Obrázky na stránke
PDF
ePub

CLERO AMERICANO

VINDICIAS HAS FIDEI

CUJUS INTEGRITATI STUDENT, DIFFUSIONI INCUMBUNT,

IN OBSEQUII TESTIMONIUM

AUCTOR

D. D. D.

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][merged small]

.

Quæ me dementia ceperit ut velim in eruditissimo hoc sæcuulo opus Theologicum in lucem edere, inter Missionis et Episcopatus curas, mirabuntur plurimi. Nec tamen id consilii mihi tantum occurrit: viro quippe litterarum laude ornato, Ambrosio Marechal, dum Theologiæ professoris munere in Seminario S. Mariæ Baltimorensi fungeretur, opportunum et fere necessarium visum est opus hujusmodi edere, nostris usibus accommodatum : quod tamen ad Archiepiscopatum evectus absolvere non potuit. Alios etiam novi qui queruntur inter præstantissimos tractatus qui in Europa sunt editi, vix reperiri certum aliquem auctorem qui controversias apud nos agitatas omnes complectatur, vel rerum conditionem in qua versamur contempletur. Qui operis invidiam periculumque in se suscipere vellet non inveni, ideoque quæ in mei utilitatem prius exscripseram, plurimis additionibus aucta, amicorum eruditione præstantium eum in finem usus opera, publici juris facienda duxi : præsulis doctrina et pietate insignis judicio confirmatus. Optassem quidem otio frui, et librorum supellectili majori cum eruditorum virorum consiliis, ut opus perficerem; sed verebar ne id mihi unquam concederetur, jam vinculo Episcopatus ligato: ideoque moras posui, ut qua possem ratione studiosorum Theologiæ consulerem utilitati, cum quocumque famæ discrimine vel dispendio. Decreveram prius horum tantummodo usui accommodare opus, et brevissime, quoad fieri liceret, dogmata probare, et quæ alias scitu sunt necessaria exponere: sed fusius deinceps egi ne fidei hostibus ea prodidisse, potius quam vindicasse, viderer, nam, ut recte animadvertit præclarus doctor Augustinus, “facile

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« PredošláPokračovať »