Obrázky na stránke
PDF
ePub

studium delicatulis et mollibus, quos philosophorum gravitas dignitasque oratorum nunquam pellexisset, ad animum suum impurum pascendum excitaverunt, obscœna ex nostro sensu et turpia.-Ut omittam, ad judicium de poëta aliquo ejusque virtutibus ferendum, neque mores ejus, neque argumenti, quod tractaverit, rationem pertinere, non semper animo videtur obversatum, pleraque, a quibus cultior ætas abhorreat, rudiori, aut omnino remotiori, neque dictu neque factu turpia fuisse ;'s cumque turpia proprie vocentur, quæ

NOTE

riorum animi redurarentur, et, quod neque pictum neque fictum in poëmatis, audiretur, unde puerorum os, oculi, aures fædissime inquinantur moresque pessum dantur.-Omnium historicorum atque oratorum monimenta a tactu atque oculis juventutis proscribenda sunt, si credunt, quando vitiorum turpitudines suis verbis exequuntur, talia in animos teneriores destillare, ibidemque contagium allinere. Ubicumque dulce est, inquit Arbiter, ibi et acidum invenies. Ideirco provida boni natura sensum fugiendi noxia omnibus animantibus indidit; hominibus quoque discernendi rationem. Poëtis nostris inspersa sunt quædam, quæ pravis mentibus adhærescant, generosos præterlabantur. Confirmatus ad honesta animus verbum lasciviusculum facile transmittit.-Illa nunc ita toleranda sunt, ut bona confinio malorum discernamus; ita habenda et tractanda, ut nosmet innocentia tutemur. Præclare quoque nostram in rem Miltonus in Paradise Lost v. 117. sq. Evil into the mind of God or man May come and go, so unapprov'd, and leave No spot or blame behind. Conf. Heynius in Præfat. ad Tibullum, inpr. § 2. et 3. edit. pr. ubi ostendit, quale partim pretium hujusmodi poëtis, qui certe non sint lasciviores ac lubriciores Gressetis, Grecurtis, Chau

lieuis, Lafaris Francogallicis poëtis, (ne quid de vernaculis nostris dicam) statuendum sit, partim vero etiam qui fructus ex iisdem legendis percipi possit.'

15 Jani de moribus Horatii, in edit. hujus poëtæ T. 1. p. c. edit. pr.

[ocr errors]

Si cogitemus,' inquit, 'quam dissoluta fuerit Horatianæ ætatis licentia ; quam prorsus honestus et a vitii crimine liber fuerit amor peregrinarum et libertinarum; quam parum, certe ante legem Juliam latam, ipse puerorum amor sceleris habuerit; denique quam multæ et notiones et loquendi formæ eo tempore dignitatem et honestatem habuerint, quas postea politior usus, ut fit, respuit, et inter illiberales retulit: hæc si cogitemus, jam multum ex illo Horatii vituperio perire sentiamus. Loca et carmina Horatii, quæ nos hodie offendunt, eo tempore non ita offendebant; licet, quod nos hodie in verbis castiores sumus ac delicatiores, non sequatur, ut ideo et mores hodierni castiores sint. Accedit, quod dare possumus, Horatium hominem hilarem et suavem, præsertim in illa sæculi sui in. dole, ab amore non immunem fuisse, ejus philosophiam morum hac parte laxiorem fuisse, eum arsisse subinde libertina aliqua aut peregrina puella; neque tamen ideo desinet esse is vir magnus, bonus, et honestus. Nam

honestati contraria fiant, obscœna vero, quæ nauseam moveant, ad honestatis et decoris vim et significationem, quam singulæ ætates constitutam haberent, et ad politum sensuum judicium humanitatisque cultum, quo vel destituti essent homines vel excellerent, omnem de hac re disputationem esse referendam. Obscoenitatis enim et dedecoris vis et potestas hominibus, in agris sylvisque errantibus, nulla fere fuit; ea tantum, quæ palatum, oculos, nares male haberent, removebantur e conspectu. Congregatis vero hominibus et in societates collectis, matrimonioque constituto, verecundia tandem nata est et pudor, quo ab eorum, quæ remotis arbitris fierent, mentione vel abstinerent, vel vocabulis ea, a similitudine aliqua petitis, et circumlocutione quadam indicarent. Qua in re autem antiquior ætas fastidii tam delicati non erat, id quod ex multis verbis et dictionibus apud Homerum notum est, quibus ad amorem, familiaritatem, et consuetudinem utriusque sexus, nuptias, et furtiva gaudia designanda usus est. Quæ deinde verba a tragicis et lyricis, quasi auctoris præstantia obscoenitatem amisissent, dignitatemque aliquam vetustate essent nacta, magnam partem sine sensus exquisitioris et politioris offensione adhibita in vulgari quoque sermonis consuetudine retinebantur. Sed relictis aliis ad ea veniamus, quæ communia fuerunt Græcorum et Romanorum, unde multæ res et dictiones, quas turpes et obscoena nunc vocamus, in utrorumque factis et dictis, nisi honestæ ac laudabiles essent, tamen sine reprehensione et fierent, et dicerentur. Primum ipsa mythorum et sacrorum ratio, antiquissimis temporibus orta et constituta, multis, ut nunc quidem, lascivis et obscœnis, quæ religionis auctoritas quasi sanxerat, mentes et aures castissimas assuefecit. Deinde Græcis et Romanis, vel severioribus,

NOTE

nunquam amavit matronas aut ingenuas, nunquam, quod præclare Lessingius docuit, pueros amavit, et sic leges Romanas illasque naturæ nunquam violavit; potius graviter subinde in adulteria proprie dicta inces

tosque amores invehitur. Carmina etiam illius amatoria haud dubie sæpe lusus poëtici, ad hilaritatem facti, sæpe et e Græco poëta expres

sa sunt.'

.

cum vestimenta nullam fere corporis partem semper celarent, et in exercitationibus gymnicis omnia sæpe deponerentur, fœminæque ex gynæceis in virorum consuetudinem et cotum raro venirent, ut pudori ipsarum fuisset consulendum : multa manserunt honesta, et sine honore præfando dicenda, quæ, vestimentorum immutata ratione, et verecundia in sequiorem sexum, qui nunc non minimam vitæ socialis partem constituit, ab ingenue et liberaliter institutis non usurpantur. Porro, quod caput mihi videtur, cum mores civium disciplina publica, majorum institutis et legibus maxime formarentur, iis autem legibus cives tantum tenerentur; multa, quæ turpia fuissent in cives commissa, in peregrinos concessa erant, de quibus igitur libere et aperte loqui nemo verebatur, præsertim in elegantiorum et delicatulorum circulis. Honestatis quidem, decoris, et pudoris vi magis exculta, ii, qui gravitati et dignitati studerent, a multis quidem dictis sibi temperarunt, quæ multitudinis levitati et petulantiæ semper probabantur, ut Periclis tempore Aristophanis joci impuri Atheniensibus, quibus honestatis præcepta Socrates tradiderat, quosque pulchri et decoris sensu Phidias imbuerat. Omnino autem inter liberales jocos lasciva quoque et ea habebantur, quorum mentio ingenue instituto nunc ruborem offunderet, quanquam a philosophorum disputationibus, historicorum gravitate, et usu forensi aliena, poëtis tamen in primis concessa; eaque ex illis sublata velle, aut vitio illis dare, absurdissimi fastidii arbitror. Quod si igitur Ovidio, Catullo, Martiali, reliquisque poëtis ea venia danda est, ab omnibus, qui in legendis priscorum monimentis mente et cogitatione corum temporum, quibus quisque scripserit, rationem præsentem sibi fingere sciant, ut lascive interdum ludant, parumque pudice loquantur; quanto majorem excusationem satirici habent, qui in rerum turpitudine exagitanda, id, quod sibi proposuerunt, risu magis et joco, quam austeritate et severitate consequi queant. Omnia, quæ în Horatio obvia sunt, quæque obscoena et turpia nunc vocamus, ea cogitemus a vitæ elegantia lautiorum Romanorum nequaquam tunc abhorruisse, neque ingenuis et liberalibus

viris indigna fuisse existimata; nec ad sanctioris disciplina præcepta, quæ et literæ sacræ et emendatior philosophia nobis inculcant, ea revocemus, quæ liberior vivendi ratio Romanorum, pudoris legibus non tam astricta, tulerat. (Quapropter et ii, qui liberius vivendi genus poëtis Romanorum exprobraverunt, inique egisse videntur; nec sapientius ii, qui causa eorum suscepta, ex scriptis judicium de moribus alicujus faciendum non esse, perhibuerunt. Quæ enim ad honestatis rationem, tunc usu receptam et consuetudine, relata, bono viro et liberali indigna non erant, eorum exprobratio injusta est, et inepta defensio.) Juvenalis rerum turpitudinem verborum obscoenitate adco de industria persequi videtur, ut facile appareat, id egisse poëtam, ut ab illis deterrimis libidinum generibus lectores absterrreret, sceleratos et abominandos homines in invidiam adduceret, gravissimamque infamiæ notam iis inureret.16 Huic consilio

NOTE

16 Rigaltius in Diss. de Sat. Juven. 'Dicta Juvenalis,' inquit, sic accipienda sunt, tanquam profecta ab rigido veritatis cultore, qui naturam ducem secutus, Virtutem pro summo numine habebat, fucum et imposturas detestabatur. Dares illi alium ducem, illum scilicet veritatis auctorem, ipsiusque Naturæ dominum, cœlestissimi viri perfectam imaginem absolvisset. At scelera perpetuis tenebris damuanda prodit et exponit, ac pessimo exemplo aperit quæ reprehendit. Quin potius optimo exemplo scelera sic reprehendit, ut ea nemo non execretur; sic aperit, ut ea nemo non tenebris damnet. Quid faceret? scribebat sæculo Cæsarum flagitiis contaminatissimo, legibus una cum elisa magistratuum voce evanidis, Romana illa quondam virtute sopore pæne letali marcescente. Ergo quemadmodum lethargicis excitandis picem crudam, lanam succidam, cepas, galbanum, et similia tetros odores vomentia incendere, evocatisque

sternutamentis cerebrum concutere medici jubent: sic admotis satirarum facibus fœtida ganearum gurgustia et obscoena prostibulorum lupanaria accendi, noctesque Neronianas illustrari profuit, ut inde excitata spurcities nares et cerebrum feriret; ac per hoc somniculosus ille marcor, qui Romanorum animos oppresserat, vehementi indignatione, tanquam sternutamento, discuteretur. Nam quod aliud fuisse dicemus consilium sanctissimorum Patrum, qui tot nefanda ac detestanda poëticæ theologiæ mysteria verbis etiam obscœnissimis aperuerunt? certo non minus pudeat legisse Nævolum, quam in quinta Arnobii disputatione ithyphallorum Græcorum originem. Plerumque autem quos ab rebus turpibus et flagitiosis nec præmia virtuti posita redemerant, nec pœnæ legibus irrogatæ deterruerant, ingens detectæ turpitudinis pudor revocavit; et Persarum fœdissimam fugam, quam nec disciplinæ militaris sacramentum,

quoque aptissimum fuit, si quid judico, illud nauseæ movendæ studium, quod in nonnullis locis elucere videtur,

NOTE

nec fortia majorum suorum exempla represserant, matronæ Persides peplos ipsæ sibi suos ab imo sustollentes, interrogantesque an illuc, unde ipsi fugacem pedem infantes extulerant, confugere vellent, objecto pudore in mediam persequentium aciem cum victoria converterunt. Itaque non inutile esse videtur rerum turpiter gestarum turpitudinem sic exprobrare narrando, ut pudorem de frontibus etiam impudentissimis exprimamus. Immo hoc potissimum quæritur, isto præsertim satirarum genere, quod morum imitationibus ac descriptionibus constat. Cf. Horat. Sat. 1. 4. 2. sq. et II. 1. 62. sq. Quare mirari soleo, Plinium in his toriæ naturalis opere mirabili ac plane divino sic esse opinatum, ut diceret, mira humani ingenii peste sanguinem et cædes condi annalibus, unde hominum scelera cantur. Quasi cunctos ab historia dehortari voluerit, qui tamen pessimorum Principum, nec minus quidem ipsius Neronis res gestas libris XXXI. a fine Aufidii Bassi conscripserat, quos libros utinam nobis superiora sæcula non invidissent, et morem illum veterem, quem ad Pompeii M. tempora mansisse Cornelius Nepos tradidit, revocari placeret, historia non nisi ab honestissimo quoque scriberetur: sic enim ad exemplorum fidem accederet eximia scribentis auctoritas, magnum utique rerum gestarum narrationi pondus additura. Id autem eo libentius hic commemoro, quod ut historiam ab honestissimo scribi, sic et morum satiram ab optimo quoque componi addecet; ne aut historia servili mendacio inquinata vanescere incipiat, aut satira in sceleratam auctoris con

nos

scientiam retorta prorsus hebescat. Quisquis igitur historicus appellari meruit, res honestas et turpes uti quæque gestæ sunt exponit; rectene an secus gestæ sint, curæ esse suæ vix putat, cum is sit qui ab Aristotele dicitur μέσος καὶ αὐθέκαστος. Satirarum scriptor censuram agit etiam cum narrat; etenim instat ut accusator, disquirit ut judex, castigat ut vindex. Est autem communis historiæ satiræque rapßnola, qua cavetur, ne quid illa veri dicere non audeat, neve quid ista probrosi carpere et notare formidet. Itaque cum ex rerum gestarum cognitione pravorumque morum correctione habeant homines, unde prudentiores ac meliores fiant; utrumque autem ab historia et satira jucundissime conficiatur: non usquequaque perperam fecisse videntur, qui ingeniis una cum imperio Romano senescentibus, cum jam libros animo fastidiente male singulos tangerent, adeoque doctrinas ut venena detestarentur, Juvenalem et Marium Maximum curatiore studio, ut inquit Ammianus Marcellinus, lectitabant, nulla volumina præter hæc in profundo otio contrec tantes: nempe segnitiæ suæ delicias faciebant, existimabantque ingentem scriptorum turbam negligi impune atque insuper haberi, dum esset unde et moribus depravatissimis extrema remedia, et temporibus difficillimis exempla convenientissima suppete rent. Nunquam enim mihi persua deri patiar, Ammianum hæc ideo notasse, ut Juvenalis aut Maximi lectionem inter rerum publicarum corruptelas poneret, cum ipse, quoties philosophum agit, non pauca commutatis tantum syllabis ex Juvenale transcribat: de quo etiam hoc omni as

« PredošláPokračovať »