Obrázky na stránke
PDF
ePub

locuti, mira rerum dictorumque concordia. Re quidem vera quæ prædicta sunt non semper evenerunt, Jonas quippe evertendam Niniven post quadraginta dies enuntiavit, Nininive tamen, spatio illo temporis elapso, stetit incolumis sed facile intelligebatur conditionem vaticinio subesse, quum enim minæ illæ ruinæ intentarentur ad populum flectendum, eo ad pænitentiam vehementissime excitato, causa minarum est sublata. Sic Ezechias precibus impetravit ut vita sibi produceretur, quamvis Isaias Dei nomine mortem iniminere jam annuntiaverit.1 Rerum conditio nonnumquam conjecturis locum præbere potuit; sed sæpius. ea sunt prædicta quæ ab omni verosimilitudine abhorrebant, ipsaque quæ conjici poterant ea certitudine sunt enuntiata, iisque vestita circumstantiis, quæ divinitus datam præscientiam ostendebant. Sic tempore Jorami regis Israel, obsessa Samaria, et ad extremam famem populo redacto, ita ut ipsæ matres infantium carnibus vescerentur, prædixit Eliseus crastino die modium similæ in porta civitatis uno statere vendendum, duosque hordei modios eodem pretio. Hanc annonæ copiam, quum omni careret verosimilitudine, dux quidam ex audientibus irrisit, quem vates fecit certiorem se eam oculis conspecturum, quin ex ea comederet. Mira rerum conversione dicta sunt, impleta, noctu quippe sonitu in castris Syri exercitus cælitus facto, timore correpti in tenebris fugerunt, impedimentis, et commeatibus relictis: qua re cognita populus per portas civitatis irruens ducem illum casu conculcavit, et frumentum pretio prædicto comparavit."

C. VIII. DE LIBRORUM CÆTERORUM VETERIS TESTAMENTI AUCTORITATE HISTORICA.

Præter Pentateuchum et Prophetarum libros sunt alii Veteris Testamenti libri, quibus passim continentur vaticinia, Psalmi scilicet, et libri historici, in quibus prophetarum dicta aliquando referuntur. De auctore omnium Psalmorum, et de tempore quo singuli sunt editi, movetur aliqua lis, salva tamen eorum authentia; apud omnes enim exploratum est Davidem Psaltem esse præcipuum, omnesque Psalmos a probato aliquo auctore prodiise, tempore satis remoto. Historici libri, de quorum auctoribus etiam est sententiarum divortium, authentica agnoscuntur, utpote a natione Judaica excepti, et ab auctore probato editi. Josue plerumque auctor censetur libri ejus insigniti nomine, quo quæ ipso regente populum evenerint referuntur, Samuel habetur auctor primi libri, quem vocamus Regum, qui apud Hebræos Samuelis dicitur, usque ad caput vigesimum quintum quo ejus mors narratur. Esdræ est primus liber ejus nomine notatus, Nehemiæ secundus. De cæteris non adeo constat, quamvis indubium sit eos a probatis auctoribus tempore valde remoto prodiisse. Judicum, Ruth, trium posteriorum, librorum Regum; Paralipomenon, Job, Esther, auctores tantum conjicere valemus. Ex Hagiographis Proverbia, Ecclesiastes, Canti(2) IV Reg. c. 7.

(1) Isaias xxxviii.

cum Canticorum Salomonis sunt; De illis qui Deutero-Canonici audiunt nunc non agimus, ne cum Protestantibus et cum Deistis simul pugnemus, Prop. 1. Libri omnes Veteris Testamenti sunt authentici, integri, et

veraces.

Prob. Habiti sunt a gente Judaica tamquam genuini libri, rerum gestarum fidam exhibentes narrationem: jam verò apud totam gentem non facile potuit ea invalescere opinio, nisi a certis probatisque auctoribus prodierint, et eorum veritas esset ab initio explorata, præsertim quum de rebus magni momenti ageretur, et nationis interesset plura negare quæ in suum redundabant probrum. Hæc etiam probant nullum grave mendum irrepsisse, vix enim casu potuit irrepere, quum libri illi tanto studio custodirentur, et palam in cætibus legerentur: studio autem si quis tentasset ea vitiare, procul dubio ea fuissent ablata quæ genti Judaicæ afferunt ignominiam.

Præterea intrinseca sunt et præclara in plerisque veritatis et authentiæ indicia, simplex enim plerumque stylus, resque relatæ nulla arte, nullo popularibus suis blandiendi consilio, autorem soli veritati studentem probant, rerum testem, vel saltem fidissimum relatorem, certis documentis vel testibus innixum. Ipsa rerum series per tot sæcula decurrens, relata a diversis auctoribus, libris in archiviis publicis, vel sanctuario ipso, custoditis, publicorum annalium vim habet, fidemque historicam quam maximam.

1

Obj. 1. Liber Josue non potest eum habere auctorem, nam refertur expeditio Danitarum, quæ, eo defuncto, Judicum tempore contigit. Fit etiam mentio terræ Chabul, quæ nomen ab Hiram rege Tyri, tempore Salomonis, accepit.*

3

Resp. Josuam esse libri illius auctorem suadent quæ ultimo libri capite leguntur: Scripsit quoque Josue omnia verba hæc in volumine legis Domini." Sunt tamen qui putant commentaria quæ reliquit fuisse in alium ordinem a Samuele, vel alio, digesta: qua ratione fieri poterat ut insereretur libro Josue versus ille qui indicat rem posterius gestam, et ple nius in libro Judicum enarratam. Aliis placet Lesem Dan, de quo apud Josue est sermo, a Lais apud Judices distinguere? Chabul in libro Josue vicum esse in confiniis Ptolemaidis, a viginti oppidis a Salomone Hiramo donatis distinctum, quibus Chabul Tyrius rex iracundus nomen imposuit, existimant interpretes plures. Cæterum hæc leviora sunt, quam ut libri authentia nutet, vel ut Josue negetur auctor, præstaret enim dicere Chabul nomen insertum a posteriori manu, loco alterius, et versiculum de Lais oppido capto adjectum, quam ut liber, quem a Josue seriptum ex citatis. verbis extremi capitis colligitur, ad posteriorem auctorem referatur.

Obj. 2. Verax non potest haberi auctor, qui solem qui haud movetur, jubente Josue, stetisse medio cœlo, ut internecioni hostium fieret tempus, enarrat, et Josuem scripisse Deuteronomium legis super lapides duodecim.

(4) III. Reg. ix., 13.
(5) c. x.

(1) Josue, c. 19.

(2) Judic. c. 18.

(3) Josue, c. 19.

(6) c. viii.

[ocr errors]

Resp. Mirum quidem, sed tamen non ultra fidem est solem Josue jussu stetisse, nam Deus potuit phenomenon illud efficere quin universi mundi spectabilis ordo turbaretur, vel destrueretur machina: satis enim erat ut diurnus motus terræ circa suam axem suspenderetur, motu ejus per eclipticam perseverante, ideoque servata relatione ad cætera omnia corpora. Quod ad motum quem Josue soli tribuere videtur pertinet, usus est populari loquendi more, quem servant etiam hodierni Astronomi, etsi Copernico de mundi systemate assentiantur: nec interest utrum noverit illud1 systema, quod quantumvis apud plerosque hodie exceptum, verosimilitudinis limites haud excedit. Occasio autem tanti miraculi idonea fuit, ut Dei justitia in Chananæos exerceretur, et ipse suis præsens esse agnosceretur. In analibus Sinensibus solem regnante Yao stetisse per decem dies refertur, 480 elapsis jam annis a Fo-hi monarchiæ Sinensis fundatoris morte usque ad initium illius regni: ex Hebraico autem textu 547 anni a Noe morte ad Josue fluxisse noscuntur: quod si sexagesimo septimo anno regni Yao solstitium ponatur, cum primo anno Josue conveniet. Lux illa productior, de qua in libro Josue fit sermo, potuit huic narrationi prœbere occasionem, consueverunt quippe homines miros eventus exaggerare. Quod apud profanos nulla alia supersit hujus eventus memoria, mirari nemo debet, nec enim habemus tantæ antiquitatis documenta profana. De numero lapidum quibus inscripsit Josue Deuteronomium legis nihil in Scriptura dicitur, nec Rabbinis duodecim fuisse affirmantibus fidem præstare cogimur. Ingentes fuisse lapides ex Deuteronomio constat, mandatum scilicet Josue datum eos erigendi ibi refertur, quibus tamen benedictiones et maledictiones, non totum Deuteronomium insculptum, verosimile

est.

2

3

Obj. 3. Judicum liber recentioris videtur ætatis, nam Jerusalem* nominatur, quum Salem vetustum sit nomen, et de captivitate fit mentio.5.

6

Resp. Verosimile est librum Judicum a Samuele, vel alio, compositum, qui rerum commentariis publicis usus est: quæ enim in dies contingebant, vel a principibus ipsis populi, vel ab alio, scripto, referebantur. Vetustissimum esse auctorem colligitur ex eo quod scripserit Jebusœis adhuc Jerusalem incolentibus, quos a David constat esse expulsos; eique plenam deberi fidem ex narratione ipsa, et ex gentis Judaicæ constanti traditione liquet. Nullius sunt momenti quæ objiciuntur ad libri antiquitatem tollendam, nam urbem Salem ipsius Josue tempore Jerusalem vocatam ex libro Josue colligitur, sæpius quippe ita nominatur; et captivitas, de qua sermo, haud gentis totius intelligenda est, sed capta a Philistæis arcæ.

(1) Vide, Muzzarelli, t. 2., Op. 7., p. 16. “A cui già dei non vulgari Filosofi hanno opposte delle insolubili difficoltà."

(2) Martin, hist. de la Chine, l. 1. Bible Vengé, t. 1. Observations Préliminares, p. 253.

(3) Deut. xxvii., 3.

(4) c. 1., v. 7.

(5) c. 18, v. 30.

(7) II. Reg. v.

(6) Judic. I., 21.

(8) I. Reg. iv.

Quod autem regem illis diebus non fuisse in Israel notat1 auctor, rectorem quemcumque qui ordinem sérvaret defuisse designat.

Obj. 4. Libri Regum duo priores in Hebraico codice Samuelis dicuntur, quamvis pleraque, eo mortuo, evenerint. Ita Paîne.

Resp. Samuelis nomen ideo duobus illis libris videtur tributum, quod cæperit prosecutusque fuerit volumen usque ad vigesimum quintum primi libri caput, quod a Nathan et Gad completum est, si de eo liceat intelligere quod in libro Paralipomenon legitur: "Gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuelis videntis, et in libro Nathan Prophetæ, et in volumine Gad videntis." "Cæterum ut de authentia librorum constet, necesse non est certum aliquem designare autorem; genuinam scilicet esse et veracem rerum gestarum relationem, ex ipsis quibu's contigerunt temporibus ad nos derivata publica gentis traditione liquet. Novimus consuevisse prophetas aliosque publicis inserere commentariis præcipuas regum actiones regnorumque eventus. Sic legimus: "reliqua autem sermonum Oziæ priorum et novissimorum scripsit Isaias filius Amos Propheta."3 "Reliqua gestorum Josaphat priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Jehu filii Hanani, quæ digessit in libros regum Israel." Hinc fuit liber verborum dierum Salomonis, liber verborum dierum Regum Juda, quorum passim occurrit mentio.

Librorum Veteris Testamenti quos Judæi venerantur ideo statuimus auctoritatem, ut iis in Christiana fide probanda utamur: " Quid est enim aliud hodieque gens ipsa, (inquit Augustinus) nisi quædam scriniaria Christianorum, bajulans legem et Prophetas ad testimonium adsertionis Ecclesiæ, ut nos honoremus per sacramentum, quod nuntiat illa per litteram?"5

C. IX. DE MESSIA.

Divinam licet habuerit Judaica Religio originem, non tamen fuit semper duratura, uni enim genti data Religioni cessura fuit quæ omnes amplecteretur gentes, Abrahæ quippe dictum est: "benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ;" et Moses prophetæ, qui, ipsius instar, Dei nomine loqueretur, novam scilicet dando legem, obaudiendum districte præcepit: "Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus, ipsum audies. * *Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui, et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi. Qui autem verba ejus quæ loquetur in nomine meo audire noluerit, ego ultor existam." De eo dicitur apud Isaiam: "testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem gentibus. Fœdus novum aperte enuntiavit Jeremias: "Ecce dies venient dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Juda fædus novum : non secundum pactum quod pe

(1) Jud. xviii., 31.
(2) I. Par. xxix. 30.
(3) II. Par. xxvi. 22.
(4) II. Par. xx. 34.
VOL. I-10

(5) Contra Faustum I. xii. c. 23.

(6) Gen. xxii. 18.

(7) Deut. xviii. 15.

(8) Is. lv. 4.

pigi cum patribus eorum, ** sed hoc erit pactum, quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus: Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam." Novum etiam sacerdotium prædixit David: "Juravit Dominus, et non pænitebit eum : Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech." Nova sacrificia, Judaicis rejectis, prænuntiat Malachias: "Non est mihi voluntas in vobis, et munus nou suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus. ** Et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus." " Arcæ oblivio etiam est prædicta: "Non dicent ultra: Arca Testamenti Domini; neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius, neque visitabitur, nec fiet ultra. In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini: et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Jerusalem, et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi."4 Hæc aliaque vaticinia ostendunt testimonia quæ legem in sæculum datam prædicant, intelligenda esse de ejus perpetuitate, usque dum Judaica steterit respublica: in eo enim a legibus humanis distinguitur, quod hæ pro arbitrio rectorum, et pro rerum varietate revocentur, et mutentur, quum illa semper duraverit, etiam variata regiminis forma, donec, adveniente propheta illo quem annuntiavit Moyses, perfectiori cesserit legi. Hunc expectabant Judæi, quapropter miraculo panum multiplicatorum moti, dicebant: "quia hic est verè propheta, qui venturus est in mundum."5 Hodierni etiam Judæi Messiam adhuc expectant liberatorem et regem, quamvis legem ab eo haud tollendam existiment. Nos vero eum advenisse probamus, quum tempus adventus ejus a prophetis designatum jamdiu effluxerit.

Prop. 1. Tempus adventus Messiæ a prophetis designatum jamdiu effluxit; impletum est, scilicet, Jesu Nazareno in terris existente.

Prob. Celebre est Jacobæum vaticinium: "Juda, te laudabunt fratres tui; manus tua in cervicibus inimicorum tuorum; adorabunt te filii patris tui. Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium."" Hinc liquet supremam potestatem, vel tribus formam non penitus auferendam e Juda, usque ad Messiæ adventum, cui nationes obedirent: quo pacto tribus illius gloria foret ad culmen perducenda. Jam vero utraque a tempore Jesu Nazareni ablata est. Sceptrum regiæ potestatis, vel baculus tribus insigne,

(1) Jer. xxxi. 31. (2) Ps. cx.

(3) Mal. i.

(4), Jer. iii. 16.

(5) Joan vi. 14.

(6) Gen. xlix. 8.

"Chris

(7) Hengstenberg perdocte hanc interpretationem tuetur in egregio opere: tologie des alten Testamentes, und Commentar über die messianischen Weissagungen der Propheten" Berlin 1829, quod ante biennium in Anglicanam linguam versum Alex. andriæ, D. C. editum est. Vide p. 50.

« PredošláPokračovať »