Obrázky na stránke
PDF
ePub

quanquam in literis et artibus elegantioribus huic studio aqua et igni interdictum a viris doctissimis video. Ceterum e scholis quidem explicatio istorum locorum, quæ in editt. in usum Delphini e textu tam inepte resecata, quam stulte et imprudenter collecta et ad calcem adjuncta sunt, (v. inf. Ind. Editt. ad a. 1684.) nisi cum gravitate institui possit, omittenda est; quanquam existimo, ea teneris juvenum animis non tam pestifera esse, quam quorumdam poëtarum nostræ ætatis deliciæ et elegantiæ, quibus res turpes et ab honestate remotissimæ vel liberali et ingenua facie induantur, vel verborum et sententiarum venere et illecebris commendentur. Etenim, ut maxime tecte et ambigue ea enunciando verecundiæ et pudori consultum videtur, ita facillime animis castis iisque improvidis se insinuant, libidines excitant, castitati altissima vulnera infligunt, et corporis ingeniique vires frangunt et debilitant.'

TESTIMONIA ANTIQUA DE JUVENALE.

M. VALERIUS MARTIALIS EPIGR. VII. 24.
CUM Juvenale meo quæ me committere tentas,
Quid non audebis perfida lingua loqui?

NOTE

severatione affirmetur, et ipsæ sedecim satiræ clamant, adeo pertinaciter vitiis infensum fuisse, ut cum iis homines una sæpissime flagellaret. Marium vero Maximum, etsi opera ejus, quæ verbosissima et minutis historiis implicata fuisse Flavius Vopiscus autumat, interciderint, tamen strenuum vixisse bonarum partium sectatorem, declarant plurima, quæ ex eo Lampridius, Spartianus, et alii historiæ Augustæ scriptores commentariis suis indiderunt. Dicamus igitur, hosce duos auctores ut civilium doctrinarum compendia quædam illius ævi delicatis maxime placuisse :

Marium quidem Maximum, ut copiosa exemplorum varietate locupletem, et omnia Cæsarum historica uberrimis septenariis complexum; Juvenalem vero ut magistrum veteris disciplinæ ac totius vitæ humanæ censorem gravissimum, in arcana ipsa morum summo cum imperio penetrantem. Summum voco imperium excelsæ mentis sublimem stylum, quo se supra mortalium nobilissima erigit, et omnia illa tanquam puerorum pupas et crepundia despicit, ut solius virtutis rationem habendam esse commonstret.'

[ocr errors]

Te fingente nefas Pyladen odisset Orestes;
Thesea Pirithoi destituisset amor.

Et Siculos fratres, et majus nomen Atridas,
Et Ledæ poteras dissociare genus.

Hoc tibi pro meritis et talibus imprecor ausis,

Ut facias illud, quod, puto, lingua facis.

IDEM EPIGR. VII. 91.

De nostro facunde tibi Juvenalis agello
Saturnalicias mittimus ecce nuces.
Cetera lascivis donavit poma puellis
Mentula custodis luxuriosa Dei.

IDEM EPIGR. XII. 18.

Dum tu forsitan inquietus erras
Clamosa, Juvenalis, in Subura,
Aut collem dominæ teris Dianæ ;
Dum per limina te potentiorum
Sudatrix toga ventilat, vagumque
Major Cælius et minor fatigant:
Me multos repetita post Decembres
Accepit mea rusticumque fecit
Auro Bilbilis et superba ferro.

CLAUDIUS RUTILIUS ITINERAR.
Lib. 1. 603-606.

Hujus vulnificis Satira ludente Camoenis
Nec Turnus potior, nec Juvenalis erit.
Restituit veterem censoria lima pudorem ;
Dumque malos carpit, præcipit esse bonos.

C. SOLLIUS APOLLINARIS SIDONIUS

Carm. IX. 266. sq. ad Magnum Felicem Cos.

Non qui tempore Cæsaris secundi

Eterno incoluit Tomos reatu:

Nec qui consimili deinde casu,
Ad vulgi tenuem strepentis auram,
Irati fuit histrionis exul.

AMMIANUS MARCELLINUS

Historiar. lib. xxvIII.

Quidam detestantes, ut venena, doctrinas, Juvenalem et Marium Maximum curatiore studio legunt, nulla volumina, præter hæc, in profundo otio contrectantes.

PORPHYRIO

seu, quisquis est, vetus Grammaticus,

in Comment. ad Horat. Sat.

Satyra Horatii inter Lucilii Satyram et Juvenalis est media: nam et asperitatem habet, qualem Lucilius, et suavitatem, qualem Juvenalis.

SUIDAS IN LEXICO.

̓ΙΟΥΒΕΝΑΛΙΟΣ ποιητὴς Ρωμαῖος. οὗτος ἦν ἐπὶ Δομετιανοῦ βασι λέως Ῥωμαίων. Ὁ δὲ Δομετιανὸς ἐφίλει τὸν ὀρχηστὴν πρασίνου μέσ ρους τὸν λεγόμενον Πάριν, περὶ οὗ καὶ ἐλοιδορεῖτο ὑπὸ τῆς συγκλήτου, καὶ ̓Ιουβεναλίου τοῦ ποιητοῦ· ὅστις βασιλεὺς ἐξώρισε τὸν ̓Ιουβενάλιον ἐν Πενταπόλει ἐπὶ τὴν Λιβύην, τὸν δὲ ὀρχηστὴν πλουτίσας ἔπεμψεν εἰς ̓Αντιόχειαν· ὃς κτίσας οἶκον καὶ λουτρὸν ἔξω τῆς πόλεως ἐκεῖ τελευτᾷ.

DIVISIO ET ARGUMENTA

SATIRARUM JUVENALIS.

JUVENALIS Satira sedecim in multis codicibus, tam scriptis quam editis, v. c. in 4. 19. 26. 45. 46. 49. 55. 59. 70. 74. 75., distribuuntur in quinque libros, quorum primus quinque priores, secundus sextam, tertius VII. VIII. et IX., quartus X. XI. et XII. quintus tres ultimas complectitur. Hi libri laudantur jam a Prisciano, et a vet. Schol. ad Sat. III. 240. Hinc divisionem hanc retinui, etsi parum apta est, (nam plerique libri non nisi tres satiras, et secundus adeo unam tantum continet,) et ab ipso poëta cam profectam esse vix crediderim.

SATIRARUM TITULI ET ARGUMENTA

in codicibus et scriptis et editis varia ratione, et vel prosa vel versa oratione expressa leguntur.

SATIRE 1.

Prima docet Satiræ causam formamque libelli.-Materiam et causam (al. causas) satirarum hac aspice (al. inspice) prima. Præfatio, cur Satiras scribat.-Cur satiras scribat, qui fere ad mediam ætatem declamavit.

[ocr errors]

SATIRE 11.

Arguitur Satira probitas similata secunda.-Carpitur hac Satira probitas similata secunda.-Hypocritas damnat, in quos Lauronia clamat.-Dat causam pœnæ quod Martem poscit amœne.—Hypocritæ.-In s. contra hypocritas.-De Philosophis obscoenis.-De fictis moribus institutis.

SATIRE III.

Effugit Umbritius diversa pericula vitans.-Odisti quod Roma bonos, pravos colis, hinc te Effugit Umbritius diversa pericula vitans.-Ad Umbritium.-Quare Umbritius Urbem deserat. De digressu Umbritii.-Urbis incommoda.-De incommodis Urbis.

SATIRE IV.

Vitam Crispinus laudat ventremque Neronis.-Crispini hic lacerat vitam ventremque Neronis, Ut reges avidos carpat regumque sodales.-In Crispinum.-In ingluviem.-In Domitianum vindictæ post exilium.- Catalogus amicorum Domitiani, s. Neronis.-Convivæ Domitiani.-De convivio Domitiani.-De rhombo pisce.-De Crispino et rhombo pisce.-De piscis magnitudine.

SATIRE v.

Quot mala sustineat parasitica vita notato, s. notabis.-In parasitos, de cœnis contumeliosis.-Ad Trebium.-De parasitis ad parasitum.

SATIRE VI.

Sexta hæc infidas mulieres monstrat abunde.-Hac Satira mulieres incestas monstrat, jubetque (al. ut omnem) Uxorem Ursidius devitet pectore toto.-L. Fursedio Postumo.-Ad Postumum.-Mulierum flagitia et scelera.-In libidinem mulierum.-De vitiis mulierum.

SATIRE VII.

Mendicant artes, sic Roma coëgit avara.-Artium neglectarum querela.-De sterilitate studiorum.-De poëtarum calamitatibus.-Contra divites, qui poëtas mendicare patie

bantur.

SATIRE VIII.

Nobilitas propria est virtus, non acta parentum.-Adversus jactatores.—Ad Rubellium Blandum.-Contra illos, qui se de generositate suorum jactant.-De claritate natalium.— De claritate nobilium tractatio ad Ponticum.

SATIRE IX.

Turpia qui tolerant nona carpuntur iniqui.-Concubitus diri et Sodomitica probra notantur.-Cinadi.-Querela Nævoli de re impudica.-In Pathicos.-Ad Nævolum.—Ad Nævolos.-Loquitur ad parasitum quendam, qui servit

regibus.

SATIRE X.

Arguit hæc saturas hominum curas et inania vota. (Sic contra metrum in codd. nonnullis legitur, unde Schurzfleischius emendabat, Arguit hæc futuas curas, cet. Lipsius autem in Epist. Quæst. IV. 15. Arguit hæc hominum curas, cet. extrusa voce saturas, et hæc lectio reperitur in cod. 19. et 27.) -Arguit hæc Satira et curas et inania vota. (Ex hac lectione illa videtur orta glossatorum opera et stupore librariorum.) De votis contrariis.-De inutilitate votorum.-In indiscreta hominum vota.

« PredošláPokračovať »