Obrázky na stránke
PDF
ePub

Fecundi calices quem non fecere disertum ?
Contracta quem non in paupertate solutum ?
Haec ego procurare et idoneus imperor et non
Invitus, ne turpe toral, ne sordida mappa
Corruget nares, ne non et cantharus et lanx
Ostendat tibi te, ne fidos inter amicos
Sit qui dicta foras eliminet, ut coëat par
Jungaturque pari. Butram tibi Septiciumque,
Et nisi coena prior potiorque puella Sabinum
Detinet, assumam; locus est et pluribus umbris :
Sed nimis arcta premunt olidae convivia caprae.
Tu, quotus esse velis, rescribe et rebus omissis
Atria servantem postico falle clientem.

20

25

30

EPISTOLA VI.-AD NUMICIUM.

Nil admirari prope res est una, Numici,
Solaque, quae possit facere et servare beatum.
Hunc solem et stellas et decedentia certis
Tempora momentis sunt qui formidine nulla
Imbuti spectent: quid senses munera terrae,
Quid maris extremos Arabas ditantis et Indos,
Ludicra quid, plausus et amici dona Quiritis,
Quo spectanda modo, quo sensu credis et ore ?
Qui timet his adversa, fere miratur eodem,
Quo cupiens, pacto; pavor est utrobique molestus,
Improvisa simul species exterret utrumque.
Gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem,
Si, quidquid vidit melius pejusve sua spe,
Defixis oculis animoque et corpore torpet?
Insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui,
Ultra quam satis est virtutem si petat ipsam.

I nunc, argentum et marmor vetus aeraque et artes
Suspice, cum gemmis Tyrios mirare colores;
Gaude, quod spectant oculi te mille loquentem;
Navus mane forum et vespertinus pete tectum,
Ne plus frumenti dotalibus emetat agris
Mutus et, indignum, quod sit pejoribus ortus,

5

10

15

20

Quidquid sub terra est, in apricum proferet aetas;
Defodiet condetque nitentia. Cum bene notum
Porticus Agrippae et via te conspexerit Appi,
Ire tamen restat, Numa quo devenit et Ancus.
Si latus aut renes morbo tentantur acuto,
Quaere fugam morbi. Vis recte vivere: quis non?
Si virtus hoc una potest dare, fortis omissis
Hoc age deliciis. Virtutem verba putas et
Lucum ligna cave ne portus occupet alter,
Ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas;
Mille talenta rotundentur, totidem altera, porro et
Tertia succedant et quae pars quadrat acervum.
Scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos

Et
Ac bene nummatum decorat Suadela Venusque.
Mancipiis locuples eget aeris Cappadocum rex:
Ne fueris hic tu. Chlamydes Lucullus, ut aiunt,
Si posset centum scenae praebere rogatus,

genus et forman regina Pecunia donat,

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Qui possum tot? ait; tamen et quaeram et quot habebo
Mittam: post paulo scribit sibi milia quinque

Esse domi chlamydum: partem vel tolleret omnes.
Exilis domus est, ubi non et multa supersunt
Et dominum fallunt et prosunt furibus. Ergo,
Si res sola potest facere et servare beatum,
Hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas.
Si fortunatum species et gratia praestat,

Mercemur servum, qui dictet nomina, laevum
Qui fodicet latus et cogat trans pondera dextram
Porrigere. Hic multum in Fabia valet, ille Velina;
Cui libit hic fasces dabit eripietque curule
Cui volet importunus ebur. Frater, Pater, adde;
Ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta.
Si, bene qui coenat, bene vivit, lucet, eamus
Quo ducit gula; piscemur, venemur, ut olim
Gargilius, qui mane plagas, venabula, servos
Differtum transire forum populumque jubebat,
Unus ut e multis populo spectante referret
Emptum mulus aprum. Crudi tumidique lavemur,
Quid deceat, quid non, obliti, Caerite cera
Digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulixei,

45

50

55

60

Cui potior patria fuit interdicta voluptas.
Si, Mimnermus uti censet, sine amore jocisque.
Nil est jucundum, vivas in amore jocisque.
Vive, vale. Si quid novisti rectius istis,
Candidus imperti; si non, his utere mecum.

65

EPISTOLA VII.-AD MAECENATEM.

Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum,
Sextilem totum mendax desideror. Atqui
Si me vivere vis sanum recteque valentem,
Quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti,
Maecenas, veniam, dum ficus prima calorque
Designatorem decorat lictoribus atris,

Dum pueris omnis pater et matercula pallet,
Officiosaque sedulitas et opella forensis
Adducit febres et testamenta resignat.
Quod si bruma nives Albanis illinet agris,
Ad mare descendet vates tuus et sibi parcet
Contractusque leget; te, dulcis amice, reviset
Cum Zephyris, si concedes, et hirundine prima.
Non, quo more piris vesci Calabar jubet hospes,
Tu me fecisti locupletem. Vescere sodes.

5

10

15

Jam satis est. At tu quantum vis tolle. Benigne.

Non invisa feres pueris munuscula parvis.

Tam teneor dono, quam si dimittar onustus.
Ut libet; haec porcis hodie comedenda relinques.
Prodigus et stultus donat, quae spernit et odit;
Haec seges ingratos tulit et feret omnibus annis.
Vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus,
Nec tamen ignorat, quid distent aera lupinis :
Dignum praestabo me etiam pro laude merentis.
Quod si me noles usquam discedere, reddes
Forte latus, nigros angusta fronte capillos,
Reddes dulce loqui, reddes ridere decorum et
Inter vina fugam Cinarae maerere protervae.
Forte per angustam tenuis vulpecula rimam
Resperat in cumeram frumenti, pastaque rursus

20

25

30

Cui mustela procul, Si vis, ait, effugere istine,
Macra cavum repetes artum, quem macra subisti.
Hac ego si compellor imagine, cuncta resigno;
Nec somnum plebis laudo satur altilium, nec
Otia divitiis Arabum liberrima muto.
Saepe verecundum laudasti, rexque paterque
Audisti coram, nec verbo parcius absens :
Inspice, si possum donata reponere laetus.
Haud male Telemachus, proles patientis Ulixei:
Non est aptus equis Ithace locus, ut neque planis
Porrectus spatiis nec multae prodigus herbae;
Atride, magis apta tibi tua dona relinquam.
Parvum parva decent; mihi jam non regia Roma,
Sed vacuum Tibur placet aut imbelle Tarentum.
Strenuus et fortis causisque Philippus agendis
Clarus ab officiis octavam circiter horam
Dum redit atque Foro nimium distare Carinas
Jam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt,
Adrasum quendam vacua tonsoris in umbra
Cultello proprios purgantem leniter ungues.
Demetri, puer hic non laeve jussa Philippi
Aecipiebat, abi, quaere et refer, unde domo, quis,
Cujus fortunae, quo sit patre quove patrono.
It, redit et narrat, Vulteium nomine Menam,
Praeconem, tenui censu, sine crimine, notum,
Et properare loco et cessare et quaerere et uti
Gaudentem parvisque sodalibus et lare certo
Et ludis et post decisa negotia Campo.
Scitari libet ex ipso, quodcunque refers; dic
Ad coenam veniat. None sane credere Mena,
Mirari secum tacitus. Quid multa? Benigne,
Respondet. Neget illi mihi? Negat improbus et te
Negligit aut horret. Vulteium mane Philippus
Vilia vendentem tunicato scruta popello
Occupat et salvere jubet prior. Ille Philippo
Excusare laborem et mercenaria vincla,

Quod non mane domum venisset, denique, quod non
Providisset eum. Sic ignovisse putato

Me tibi, si coenas hodie mecum. Ut libet. Ergo

35

40

45

50

55

60

65

70

Ut ventum ad coenam est, dicenda tacenda locutus
Tandem dormitum dimittitur. Hic ubi saepe
Occultum visus decurrere piscis ad hamum
Mane cliens et jam certus conviva, jubetur
Rura suburbana indictis comes ire Latinis.
Impositus manis arvum caelumque Sabinum
Non cessat laudare. Videt ridetque Philippus,
Et, sibi dum requiem, dum risus undique quaerit,
Dum septem donat sestertia, mutua septem
Promittit, persuadet uti mercetur agellum.
Mercatur. Ne te longis ambagibus ultra
Quam satis est morer, ex nitido fit rusticus atque
Sulcos et vineta crepat mera; praeparat ulmos,
Immoritur studiis et amore senescit habendi.
Verum ubi oves furto, morbo periere capellae,
Spem mentita seges, bos est enectus arando,
Offensus damnis media de nocte caballum
Arripit iratusque Philippi tendit ad aedes.

75

80

85

Quem simul adspexit scabrum intonsumque Philippus, 90
Durus, ait, Vultei, nimis attentusque videris
Esse mihi. Pol me miserum, patrone, vocares,
Si velles, inquit, verum mihi ponere nomen!
Quod te per Genium dextramque deosque Penates
Obsecro et obtestor, vitae me redde priori.
Qui semel adspexit, quantum dimissa petitis
Praestent, mature redeat repetatque relicta.
Metiri se quemque suo modulo ac pede verum est.

95

EPISTOLA VIII.-AD CELSUM ALBINOVANUM. Celso gaudere et bene rem gerere Albinovano Musa rogata refer, comiti scribaeque Neronis. Si quaeret, quid agam, dic multa et pulchra minantem Vivere nec recte nec suaviter; haud quia grando Contuderit vites oleamque momorderit aestus, Nec quia longinquis armentum aegrotet in agris; Sed quia mente minus validus quam corpore toto Nil audire velim, nil discere, quod levet aegrum;

5

« PredošláPokračovať »