Obrázky na stránke
PDF
ePub

accepit, quemadmodum de suo arbitrio ea composuit ille qui tradidit. Agnoscit naturam suam, et originis suæ morem profectus rei. Idem licuit Valentinianis quod Valentino, idem Marcionitis quod Marcioni, de arbitrio suo idem innovare.”

In cultu et Sacramentis nulla est vis unitatis servande: nam ea vindicatur cuilibet Ecclesiæ in ritibus statuendis licentia, quæ novitatibus inducendis est maxime idonea. Re quidem vera Episcopaliani nostrates in baptismi administratione omittunt singillatim interrogare de Symboli articulis, utrum scilicet credat baptiz indus in Patrem, Filium, et Spiritum Sanctum, Sauctain Ecclesiam Catholicam, remissionem peccatorum, et cætera: substituta interrogatione generali: utrum teneat omnes articulos fidei Christianæ prout in Syn bolo Apostolico continentur. Quamvis hæc mutatio parvi momenti possit cuiquam videri, ex industria facta quum sit, periculum præsefert ne sensim sine sensu a pluribus fidei dogmatibus recedendi quæratur occasio. Quod verò ad rem magis facit, in visitatione ægrotorum olim apud Anglicanos præscriptum est ut minister ægrotum hortaretur ad specialem peccatorum confessionem peragendam, eique confesso absolutionem auctoritate sibi a Christo commissa impertiretur: quam absolvendi potestatem Ecclesiæ denegare esset, teste Pearsonio, hæresis Novatiani. Jam verò omnem mentionem confessionis, et absolutionis, Rituale Americanum prorsus omittit.

T

Quum Methodista Episcopalianos imitentur, Baptistæ verò et Presbyteriani nullam fere habeant formam cultus, sed pleraque præconum permittant arbitrio, qui orationes fundere, legere scripturas, hymnos canere, et conciones facere pro occasione debent, liquet fidei unitatem in cultu et sacramentorum administratione nullum apud sectas habere præsidium.

Nullum est principium apud Sectas quo in regimine servari possit unitas, vel foveri sacra cum Christi fidelibus per orbem communio: nam nulla est communis auctoritas qua teneantur. Comitia Generalia in Amerića nullo auctoritatis ligamine cum Calvinianis Scotis, Anglis, Genevensibus conjunguntur; sed sola imitatione regiminis, et doctrinæ similitudine, plurimis capitibus, quæ odium paritura forent, mutatis," se fratres exhibent.

(1) Tert. 1. de præscr. c. 42.

(2) Art. xxxiv.

(3) Public baptism of infants.

(4) Visitation of the sick. "Here shall the sick person be moved to make a special confession of his sins. *** After which confession the Priest shall absolve him: 'Our Lord Jesus Christ, who hath left power to his Church to absolve all sinners who truly repent and believe in him, of his great mercy forgive thee thy offences. And by his authority, committed to me, I absolve thee from all thy sins.' Oxford ed. 1835. (5) Expos. art. ix. p. 557,

(6). "The civil magistrate ** hath authority, and it is his duty to take order * * that all blasphemies and heresies be suppressed, all corruptions and abuses in worship and discipline prevented or reformed." Westminster Confession, ch. xxiii. § 4. Ameri

VOL. I.-25

Ipsa comitia non valent unitatem in sua provincia servare, quum auctoritatem nullam sacram habere agnoscantur, et oscillatione quadam in varias ferantur partes. Episcopaliani nullo communi vinculo tenentur, Anglicani enim regem vel reginam in omnibus causis civilibus et Ecclesiasticis, intra suam ditionem, suprema auctoritate pollere fatentur,1 quod ex Dei ordinatione repetiit rex in solemni sua declaratione articulis præfixa: Nostrates autem conventione generali res suas moderantur, in singulis diæcesibus cætu quodam statuto, quo et Episcoporum arctetur potestas. Adeo autem carent communionis sacro vinculo, ut nonnisi humanitate quadam conjungi cum Anglicanis dici possint, cujus exercitium leges Anglicanæ coercent, vetantes ne exterus quis episcopus in suis Ecclesiis concionetur. Anglicani porro cleri comitia, quæ Convocationem vocant, nequeunt haberi absque venia regia, qualem etiam sanctionem ejus decreta exigunt ut valeant.

Obj. In Symbolis Protestanticis est summa consensio de præcipuis fidei dogmatibus: quæ varietatem exhibent ad liberas sententias referri possunt, ea ratione qua apud Catholicos plurima singulorum permittuntur arbitrio.

Resp. Quæ sint præcipua illa dogmata Protestantes numquam perspicuò docuerunt, nec regulam qua discernantur tradiderunt. Profecto quæ ad Dei cultum pertinent, et ad Sacramentorum virtutem, rebus magni prorsus momenti sunt accensenda: in his tamen mira reperitur sententiarum discordia. Si omnia in quibus inter se collidunt sectæ liberæ disputationi permissa habeantur, vix aliquid manebit ex Christi doctrina et institutis quod certum et exploratum sit, ipseque plurima tradidisse et statuisse, nulla prorsus utilitate, aut fructu, videbitur. Libertas opinionum qua gaudent Catholici intra eos limites consistit, ultra quos revelatio solemniter promulgata non est progressa.

[ocr errors]

Obj. 2. Fides qua præcipua dogmata amplectuntur Protestantes universi, et charitas, qua, nulla habita sententiarum discordium ratione, se invicem tamquam fratres amplectuntur, eos unum corpus in Christo constituunt.

Resp. Longe abest a Scripturis sanctis et antiquitatis Christianæ sensu hæc fidei notio: immerito enim Hymenæus ob denegatam resurrectionem corporum circa fidem naufragus habitus est a Paulo, et Novatiani ob potes

cani satis habent pro temporum conditione dicere: "as nursing fathers, it is the duty of civil magistrates to protect the church of our common Lord, without giving the preference to any denomination of Christians above the rest."

(1) Art. xxxvii.

(2) "Supreme Governor of the Church within these our dominions."

(3) "To tolerate exclusively opinions which do not relate to the fundamentals of salvation, or militate against them, must make way for intricate and endless disputes and difficulties, about what are, and what are not the fundamentals of salvation." Note on the history of events preceding the Synod of Dort, by Thomas Scott, p. 58, ed. Utica, 1831.

tatem Ecclesiæ in graviorum delictorum remissione denegatam, hæretici sunt declarati, et Pelagiani ob errores de naturæ integritate et viribus anathemate percussi sunt, si vaga illa dogmatum quorumdam agnitio fidei nomen mereatur. Charitas autem quæ jactatur non potest unitatem quæ deest supplere: nec enim ex amicis appellationibus, sed ex Christi instituto Ecclesiæ natura et unitas pendet. Cæterum quantum ab initio inter se pugnaverint sectæ, et quo òdio se invicem adhuc prosequantur satis notum est. Lutherani Colloquium an. 1557 Vormatiæ, et an. 1568 Altenburgi, insanabile vulnus discordiæ, quo nova secta laborabat, frustra sanare tentarunt. Calviniani, Dordracena Synodo habita, in sectas Gomaristaruni et Arminianorum scissi sunt, illis hos etiam ad mortem nonnumquam persequentibus. Nostris etiam temporibus vidimus scissam sectam, jurgio vehementiori, et contumeliis in foliis in se invicem latis.

C. IX. DE ECCLESIÆ SANCTITATE.

Veram Christi Ecclesiam, quam unam fide et regimine esse probavimus, sanctam quoqué esse vix ullus negaverit: sed sanctitatis qua fulgere debeat notionem non omnes eadem ratione explicant. Invisibilem Ecclesiam sanctis constare dicunt Protestantes; visibilem verò peccatores plurimos complecti apud omnes est in confesso. Hanc a sancta doctrina deflectere posse et magnas reipsa corruptiones fovisse asserunt, et recensitis Catholicorum flagitiis Ecclesiam ipsam omni vitiorum genere exhibent inquinatam. Nobis verò persuasum est Ecclesiam necessariò sanctam doctrinam tradere, sancta ministrare sacramenta, sanctosque plurimos suo fovere sinu. Inter hos qui primi propagarunt apud varias gentes fidem

sanctitate eminuerunt.

PROPOSITIO I.

Ecclesia Christi Sancta est ratione Fundatoris sui, eorumque quorum usus est opera præcipua in ea propaganda; doctrina etiam et sacramentis, necnon et sanctorum progenie.

Probatur. Vera Christi Ecclesia necessario, debet ad eum et Apostolos suam referre originem, doctrinam quam tradiderunt promulgare, ritus quos in salutis humanæ subsidia instituit ille, peregerunt hi, persolvere qua ratione quum verbum ejus fructu non careat, sanctæ progeniei mater fæcunda sit necesse est. Merito idcirco Ecclesia sanctitatis elogio in Scripturis ornatur. Apostolus, ad Ephesios scribens, hortatur maritos ut uxores diligant," sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea. Ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ. Ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut

[ocr errors]

rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. "Etsi cum Augustino hæc ad Ecclesiam gloriosam referre placeat, Ecclesia quæ in terris est sancta agnoscenda est, quum verbo fidei, et aquæ lavacro mundentur ejus membra, ut sanctorum consortio in cælis digni evadant. Sed in re manifestà non est immorandum.

PROPOSITIO II.

Ecclesia, cujus centrum est Sedes Romana, sancta est ea omni ratione qua Christi Ecclesia sancta prædicatur.

Probatur. Ad Christum et Apostolos originem suam indubiis documentis refert, uti postea videbimus. Id unum hic animadvertemus nullam aliam ejus originem felici successu unquam fuisse ab ingeniosissimis et infensissimis hostibus adsignatam. Præterea qui fidem per varias orbis plagas propagarunt, vel eam vindicarunt, omni virtutum genere effulserunt; post sæculum quippe Apostolicum Irenæus in Galliis, Justinus in oriente suam posuerunt operam in fide tuenda. Sæculo tertio emicuerunt Cyprianus in Africa, qui fidem scriptis et vita ornavit, Gregorius Neocæsareensis in Ponto, qui plurimos ad fidem adduxit. Quarto sæculo fidei defensores sanctitate illustres fuerunt Athanasius, Ambrosius, Basilius, Cyrillus Hierosolymitanus, Ephrem, Gregorius Nyssenus, Gregorius Nazianzenus, Hilarius, plurimique alii. Quinto sæculo præclaros vetustæ fidei vindices nacta est Ecclesia Augustinum, Cyrillum Alexandrinum, Hieronymum, Joannem Chrysostomum, Leonem M. aliosque: quo etiam sæculo Patricius Roma missus Hibernos ad Evangelii lumen, prædicatione et vitæ sanctitate, pertraxit: Remigius Clodoveum regem cum Francis baptizavit. Sexto sæculo eminuerunt Fulgentius, Gregorius Turonensis, et Gregorius M., quo cæptis aspirante, Augustinus fidem apud Anglos propagavit. Posterioribus sæculis Bonifacius apud Germanos, aliique plurimi per provincias septemtrionales Evangelium cum fructu uberrimo prædicarunt. Quanto studió Beda, sæculo octavo, Bernardus sæculo undecimo, et Thomas Aquinas sæculo decimo tertio Catholicam propugnaverint fidem, notum satis est; nec de eorum eximia sanctitate minus constat. Ad tempora nobis propinquiora ut deveniamus, Franciscus Xaverius in Japonia et aliis partibus Indiarum Orientalium, Ludovicus Bertrandus in America Meridionali, aliique in plurimis regionibus sanctitate, laboribus Apostolicis, et gentium conversione, illustres extiterunt. Magnum quidem divinæ originis et auctoritatis Ecclesiæ argumentum inde derivatur, quod viri eximia virtute insiges totis viribus, et felici laborum successu in ea propaganda laborarint; et singula ejus dogmata promulgarint, imo magna doctrinæ copia vindicarint. Ipsa doctrina quam Ecclesia Romana tradit, cæteræque per orbem Ecclesiæ, quæ eam matrem et magistram vocant, sanctissima profecto est. Christi quidem præcepta et ad perfectionem monita indesinenter inculcat,

(1) Eph. v. 25.

suosque filios ad altiora quæque virtutum exercitia, sanctorum propositis exemplis, invitat et urget. Omne damnat vitium, ipsaque cordis arcana veluti rinatur, singulos quosque animi affectus ab omni peccati labe servare studens, vel mundare. Nihil nos posse efficere in rebus salutis, absque divinæ gratiæ prævio motu, nihil etiam cogitare quod ad vitam æternam conducat, docens, Deo Salvatorique nostro suum servat honorem, simul autem hominum sub gratia vindicans arbitrii libertatem, eosque mercedis amplissimæ spe, et Dei dilectione, ad omne opus bonum instruens, et impellens.

Sancta sunt Sacramenta quæ Ecclesia suis filiis offert, quæque summam bonitatem, potentiam, et misericordiam Sponsi sui commendant. Baptismo abluitur sordes noxæ primariæ, homine in Dei filium adoptato, ut cupiditates gratiæ auxilio domare discat, et Deo vivat, regni cælestis futurus hæres. Roboratur confirmatione, et Deo inserviendi renovato proposito quæ ad lavacrum pollicitus est, iterum spondet se servaturum, Spiritus Sancti adjuvandus donis. In Eucharistia pane cælesti reficimur, imo carne Christi vescimur, et ejus sanguinem bibimus, modo prorsus ineffabili, sed vero, quo Christus in nobis est, et nos in Christo, vita in ipso fruentes, sicut ipse in Patre vivit. Intima hæc animarum cum Servatore nostro conjunctio divina prorsus est, qua et infinita ipsius erga homines dilectio exhibetur, et natura sublevatur humana. Pænitentia peccata condonantur, ea tamen conditione ut ea toto corde detestemur, firmo etiam animi proposito concepto in posterum haud peccandi. Extrema morientium unetione subvenitur periclitantibus, ut divinitus adjuti in agone cum hoste non succumbant, sed in Christo triumphum reportent. Ordinibus sacris homines divinis muneribus destinantur, quibus nonnisi magna animi puritate, et cælesti auxilio se futuros idoneos edocentur. Matrimónio nubentium fides sancitur, Deo vetante solvi quod ipse sacro vinculo nectit, et præcipiente ut in omnibus honor decusque tanti mysterii servetur, omni immunditie a toro procul habita. Hæc omnia sanctitatem spirant, et cælestem produnt originem. Ecclesiæ etiam matri sobole sancta lætari dedit Deus, omni quidem sæculo, virtutibus quippe Apostolico ævo effulserunt plurimi ubique, adeo ut sanctorum appellatione ob vitæ integritatem, æque ac disciplinæ professionem, digni habiti sint. Plurimi castimoniam coluerunt integram, cæteraque Evangelica consilia secuti sunt a primordiis Ecclesiæ, Ascetæ, a virtutum exercitio dicti. Secesserunt in solitudinem, Baptistam imitati, sæculo quarto ineunte, Paulus, Antonius, aliique numero pene infinito, cælestium rerum contemplationi vacaturi. Virginum cænobia in Oriente primum erecta, Ambrosii opera in Occidente quoque animas quamplurimas Sponso Christo exhibuerunt castas.

S. Benedicto auctore lætata est Occidentalis Ecclesia monasteriis passim ædificatis, in quibus labore manuum sese sustentabant monachi, scripturarum lectioni, litterarum studiis, divinis laudibus concinendis, aliisque pietatis exercitiis etiam incumbentes. Sæculis etiam mediis, Bernardi

« PredošláPokračovať »