Publii Virgilii Maronis Bucolica, Georgica et Æneis, Zväzok 1

Predný obal
1750
0 Recenzie
Recenzie nie sú overované, ale Google kontroluje prítomnosť falošného obsahu a po jeho identifikácii ho odstraňuje
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 22 - Maenalios mecum, mea tibia, versus, saevus Amor docuit natorum sanguine matrem commaculare manus ; crudelis tu quoque, mater : crudelis mater magis, an puer improbus ille? improbus ille puer ; crudelis tu quoque, mater.
Strana 70 - Aonio rediens deducam vertice Musas; primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas, et viridi in campo templum de marmore ponam propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat Mincius et tenera praetexit harundine ripas.
Strana 198 - Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes — Fama, malum qua non aliud velocius ullum. mobilitate viget, viresque adquirit eundo; 175 parva metu primo, mox sese attollit in auras, ingrediturque solo, et caput inter nubila condit.
Strana 198 - Agathyrsi; ipse iugis Cynthi graditur mollique fluentem fronde premit crinem fingens atque implicat auro, tela sonant umeris: baud illo segnior ibat Aeneas, tantum egregio decus enitet ore.
Strana 130 - Aeneae mecum teneatur amore. . 675 qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem: regius accitu cari genitoris ad urbem Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura, dona ferens pelago et flammis restantia Troiae ; hunc ego sopitum somno super alta Cythera 680 aut super Idalium sacrata sede recondam, ne qua scire dolos mediusve occurrere possit.
Strana 19 - Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro ; aut, si ultra placitum laudarit, baccare frontem cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.
Strana 178 - Circae, quam tuta possis urbem componere terra. Signa tibi dicam, tu condita mente teneto : cum tibi sollicito secreti ad fluminis undam litoreis ingens inventa sub ilicibus sus 390 triginta capitum fetus enixa iacebit alba solo recubans, albi circum ubera nati, is locus urbis erit, requies ea certa laborum.
Strana 55 - Sed neque Medorum silvae, ditissima terra, nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus laudibus Italiae certent, non Bactra neque Indi totaque turiferis Panchaia pinguis harenis.
Strana 212 - Si tangere portus infandum caput ac terris adnare necesse est, et sic fata lovis poscunt, hie terminus haeret : at bello audacis populi vexatus et armis, 615 finibus extorris, complexu avulsus luli, auxilium imploret, videatque indigna suorum funera ; nee, cum se sub leges pacis iniquae tradiderit, regno aut optata luce fruatur, sed cadat ante diem, mediaque inhumatus arena.
Strana 71 - Te sine nil altum mens incohat; en age segnes Rumpe moras; vocat ingenti clamore Cithaeron Taygetique canes domitrixque Epidaurus equorum Et vox adsensu nemorum ingeminata remugit. 45 Mox tamen ardentes accingar dicere pugnas Caesaris, et nomen fama tot ferre per annos, Tithoni prima quot abest ab origine Caesar.

Bibliografické informácie