum Deos, alium veteris, alium poví Testamenti supposuit; Marcion autem ad duos Cerdonis Deos tertium adjecit. 7) Marcion fuit Stoicus philosophus. 3, 9 et II. Tim. 2, 23.

-

8) I. Tim. 1, 3.

9) Tit.

lus refrenans nominatim philosophiam testatur caveri oportere, scribens ad Colossenses: videte, ne quis sit circumveniens vos per philosophiam et inanem seductionem, secundum traditionem hominum, praeter providentiam spiritus sancti 1). Fuerat Athenis, et istam sapientiam humanam, affectatricem et interpolatricem veritatis, de congressibus noverat, ipsam quoque in suas haereses multi partitam varietate sectarum invicem repugnantium. Quid ergo Athenis et Hierosolymis? quid academiae et ecclesiae? quid haereticis et Christianis? Nostra institutio de porticu Salomonis est, qui et ipse tradiderat Dominum in simplicitate cordis esse quaerendum. Viderint, qui Stoicum et Platonicum et dialecticum Christianismum protulerunt. Nobis curiositate opus non est post Christum Jesum, nec inquisitione post Evangelium. Cum credimus, nihil desideramus ultra credere. Hoc enim prius credimus, non esse, quod ultra credere debemus.

CAPUT VIII.

Quando et a quibus Christus se quaeri voluerit?

Venio itaque ad illum articulum, quem et nostri praetendunt ad ineundam curiositatem, et haeretici inculcant ad importandam scrupolositatem. Scriptum est, inquiunt: quaerite, et invenietis 2). Quando hanc vocem Dominus emisit, recordemur. Puto in primitiis ipsis doctrinae suae, cum adhuc dubitaretur apud omnes, an Christus esset, et cum adhuc nec Petrus illum Dei filium pronuntiasset, cum etiam Joannes de illo certus esse desiisset. Merito ergo tunc dictum est: quaerite et invenietis, quando quaerendus adhuc erat, qui adhuc agnitus non erat, et hoc quantum ad Judaeos. Ad illos enim pertinet totus sermo suggillationis istius, qui habebant, ubi quaererent Christum. Habent, inquit, Moysem et Heliam, id est, legem et prophetas 3) Christum praedicantes, secundum quod et alibi aperte: scrutamini, inquit, scripturas, in quibus salutem speratis; illae enim de me loquuntur 4). Hoc erit: quaerite et invenietis. Nam et sequentia in Judaeos competere manifestum est: pulsate et aperietur vobis 5). Judaei retro penes Deum fuerant, dehinc ejecti ob delicta extra Deum esse coeperunt. Nationes vero nunquam penes Deum, nisi stillicidium de situla et pulvis ex area et foris semper 6). Itaque qui foris

1) Coloss. 2, 8. 2) Christus omnia ad salutem necessaria revelavit: haeretici semper quaerunt et nunquam inveniunt. Matth. 7, 17. 3) Luc. 4) Joan. 5, 39.5) Matth. 7, 6.

16, 29.

6) Isai. 10, 15 et 17. Stil

semper, quomodo pulsabit eo, ubi nunquam fuit? quam januam novit, in qua nec receptus, nec ejectus aliquando? an qui scit se intus fuisse et foras actum, is potius pulsavit, et ostium novit? Etiam: petite et accipietis, ei competit, qui sciebat, a quo esset petendum, a quo et erat aliquid promissum, a Deo scilicet Abraham, Isaac et Jacob, quem nationes non magis noverant, quam ullam repromissionem ejus 1). Et ideo ad Israel loquebatur: Non sum, inquit, missus, nisi ad oves perditas domus Israël 2). Nondum canibus jactabat panem filiorum, nondum in viam gentium vel nationum ire mandabat 3). Si quidem in fine 4) praecepit, ut vaderent ad docendas et tingendas nationes, consecuturi mox spiritum sanctum paracletum, qui illos deducturus esset in omnem veritatem 5). Et hoc ergo illos facit. Quodsi nationibus destinati doctores apostoli, ipsi quoque doctorem consecuturi erant paracletum, multo magis vacabat erga nos: quaerite et invenietis, quibus ultro erat obventura doctrina per apostolos et ipsis apostolis per spiritum sanctum. Omnia quidem dicta Domini omnibus posita sunt, quae per aures Judaeorum ad nos transierunt; sed pleraque in personas directa non proprietatem admonitionis nobis constituerunt, sed exemplum.

CAPUT IX.

Nihil amplius quarendum Christiano ultra id, quod ei ad credendum ab ecclesia propositum est.

Cedo nunc sponte de gradu isto, omnibus dictum sit: quaerite et invenietis; tamen et hic expetit sensus certae interpretationis Gubernaculum 6). Nulla vox divina ita dissoluta est et diffusa, ut verba tantum defendantur, et ratio verborum non constituatur. Sed in primis hoc propono: Unum utique et certum aliquid institutum esse a Christo, quod credere omni modo debeant nationes, et idcirco quaerere, ut possint, cum invenerint, credere.

licidium in situla etc. Situla est vas hauriendis et continendis aquis accommodatum; quod in hortis ad eos irrigandos habere solemus. In situla est enim stillicidium, scilicet unde aqua stillet ac defluet guttatim. Sane stillicidium, quamvis sit in situla, tamen est situlae contrarium. Illud enim spergit aquas; situla continet. Nationes hoc modo sunt in Deo, vel apud Deum.

Q.

1) Actor. 2, 39 et 13, 32. 2) Matth. 15, 24. 3) Matth. 15, 26. 4) Matth. c. ult. 19. 5) Joan. 16, 13. 6) Alia lectio est: tamen et hic expendit sensu certare cum interpretationis gubernaculo. Christus discipulis suis aperuit sensum, ut intelligerent scripturas, et sic venit depositum fidei a Christo ad Apostolos, ab apostolis ad episcopos et per successionem episcoporum ad nos.

Unius porro et certi instituti infinita inquisitio non potest esse; quaerendum est, donec invenias, et credendum, ubi inveneris, et nihil amplius, nisi custodiendum, quod credidisti, dum hoc insuper credas, aliud non esse credendum, ideoque nec requirendum, cum id inveneris, et credideris, quod ab eo institutum est, qui non aliud tibi mandat inquirendum, quam quod instituit 1). De hoc quidem si quis dubitat, constabit penes nos esse id quod a Christo institutum est. Interim ex fiducia probationis praevenio, admonens quosdam, nihil esse quaerendum, ultra quod crediderunt, id esse, quod quaerere debuerunt: ne: quaeritae et invenietis, sine disciplina rationis interpretentur.

CAPUT X.

Semper quaerentes nihil invenient.

Ratio autem dicti hujus in tribus articulis consistit, in re, in tempore, in modo. In re, ut quid sit quaerendum, consideres; in tempore, ut quando; in modo, ut quousque. Igitur quaerendum est, quod Christus instituit, utique quamdiu non invenis 2), et utique donec invenias. Invenisti autem, cum credidisti. Nam non credidisses, si non invenisses, sicut nec quaesisses, nisi ut invenires. Ad hoc ergo quaeris, ut invenias, et ad hoc invenis, ut credas. Omnem prolationem quaerendi et inveniendi credendo fixisti; hunc tibi modum statuit fructus ipse quaerendi; hanc tibi fossam determinavit ipse, qui te non vult aliud credere, quam quod instituit, ideoque nec quaerere. Ceterum si quia et alia tanta ab aliis sunt instituta, propterea in tantum quaerere debemus, in quantum possumus invenire, semper quaeremus et nunquam omnino credemus. Ubi enim erit finis quaerendi? ubi statio credendi? ubi expunctio inveniendi? Apud Marcionem? sed et Valentinus proponit: quaerite et invenietis. Apud Valentinum? sed et Apelles hac me pronuntiatione pulsabit, et Hebion et Simon et omnes ex ordine non habent aliud, quo se mihi insinuantes me sibi addicant. Ero itaque nusquam 3) dum ubique convenior; quaerite et invenietis. Et velint me sic esse nusquam, quasi qui nun

[ocr errors]

1) Nos nil aliud debemus quaerere quam quod Christus instituit, nec aliud credere quam quod in ecclesia catholica institutum reperimus. 2) Pamelius legit: utique quamdiu non invenis; Rigaltius: utique quando non invenies; alii legunt: invenisti. 3) Alii legunt: et ero certe nusquam Rhenanus:,,Et erit itaque nusquam, dum ubique convenio, quaerite et invenietis, et velint sic nusquam, quasi qui nusquam apprehenderint; illud quod Christus instituit."

« PredošláPokračovať »