Obrázky na stránke
PDF
ePub

Fortis Augusti reditu forumque
Litibus orbum.

Tum meae, si quid loquar audiendum,
Vocis accedet bona pars, et, O Sol
Pulcher! O laudande! canam, recepto
Caesare felix.

Teque, dum procedit, io Triumphe,
Non semel dicemus, io Triumphe,
Civitas omnis dabimusque divis
Thura benignis.

Te decem tauri totidemque vaccae,
Me tener solvet vitulus, relicta
Matre qui largis juvenescit herbis
În mea vota,

Fronte curvatos imitatus ignes
Tertium lunae referentis ortum,
Qua notam duxit, niveus videri,
Cetera fulvus.

CARM. III.-AD MELPOMENEN.

Quem tu, Melpomene, semel

Nascentem placido lumine videris,

Illum non labor Isthmius

Clarabit pugilem, non equus impiger

Curru ducet Achaico

Victorem, neque res bellica Deliis Ornatum foliis ducem,

Quod regum tumidas contuderit minas,

Ostendet Capitolio:

Sed quae Tibur aquae fertile praefluunt Et spissae nemorum comae

Fingent Aeolio carmine nobilem.

Romae principis urbium

[blocks in formation]

Vatum ponere me choros,

Et jam dente minus mordeor invido.

O testudinis aureae

Dulcem quae strepitum, Pieri, temperas, O mutis quoque piscibus

Donatura cycni, si libeat, sonum,

Totum muneris hoc tui est,

Quod monstror digito praetereuntium Romanae fidicen lyrae:

Quod spiro et placeo, si placeo, tuum est.

CARM. IV.-DRUSI LAUDES.

Qualem ministrum fulminis alitem,
Cui rex deorum regnum in aves vagas
Permisit expertus fidelem

Jupiter in Ganymede flavo,

Olim juventas et patrius vigor
Nido laborum propulit inscium,
Vernique jam nimbis remotis
Insolitos docuere nisus

Venti paventem, mox in ovilia
Demisit hostem vividus impetus,
Nunc in reluctantes dracones
Egit amor dapis atque pugnae;
Qualemve laetis caprea pascuis
Intenta fulvae matris ab ubere
Jam lacte depulsum leonem
Dente novo peritura vidit :

Videre Raetis bella sub Alpibus
Drusum gerentem Vindelici; quibus
Mos unde deductus per omne
Tempus Amazonia securi

Dextras obarmet, quaerere distuli,
Nec scire fas est omnia; sed diu

15

20

5

10

15

20

Lateque victrices catervae
Consiliis juvenis revictae

Sensere, quid mens rite, quid indoles
Nutrita faustis sub penetralibus
Posset, quid Augusti paternus
In pueros animus Nerones.

Fortes creantur fortibus et bonis ;
Est in juvencis, est in equis patrum
Virtus, neque imbellem feroces

Progenerant aquilae columbam;
Doctrina sed vim promovet insitam,
Rectique cultus pectora roborant ;
Utcunque defecere mores,

Indecorant bene nata culpae.

Quid debeas, O Roma, Neronibus,
Testis Metaurum flumen et Hasdrubal
Devictus et pulcher fugatis,

Ille dies Latio tenebris,

Qui primus alma risit adorea,

Dirus per urbes Afer ut Italas

Ceu flamma per taedas vel Eurus
Per Siculas equitavit undas.

Post hoc secundis usque laboribus
Romana pubes crevit, et impio
Vastata Poenorum tumultu
Fana deos habuere rectos,
Dixitque tandem perfidus Hannibal:
Cervi, luporum praeda rapacium,
Sectamur ultro, quos opimus

Fallere et effugere est triumphus.

Gens, quae cremato fortis ab Ilio
Jactata Tuscis aequoribus sacra
Natosque maturosque patres
Pertulit Ausonias ad urbes,
Duris ut ilex tonsa bipennibus

25

30

35

40

45

50

55

Per damna, per caedes, ab ipso
Ducit opes animumque ferro.

Non hydra secto corpore firmior
Vinci dolentem crevit in Herculem,
Monstrumve submisere Colchi
Majus Echioniaeve Thebae.

Merses profundo, pulchrior exiet;
Luctere, multa proruet integrum
Cum laude victorem geretque
Proelia conjugibus loquenda.
Carthagini jam non ego nuntios
Mittam superbos: occidit, occidit
Spes omnis et fortuna nostri

Nominis, Hasdrubale interempto.

Nil Claudiae non perficient manus,
Quas et benigno numine Jupiter
Defendit et curae sagaces
Expediunt per acuta belli.

CARM. V.-AD AUGUSTUM.

Divis orte bonis, optime Romulae
Custos gentis, abes jam nimium diu:
Maturum reditum pollicitus patrum
Sancto concilio redi.

Lucem redde tuae, dux bone, patriae;
Instar veris enim vultus ubi tuus
Affulsit populo, gratior it dies

Et soles melius nitent.

Ut mater juvenem, quem Notus invido
Flatu Carpathii trans maris aequora
Cunctantem spatio longius annuo
Dulci distinet a domo,

Votis ominibusque et precibus vocat,

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Bellum curet Hiberiae ?

Condit quisque diem collibus in suis,
Et vitem viduas ducit ad arbores;
Hinc ad vina redit laetus et alteris

Te mensis adhibet deum;

Te multa prece, te prosequitur mero
Defuso pateris et Laribus tuum
Miscet numen, uti Graecia Castoris

Et magni memor Herculis.

Longas O utinam, dux bone, ferias

Praestes Hesperiae! dicimus integro
Sicci mane die, dicimus uvidi,
Cum Sol Oceano subest.

CARM. VI.-AD APOLLINEM. Dive, quem proles Niobea magnae Vindicem linguae Tityosque raptor Sensit et Trojae prope victor altae Phthius Achilles,

Ceteris major, tibi miles impar,

30

35

40

5

« PredošláPokračovať »