Idem, finitis studiis et mente recepta, Obturem patulas impune legentibus aures. Ridentur mala qui componunt carmina; verum Gaudent scribentes et se venerantur et ultro, Si taceas, laudant quidquid scripsere beati. At qui legitimum cupiet fecisse poëma, Cum tabulis animum censoris sumet honesti; Audebit, quaecunque parum splendoris habebunt Et sine pondere erunt et honore indigna ferentur, Verba movere loco, quamvis invita recedant Et versentur adhuc intra penetralia Vestae. Obscurata diu populo bonus eruet atque Proferet in lucem speciosa vocabula rerum, Quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis Nunc situs informis premit et deserta vetustas; Adsciscet nova, quae genitor produxerit usus. Vehemens et liquidus puroque simillimus amni Fundet opes Latiumque beabit divite lingua; Luxuriantia compescet, nimis aspera sano Levabit cultu, virtute carentia tollet, Ludentis speciem dabit et torquebitur, ut qui Nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa movetur. Praetulerim scriptor delirus inersque videri, Dum mea delectent mala me vel denique fallant,
Quam sapere et ringi. Fuit haud ignobilis Argis, Qui se credebat miros audire tragoedos,
In vacuo laetus sessor plausorque theatro;
Cetera qui vitae servaret munia recto More, bonus sane vicinus, amabilis hospes, Comis in uxorem, posset qui ignoscere servis Et signo laeso non insanire lagenae,
Posset qui rupem et puteum vitare patentem. Hic ubi cognatorum opibus curisque refectus Expulit helleboro morbum bilemque meraco Et redit ad sese: Pol me occidistis, amici, Non servastis, ait, cui sic extorta voluptas Et demptus per vim mentis gratissimus error. Nimirum sapere est abjectis utile nugis Et tempestivum pueris concedere ludum,
Sed verae numerosque modosque ediscere vitae. Quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor: Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae, Narrares medicis; quod, quanto plura parasti, Tanto plura cupis, nulline faterier audes? Si vulnus tibi monstrata radice vel herba Non fieret levius, fugeres radice vel herba Proficiente nihil curarier. Audieras, cui Rem di donarent, illi decedere pravam
Stultitiam; et, cum sis nihilo sapientior, ex quo Plenior es, tamen uteris monitoribus isdem ? At si divitiae prudentem reddere possent,
Si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes, Viverit in terris te si quis avarior uno.
Si proprium est, quod quis libra mercatur et aere, Quaedam, si credis consultis, mancipat usus; Qui te pascit ager, tuus est, et villicus Orbi, Cum segetes occat tibi mox frumenta daturas, Te dominum sentit. Das nummos, accipis uvam, Pullos, ova, cadum temeti: nempe modo isto Paulatim mercaris agrum fortasse trecentis Aut etiam supra nummorum millibus emptum. Quid refert, vivas numerato nuper an olim? Emptor Aricini quondam Veientis et arvi Emptum coenat olus, quamvis aliter putat; emptis Sub noctem gelidam lignis calefactat aënum; Sed vocat usque suum, qua populus adsita certis Limitibus vicina refugit jurgia; tamquam Sit proprium quidquam, puncto quod mobilis horae Nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema Permutet dominos et cedat in altera jura.
Sic quia perpetuus nulli datur usus, et heres
Heredem alterius velut unda supervenit undam,
Quid vici prosunt aut horrea? quidve Calabris Saltibus adjecti Lucani, si metit Orcus Grandia cum parvis, non exorabilis auro? Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas, Argentum, vestes Gaetulo murice tinctas, Sunt qui non habeant, est qui non curat habere.
Iraeferat Herodis palmetis pinguibus, alter Dives et importunus ad umbram lucis ab ortu Silvestrem flammis et ferro mitiget agrum, Scit Genius, natale comes qui temperat astrum, Naturae deus humanae, mortalis in unum Quodque caput, vultu mutabilis, albus et ater. Utar et ex modico, quantum res poscet, acervo Tollam, nec metuam, quid de me judicet heres, Quod non plura datis invenerit; et tamen idem Scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti Discrepet et quantum discordet parcus avaro.
Distat enim, spargas tua prodigus, an neque sumptum 195 Invitus facias neque plura parare labores,
Ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim, Exiguo gratoque fruaris tempore raptim.
Pauperies immunda domus procul absit: ego, utrum
Nave ferar magna an parva, ferar unus et idem. Non agimur tumidis velis aquilone secundo; Non tamen adversis aetatem ducimus austris, Viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re Extremi primorum, extremis usque priores. Non es avarus: abi; quid, cetera jam simul isto Cum vitio fugere? Caret tibi pectus inani Ambitione? Caret mortis formidine et ira? Somnia, terrores magicos, miracula, sagas, Nocturnos lemures portentaque Thessala rides ?' Natales grate numeras? Ignoscis amicis ? Lenior et melior fis accedente senecta ?
Quid te exempta levat spinis de pluribus una? Vivere si recte nescis, decede peritis. Lusisti satis, edisti satis atque bibisti:
Tempus abire tibi est, ne potum largius aequo Rideat et pulset lasciva decentius aetas.
Humano capiti cervicem pictor equinam Jungere si velit et varias inducere plumas Undique collatis membris, ut turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa superne, Spectatum admissi risum teneatis, amici ? Credite, Pisones, isti tabulae fore librum Persimilem, cujus velut aegri somnia vanae Fingentur species, ut nec pes nec caput uni Reddatur formae. Pictoribus atque poëtis Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas. Scimus et hanc veniam petimusque damusque vicissim, Sed non ut placidis coëant immitia, non ut Serpentes avibus geminentur, tigribus agni. Inceptis gravibus plerumque et magna professis Purpureus, late qui splendeat, unus et alter Assuitur pannus, cum lucus et ara Dianae Et properantis aquae per amoenos ambitus agros, Aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus; Sed nunc non erat his locus. Et fortasse cupressum Scis simulare: quid hoc, si fractis enatat exspes Navibus, aere dato qui pingitur? Amphora coepit Institui; currente rota cur urceus exit? Denique sit quidvis simplex duntaxat et unum.
Maxima pars vatum, pater et juvenes patre digni,
Decipimur specie recti: brevis esse laboro,
Obscurus fio; sectantem levia nervi
Serpit humi tutus nimium timidusque procellae ; Qui variare cupit rem prodigialiter unam, Delphinum silvis appingit, fluctibus aprum. In vitium ducit culpae fuga, si caret arte. Aemilium circa ludum faber unus et ungues Exprimet et molles imitabitur aere capillos, Infelix operis summa, quia ponere totum Nesciet. Hunc ego me, si quid componere curem, Non magis esse velim quam naso vivere pravo, Spectandum nigris oculis nigroque capillo. Sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam Viribus et versate diu, quid ferre recusent, Quid valeant humeri. Cui lecta potenter erit res, Nec facundia deseret hunc nec lucidus ordo, Ordinis haec virtus erit et Venus, aut ego fallor, Ut jam nunc dicat jam nunc debentia dici, Pleraque differat et praesens in tempus omittat; Hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor. In verbis etiam tenuis cautusque serendis, Dixeris egregie, notum si callida verbum Reddiderit junctura novum.
Indiciis monstrare recentibus abdita rerum, Fingere cinctutis non exaudita Cethegis Continget, dabiturque licentia sumpta pudenter; Et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si Graeco fonte cadent, parce detorta. Quid autem Caecilio Plautoque dabit Romanus ademptum Virgilio Varioque? Ego cur, acquirere pauca Si possum, invideor, cum lingua Catonis et Enni Sermonem patrium ditaverit et nova rerum Nomina protulerit? Licuit semperque licebit Signatum praesente nota producere nomen. Ut silvae foliis pronos mutantur in annos, Prima cadunt: ita verborum vetus interit aetas, Et juvenum ritu florent modo nata vigentque. Debemur morti nos nostraque; sive receptus Terra Neptunus classes aquilonibus arcet, Regis opus, sterilisve diu palus aptaque remis Vicinas urbes alit et grave sentit aratrum, Seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis
« PredošláPokračovať » |