Obrázky na stránke
PDF
ePub

vinculo irretitos. Res jam satis explicata est dum de Ecclesiæ unitate, et potestate Pontificis ageremus.1

Liceat tandem dicere Augustini verbis: "Cum igitur tantum auxilium Dei, tantum profectum fructumque videamus, dubitabimus nos ejus Ecclesiæ condere gremio, quæ usque ad confessionem generis humani ab Apostolica sede per successiones episcoporum, frustra hæreticis circumlatrantibus, et partim plebis ipsius judicio, partim conciliorum gravitate, partim etiam miraculorum majestate damnatis, culmen auctoritatis obtinuit? Cui nolle primas dare, vel summæ profecto impietatis est, vel præcipitis ignorantiæ.'

Si durius aliquid a Nobis in hoc tractatu dictum cuipiam videatur, dum sponsæ Christi privilegia vindicare studeremus, jure nostro usos nos esse animadvertat, veritatem, quæ in Christo est, ex intima animi nostri persuasione et fide propugnando. Iis quos ab Ecclesia separatos ostendimus omnia bona precamur, sed illud præ aliis Christiano homini optandum, ut lumine gratiæ illustrati, et sectarum præjudiciis depositis, antiquam exquirant matrem.

Eos igitur verbis Cypriani alloquimur: "Cum unanimitas et concordia nostra scindi omnino non debeat, quia nos Ecclesia derelicta foras exire, et ad vos venire non possumus, ut vos magis ad Ecclesiam matrem et ad nostram fraternitatem revertamini, quibus possumus hortamentis petimus et rogamus.

[ocr errors]

NOTA.-Discrimen inter Cepham et Petrum a S. Clemente servari notavimus, p. 158, nota: attamen textus pleniore et attentiore lectione contrarium apparet, quum subjungat, veluti Corinthiorum minuendo priorem culpam: "propendebatis enim in Apostolos testata sanctitatis, et in virum ab illis probatum;" quibus verbis Paulum, Cepham et Apollo designat. Absit ut velimus opinationis nostræ invitos adhibere patronos! Cæterum Petrum unquam Corinthi versatum interpretes plerique non censent, et aliquem fidei præconem qui post Paulum Corinthios edocuit, sicut Apollos, pronum est intelligere. De Cepha a Paulo reprehenso Clemens non agit, ideoque litem dirimere non valet. Binterim veluti vetus præjudicium eorum sententiam qui Petrum a Paulo reprehensum putant, explodit.* Bergier et De Feller, acutissimi scriptores, manifestò favent Cephe Antiochiæ reprehensi a Petro distinctioni. Vide utriusque opus egregium, Dictionnaire de Theologie, Dictionnaire Historique. Venia nobis detur cum his subdubitantibus, nec enim contra tantam scriptorum turbam certi aliquid affirmare audemus.

(1) Supra p. 168, 169.

(2) L. de utilitate credendi, c. xvii. n. 35.

(3) Ep. xliv. p. 103 ed. Wirceb.

(4) "Ein falsches Vorurtheil," Denkwürdigkeiten, dritter band, erster theil, Mainz. 1826, p. 19.

[ocr errors]

TRACTATUS III.

DE VERBO DEI.

C. I. DE VERBO INTERIORI.

LIBRORUM Veteris et Novi Testamenti fide historica vindicata, iis usi sumus, ut Societatis a Christo institutæ, Ecclesiæ scilicet, proprietates et auctoritatem demonstraremus. Docendi munus Apostolis injunctum, et tribunal erectum, quod per omnia sæcula Christi doctrinam integram traderet, vidimus. Nec tamen docentibus in Ecclesia aliquam tribuimus potestatem intellectui humano dominandi, figmenta sua pro dogmatibus haberi jubendo; sed ea tantum promulgandi quæ a Deo revelata fuisse ipsi certissime norunt. Revelatione divina prædicatio omnis et fides niti necessario debet: Dei enim est intellectus creati obsequium, summo veluti jure, exigere. Id igitur jam occurrit quærendum, ubinam revelationis documenta reperiantur, seu quod sit verò Dei ad homines verbum. Gaspar Schwenckfeldius sæculo decimo sexto verbum scriptum tamquam litteram occidentem rejecit, soloque spiritu interno contentos nos esse jussit: nec satis ab hujusmodi placitis recesserunt amici, qui et Quakeri audiunt. Hi quidem, verbum Dei regulam fidei agnoscere profitentur, non tamen Scripturas, nisi secundariam quandam regulam, et imperfectam, quum primaria, plena, et perfecta regula sit immediata Dei revelatio, seu verbum interius. Scripturas admittunt continere quæ Deus hominibus quibusdam interius revelavit, qui scilicet scripto consignarunt, quæ, ipso menti lucente, intellexerunt. Ut autem agnoscantur et intelligantur scripturæ, unumquemque interius a Deo dicunt illustrari, adeo ut non scripturis credant, sed immediatæ Dei revelationi cui eas consonas reperiunt. In divina illa luce qui sint libri canonici, et quo sensu sint intelligendi, percipiunt, et omnem veritatem quæ ad salutem pertinet, Spiritu docente, discunt. De interiori illa revelatione ex Scriptura nolunt judicari, quamvis hæc illi concordet; sed Spiritus Dei, magister veritatis, super omnia est. Tota igitur fides respicit interius illud verbum, cujus aliquam enuntiationem in Scripturis videre est, quam tamen spiritualis homo tantum intelligit.

.

(1)" Because they are only a declaration of the fountain, and not the fountain itself, therefore they are not to be esteemed the principal ground of all truth and knowledge, nor yet the primary rule of faith and manners." Propos. III.

PROPOSITIO

Verbum interius, seu immediata Dei revelatio menti uniuscujusque, non potest fidei regula statui.

Probatur. Omnibus illis argumentis quibus constat Deum revelationem hominibus fecisse, cujus annuntiandæ munus Apostolico ministerio est commissum. Liceat aliqua testimonia in memoriam revocare.

"Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui verò non crediderit condemnabitur." Ergo prædicatio Evangelii, Apostolici ministerii opera, est fidei regula; non interior quævis revelatio. "Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos: qui non est ex Deo, non audit nos: in hoc cognoscimus spiritum veritatis, et spiritum erroris." Prædicatio Apostolica iterum statuitur norma, ad quam fides est dirigenda.

Fidem nulla alia ratione, juxta ordinem divinitus statutum, concipiendam indicat Apostolus: "Quomodo credent ei quem non audierunt? quomodo autem audient sine prædicante? *** Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Quod autem Amici illa Apostoli verba de adversariis, quos sibi veluti objicientes exhibet, explicare velint,* contextui et scopo manifestò repugnat: nam in eo est ut ostendat Judæos Christum, quem prædicabat, rejiciendo, excidere a salute. "Hoc est verbum fidei quod prædicamus. Quod si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris, quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris."5 Salutem illam omnibus Christum invocantibus oblatam dicit: sed quomodo possint omnes eum invocare quærit, quum Christus necessario annun tiandus sit, ut quis eum fide invocet, quod Isaiæ testimonio confirmat. Utitur deinceps Psalmista vaticinio, ut ostendat gentibus et Judæis Christum annuntiandum, quæ verba nonnisi manifesta vi illata de interiori tantum lumine explicantur. Nec ex eo quod præcones fidei non ubique auditi fuerint dum scriberet Paulus, sequitur eum de interna revelatione loqui; nam non constat eum de prædicatione jam facta loqui, sed de ea quæ facienda erat, prout vates in visione contemplatus fuerat; quamvis revera Evangelica prædicatio ubique, quodammodo, in orbe cognito insonuerit, et Romanorum fides in universo mundo cum magna admiratione celebraretur.

Equidem si illa interior Dei lux sit primaria et perfecta fidei regula, frustra institutum est ministerium, frustra scripti sunt libri sacri, Spiritu Dei unumquemque immediate docente omnem veritatem.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Insuper aditus fit manifestus unicuique suæ mentis somnia pro divinis revelationibus accipiendi, omni sublato remedio: nam spiritualis homo a nemine judicandus dicitur, quippe qui Spiritum Sanctum habet magistrum. Ratio autem docendi quæ nata est ad fallacias inducendas, Deo utpote plane indigna, et hominum conditioni et necessitatibus haud congrua, tuto Deo abjudicatur. Equidem quum facile unusquisque sibi illudat, posset in gravissimos errores incidere, vel etiam ad facinora quæque ruere, Deo veluti auctore: quod sæpius contigisse constat ex próbatissimis historiæ documentis. Hæc autem consectaria sunt principii, quod per se pandit viam mentis illusionibus.1

Obj. 1. "Nobis autem revelavit Deus per spiritum suum: spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est? ita et quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei. Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis.” "**"Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere; quia spiritualiter examinatur. Spiritualis autem judicat omnia; et ipse a nemine judicatur." En plane revelationis immediata systema.

Resp. Probe distinguenda est exterior ratio communicandi notitiam veritatum a Deo revelatarum, ab interna luce qua mens ad assensum disponitur. Neminem posse ad fidem pervenire absque interno Spiritus Sancti lumine, dogma est Catholicum, quod olim Augustinus contra Pelagium invicte defendit. Magisterium autem divinitus institutum, ad annuntiandas veritates quas Christus tradidit, testantur ubique sacræ paginæ Novi Testamenti, clamat tota antiquitas christiana. Qui igitur hoc magisterium rejicit, frustra appellat scripturas, quæ gratiæ necessitatem adstruunt, earum enim utraque de re auctoritati stare oportet. Facilem quidem excipiunt quæ objiciuntur explicationem. Apostolus monet Corinthios se eos instituisse, non philosophorum more, ea enim annuntiabat quæ nemo principum hujus sæculi cognovit," altissima mysteria, Dei revelatione patefacta. Hæc autem revelatio non in mente constitit, nam "Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit." Spiritus Dei solus potuit homines ad fidem tantorum mysteriorum evehere, numquam enim præcones auditoribus persuasissent, nisi lumen interius affulsisset. "Sermo meus, et prædicatio mea, non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis: ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in

66

(1) Vide Milner's End of Controversy, Letter VI. In ipso Georgio Fox, sectæ auctore, et Jacobo Naylor, insigni ejus assecla, magna data sunt illusionis exempla. Naylor veluti Messias ovans civitatem Bristol ingressus est, turba clamante, "sanctus sanctus, sanctus, hosannah in excelsis."

(2) I Cor. ii. 10.

(3) Joan i. 18.

VOL. I.-43

« PredošláPokračovať »