Obrázky na stránke
PDF
ePub

Ergo consulere et mox respondere licebit ?
Consule. Cur Ajax, heros ab Achille secundus,
Putescit, toties servatis clarus Achivis,

200

Gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato, 195
Per quem tot juvenes patrio caruere sepulcro?
Mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen
Et Menelaum una mecum se occidere clamans.
Tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam
Ante aras spargisque mola caput, improbe, salsa,
Rectum animi servas ? Quorsum ? Insanus quid enim Ajax
Fecit, cum stravit ferro pecus ? Abstinuit vim
Uxore et gnato; mala multa precatus Atridis,
Non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen.
Verum ego, ut haerentes adverso litore naves
Eriperem, prudens placavi sanguine divos.
Nempe tuo, furiose. Meo, sed non furiosus.
Qui species alias veris scelerisque tumultu
Permixtas capiet, commotus habebitur, atque,
Stultitiane erret, nihilum distabit, an ira.
Ajax immeritos cum occidit, desipit, agnos:
Cum prudens scelus ob titulos admittis inanes,

205

210

Stas animo et purum est vitio tibi, cum tumidum est, cor?
Si quis lectica nitidam gestare amet agnam,

Huic vestem, ut gnatae, paret ancillas, paret aurum,
Rufam aut Pusillam appellet fortique marito
Destinet uxorem; interdicto huic omne adimat jus
Praetor et ad sanos abeat tutela propinquos.
Quid? si quis gnatam pro muta devovet agna,
Integer est animi? Ne dixeris. Ergo, ubi prava
Stultitia, hic summa est insania; qui sceleratus,
Et furiosus erit; quem cepit vitrea fama,
Hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis.
Nunc age luxuriam et Nomentanum arripe mecum :
Vincet enim stultos ratio insanire nepotes.
Hic simul accepit patrimoni mille talenta,
Edicit, piscator uti, pomarius, auceps,
Unguentarius ac Tusci turba impia vici,

Cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum,

215

220

225

Mane domum veniant. Quid tum? Venere frequentes. 230 Verba facit leno: Quidquid mihi, quidquid et horum

Cuique domi est, id crede tuum et vel nunc pete vel cras.
Accipe, quid contra juvenis responderit aequus:
In nive Lucana dormis ocreatus, ut aprum

Coenem ego; tu pisces hiberno ex aequore verris;
Segnis ego indignus qui tantum possideam: aufer!

235

Sume tibi decies, tibi tantumdem; tibi triplex,
Unde uxor media currit de nocte vocata.
Filius Aesopi detractam ex aure Metellae,
Scilicet ut decies solidum obsorberet, aceto
Diluit insignem baccam: quî sanior, ac si
Illud idem in rapidum flumen jaceretve cloacam?

240

Quinti progenies Arri, par nobile fratrum,

Nequitia et nugis, pravorum et amore gemellum,

Luscinias soliti impenso prandere coëmptas,

245

Quorsum abeant ? Sanin' creta an carbone notandi ?
Aedificare casas, plostello adjungere mures,

Ludere par impar, equitare in arundine longa,
Si quem delectet barbatum, amentia verset.
Si puerilius his ratio esse evincet amare,

250

Nec quidquam differre, utrumne in pulvere, trimus
Quale prius, ludas opus, an meretricis amore
Sollicitus plores: quaero, faciasne, quod olim
Mutatus Polemon ? ponas insignia morbi,
Fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille
Dicitur ex collo furtim carpsisse coronas,
Postquam est impransi correptus voce magistri?
Porrigis irato puero cum poma, recusat:
Sume, catelle! negat; si non des, optet: amator
Exclusus qui distat, agit ubi secum, eat, an non,
Quo rediturus erat non arcessitus, et haeret
Invisis foribus? Nec nunc, cum me vocat ultro,
Accedam? an potius mediter finire dolores?
Exclusit; revocat: redeam? Non, si obsecret. Ecce
Servus non paulo sapientior: O here, quae res
Nec modum habet neque consilium, ratione modoque
Tractari non vult. In amore haec sunt mala, bellum,
Pax rursum haec si quis tempestatis prope ritu
Mobilia et caeca fluitantia sorte laboret

Reddere certa sibi, nihilo plus explicet, ac si

255

260

265

270

275

Modo, inquam,

280

Quid, cum Picenis excerpens semina pomis
Gaudes, si cameram percusti forte, penes te es ?
Quid, cum balba feris annoso verba palato,
Aedificante casas quî sanior? Adde cruorem
Stultitiae atque ignem gladio scrutare.
Hellade percussa Marius cum praecipitat se,
Cerritus fuit, an commotae crimine mentis
Absolves hominem et sceleris damnabis eundem,
Ex more imponens cognata vocabula rebus?
Libertinus erat, qui circum compita siccus
Lautis mane senex manibus currebat et, Unum,
Quid tam magnum? addens, unum me surpite morti!
Dis etenim facile est, orabat; sanus utrisque
Auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus,
Exciperet dominus, cum venderet. Hoc quoque vulgus
Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni.
Jupiter, ingentes qui das adimisque dolores,
Mater ait pueri menses jam quinque cubantis,
Frigida si puerum quartana reliquerit, illo
Mane die, quo tu indicis jejunia, nudus
In Tiberi stabit. Casus medicusve levarit

Aegrum ex praecipiti, mater delira necabit
In gelida fixum ripa febrimque reducet,
Quone malo mentem concussa? Timore deorum.
Haec mihi Stertinius, sapientum octavus, amico
Arma dedit, posthac ne compellarer inultus.
Dixerit insanum qui me, totidem audiet atque
Respicere ignoto discet pendentia tergo.
Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris,
Qua me stultitia, quoniam non est genus unum,
Insanire putas? Ego nam videor mihi sanus.
Quid, caput abscissum manibus cum portat Agave
Gnati infelicis, sibi tum furiosa videtur ?
Stultum me fateor, liceat concedere veris,

285

290

295

300

305

Atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me

Aegrotare putes animi vitio? Accipe: primum
Aedificas, hoc est, longos imitaris, ab imo
Ad summum totus moduli bipedalis, et idem
Corpore majorem rides Turbonis in armis
Spiritum et incessum: quî ridiculus minus illo?

310

An quodcunque facit Maecenas, te quoque verum est
Tantum dissimilem et tanto certare minorem ?
Absentis ranae pullis vituli pede pressis,

Unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens
Bellua cognatos eliserit. Illa rogare:

Quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset?
Major dimidio. Num tantum? Cum magis atque
Se magis inflaret; Non, si te ruperis, inquit,

Par eris.

Haec a te non multum abludit imago.

Adde poëmata nunc, hoc est, oleum adde camino;
Quae si quis sanus facit, et sanus facies tu.

Non dico horrendam rabiem. Jam desine. Cultum
Majorem censu. Teneas, Damasippe, tuis te.
Mille puellarum, puerorum mille furores.

O major tandem parcas, insane, minori!

315

320

325

SATIRA IV.

Unde et quo Catius ? Non est mihi tempus aventi
Ponere signa novis praeceptis, qualia vincant
Pythagoran Anytique reum doctumque Platona.
Peccatum fateor, cum te sic tempore laevo
Interpellarim; sed des veniam bonus oro.
Quod si interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox,
Sive est naturae hoc sive artis, mirus utroque.
Quin id erat curae, quo pacto cuncta tenerem,
Utpote res tenues tenui sermone peractas.

Ede hominis nomen, simul et Romanus an hospes.
Ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor.
Longa quibus facies ovis erit, illa memento,
Ut succi melioris et ut magis alba rotundis,
Ponere; namque marem cohibent callosa vitellum.
Caule suburbano, qui siccis crevit in agris,
Dulcior; irriguo nihil est elutius horto.
Si vespertinus subito te oppresserit hospes,
Ne gallina malum responset dura palato,
Doctus eris vivam mixto mersare Falerno;

5

10

15

Hoc teneram faciet. Pratensibus optima fungis

20

Aestates peraget, qui nigris prandia moris
Finiet, ante gravem quae legerit arbore solem.
Aufidius forti miscebat mella Falerno,
Mendose, quoniam vacuis committere venis
Nil nisi lene decet; leni praecordia mulso
Prolueris melius. Si dura morabitur alvus,
Mitulus et viles pellent obstantia conchae
Et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo.
Lubrica nascentes implent conchylia lunae ;
Sed non omne mare est generosae fertile testae.
Murice Baiano melior Lucrina peloris,
Ostrea Circeiis, Miseno oriuntur echini,
Pectinibus patulis jactat se molle Tarentum.
Nec sibi coenarum quivis temere arroget artem,
Non prius exacta tenui ratione saporum.
Nec satis est cara pisces avertere mensa,
Ignarum quibus est jus aptius et quibus assis
Languidus in cubitum jam se conviva reponet.
Umber et iligna nutritus glande rotundas
Curvat aper lances carnem vitantis inertem;
Nam Laurens malus est, ulvis et arundine pinguis.
Vinea submittit capreas non semper edules.
Fecundae leporis sapiens sectabitur armos.
Piscibus atque avibus quae natura et foret aetas,
Ante meum nulli patuit quaesita palatum.

25

30

35

40

45

Sunt, quorum ingenium nova tantum crustula promit. Nequaquam satis in re una consumere curam,

Ut si quis solum hoc, mala ne sint vina, laboret,
Quali perfundat pisces securus olivo.
Massica si caelo suppones vina sereno,
Nocturna, si quid crassi est, tenuabitur aura
Et decedet odor nervis inimicus; at illa
Integrum perdunt lino vitiata saporem.
Surrentina vafer qui miscet faece Falerna
Vina, columbino limum bene colligit ovo,
Quatenus ima petit volvens aliena vitellus.
Tostis marcentem squillis recreabis et Afra
Potorem cochlea; nam lactuca innatat acri
Post vinum stomacho; perna magis ac magis hillis

50

55

60

« PredošláPokračovať »