Obrázky na stránke
PDF
ePub

SERENISSIMO

DE L P H I NO

LUDOVICUS PRATEUS.

Nec Satiricos evolvisse pigeat Te, Serenissime PrinCEPS. Quo amplius, tum domesticis exemplis tum indole propria, ad omne bonum institutus es; hoc magis delectabit Romanorum vitia, quæ et nostra sunt, videre passim damnata; virtutem vero ubique amabilem, ubique laudatam. Forte etiam placebit diversum conferre utriusque viri stylum et ingenium, eidem tamen Satiræ nihilo secius operatum. Facundum hinc Poëtam, ut acriter, sic et diserte, scelus proscribentem, non sine voluptate comparabis cum morosa illa, stricta, salsa dicacitate Persii, severam Stoicorum disciplinam strenue venditantis. Apud hunc certe præclara tot sapientiæ oracula non aspernabere. Apud illum vero quam multa occurrent, jucundeque leges, felicibus hisce temporibus accommodata! Hæc inprimis LUDOVICI magnitudinem exhibebunt:

Et spes et ratio studiorum in Cesare tantum,
Solus enim tristes hac tempestate Camænas

Respexit.
Item ista:

Spes vitæ cum Sole redit.
Delpk. et Var. Clas.

Juv.

At cum nata auspicatissime, (Tibi dicam, an Regno?) proles adoleverit; ei profecto gaudebis occentare:

Nobilitas sola est atque unica virtus. Hoc sane potissimum novit Borbonius Sanguis : hoc a Majoribus accepisti: hoc præstas ipse non degener: hoc posteris exemplum stimulus atque incentivum a Te relinquetur. Perge, SERENISSIME Princeps, virtutes quasque summas complecti, hasque doctrina et sapientia decorare; hoc est cum Ludovico Magno magnitudine certare. Quæ quidem dum generose moliris, nos interim, ad exterarum Gentium invidiam, ævi nostri Francicique Imperii felicitate potiemur; in quo videlicet Reges adeo studiose philosophantur, adeo sapienter dominantur,

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

PRÆFATIO.

Cum in Siliano carmine cura mea qualicumque emendando illustrandoque versarer, jam tum apud animum constitueram, si necessariis augerer opibus et præsidiis, eandem aliquando operam Juvenali impendere; neque deerant, qui me et promissis et cohortatione ad id, quod intendissem, perficiendum incitarent: sed per totum illud tempus magis de sylva rerum observationumque congerenda, quam digerenda sollicitus eram. Illo deinde labore, ante hos tres annos, exantlato, ad novam hanc provinciam pro virili parte administrandam me accinxi. Quam etsi non ignorabam multo majoris operæ esse; neutiquam tamen mente et cogitatione prospexeram tantam difficultatum, tam externarum quam internarum, multitudinem atque varietatem, quantam re vera expertus sum. Ad illas feliciter superandas opus est vita, tum dulci otio, tum multis circumfluente opportunitatibus, quibus ego quam maxime careo. Gravis enim hæc solet esse muneris scholastici conditio, ut, qui eo rite perfungi, et simul familiam alere cupiat, multis variisque occupationibus distineatur, et longe maximam diei partem juventuti, publice privatimque in studiis humanitatis ac literarum erudiendæ, addicere ipsa necessitate cogatur. Quam ob causam non nisi aliquid subsecivi temporis, gravioribus negotiis subtractum, Juvenali meo dicare mihi licuit: quod ipsum quoque sæpius pluribus, quos susceperam, laboribus et curis, vel domesticis vel aliis, interpellabatur. Huc accedit, quod hujus poëtæ editori necesse est ad manum esse tum codices ejus scriptos et editos, quorum magnus est numerus, tum optimas ceterorum antiquioris ævi auctorum editiones, multosque alios libros et commentarios, quibus et recensio et interpretatio illius adjuvari queat. Hujus vero supellectilis librariæ, quæ et tanta est, et mihi quidem, qui ab omni tam publicæ quam privatæ bibliothecæ, copiis literariis instructæ, usu exclusus sum, pæne omnis aliunde colligenda fuit, vel minimam partem conquirere quam difficile fuerit, facile intelligitur. Illustris quidem HEYNE, quæ generosa ejus benevolentia est, mihi etiam ultro librorum, quibus carerem, usum obtulit. Sed omnem meam operam lectoribus minus probari iisque haudquaquam satisfacere malui, quam, quoties Viri Summi, tot tamque gravibus negotiis districti, ope indigerem, eam implorare. Quod tamen ad codices Juvenalis tum manu scriptos tum editos attinet, plane indignus forem benevolentia celeberrimorum humanissimorumque, quos ætas nostra tulit, virorum, nisi gratissimo profiterer animo, me tantam illorum copiam ei acceptam referre, ut decimam vix partem cuiquam contigisse crediderim, qui accesserit ad poëtam nostrum edendum. Misit ad me HEYNE codicem Kulenkamp., Schurzfleischii spicileg. animadverss, in Juvenal. et editt. Aldinas tres, Rom. pr., Venet. 1475. 1478. 1482. 1486. 1487. 1492. 1494. 1501. 1515. Vicent. 1480. Brix. 1486. Norimberg. 1497. Lugd. 1507. 1560. 1564. Paris. 1528. 1535. 1544. 1545. 1616. Cracov. 1529. Antverp. 1565. HARLES variet. cod. et Fragm. Erlang. De Halem (ex Biblioth. Sereniss. Ducis Oldenburg.) edit. Lugd. 1501, et Brix. 1501. NOTHNAGEL auctore KENIG varr. lect. cod. Schwarz. et editt. Ven. 1491. 1512. Brix. 1501. Lips. 1504. Argen, 1527. LANGER codd. Guelferbyt. quatuor, DEGEN varr. lectt. duorum codd. Schönborn. VEESENMEYER varietat, cod. Ulmensis, Geisler ct DERING codd. duos Gothanos et Plathneri Lectt. Juvenal. BECK et Kuin@L cod. Lips. et editt. Lips. 1497. 1507. Ven. 1498. Argent. 1518. Heidelberg. 1590. LICHTENSTEIN et FREUDENTHEIL lectt. cod. Hamburg. et editt.

Aug. Vindel. 1599. Basil. 1546. Lugd. 1556. Paris. 1561. 1613. Hanov. 1603. al. WoltersTORE (V. D. M. apud Seedorsenses prope Lenzen. in Prignitzia) edit. Lugd. 1511. HENSLER, Archiater Reg. edit. Lond. 1716. MANNERT et SEYBOLD varr. lectt. trium codd. Norimberg. et ed. Lips. 1502. LULLMANN (V. D. M. apud Hollerenses prope Stadam) ed. Lugd. 1505. HEREL observatt. quasdam criticas, HERBELL conjecturas Mss. Schraderi et Withofii, BorHECK, Lenz, et alii, nuntios literarios. Si spiro et placeo, Vestrum est, Fautores generosi ! Insignis benignitas Vestra rarique exempli humanitas sæpe animum mihi jam labantem confirmavit, eique præcipuum editionis meæ ornamentum debeo. Dum itaque vivam, gratissima ejus memoria nunquam ex meo effluet animo.

Remota sic magna saltem parte externorum, quibuscum mihi conflictandum erat, impedimentorum, restabant alia longe majora, quæ ipsa operis suscepti difficultas afferebat. Nam, quod ex

Ind. Editt. apparebit, nullum fere antiquorum poëtarum viri docti magis neglexerunt, quam Juvenalem, qui hac tamen contemtione et incuria minime pæne omnium dignus erat, nullum interpretes argutiis vanaque doctrina ita obscurarunt et veluti obruerunt. Desideratur adhuc editio, in qua tum contextus, quam et accuratissimo et modestissimo potissimum judicio fieri possit, ad fidem veterum exemplarium constituatur, tum Satiræ ipsæ cum sensu poetico et plena Latinarum literarum scriptorumque satiricorum cognitione illustrentur commentario perpetuo satisque idoneo, qui doceat adolescentes cum fructu, voluptate, et sensu pulchri eas legere, et non modo in singulis, quæ tam argumentis quam eorum tractatione ita differunt, ut alii subinde sensus concipiendi sint interpreti, qui in ea se insinuare velit, quævis intelligere, sed etiam cujuslibet summam universamque præstantiam ac virtutes cognoscere, quæ non tam singulis rebus, earumque enuntiatione atque inventione, quam illarum tractatione, vel partium inter se convenientia, et ad totum consiliumque primarium conspiratione conti

« PredošláPokračovať »