Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]

878

рао K69

PARENTIBUS

OPTIMIS DILECTISSIMIS

SCRIPTOR.

Stoicum fuisse Persium poetam apparet tum ex vita eius quae extat1), tum ex sat. V. versu 64, quo ipse Cleanthis vestigia se pressisse declarat. Neque obiter tantum perlectis Persii satiris quemquam effugiet eum inter huius scholae philosophos esse habendum. Quare ejus satiras prorsus non intelliges, nisi adhibita semper ratione Stoica, virique docti, qui in explicandis eis versati sunt, ubi Stoicorum dogmatum aliquid poetica ratione profertur, legentis oculos in Zenonis philosophiam intendere non omiserunt.

Nec tamen universae Persii rationis investigatio hucusque instituta est, nec diiudicatum ubique video, quatenus anxie scholae veteris doctores sequutus sit, quidve ipse, vel quae tum temporis vigebat ratio cogitandi, novi intulerit in eius philosophiam. Quam investigationem, si quid per vires et aetatem in tractando obscurissimo Romanorum poeta proficere possum, non inutilem fore spero, quippe quae haud pauca conferat tum ad Persii obscuritatem magnam partem philosophia ortam tollendam, tum ad judicium proferendum

') Pers. Sat. ed. Jahn. p. 233; ed. Heinrich p. 48; Achaintre prol. p. 14.

« PredošláPokračovať »