Obrázky na stránke
PDF
ePub

D. JUNII JUVENALIS

AQUINATIS

SATIR Æ.

D. JUNII JUVENALIS

AQUINATIS

SATIRARUM

LIBER PRIMUS.

SATIRA I.

SEMPER ego auditor tantum? nunquamne reponam,
Vexatus toties rauci Theseide Codri?

Ego-ne perpetuo auscultator ero duntaxat? Numquid nihil unquam reddam, tam sæpe exagitatus Theseide Codri clamosi? Igitur sine pæna mihi lectitaverit

....

2 Tociens 22. 26. 45. 46. 47. 49. al. totiens 14. 15. 16. 21. 23. 24. 60. al. h. l. et passim, ut quotiens, formonsus, vicensimus, aquonsus, aliaque in antt. codd. Sed falsam hanc esse scripturam et inde profectam, quod veteres Romani, si Quintiliano fides habenda, apicem sive lineolam superscripserint vocalibus longis, jam dudum ac recte suspicati sunt Lipsius, Cellar. et alii. Codri le

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Impune ergo mihi recitaverit ille togatas,
Hic elegos? impune diem consumserit ingens
Telephus? aut summi plena jam margine libri

5

alius comœdias, alius elegias? Sine pæna diem triverit magnus Telephus, aut Orestes, impleta jam ingentis voluminis extremitate, conscriptus etiam retro, neque

gerunt vetus Schol., Servius ad Virg. Æn. 1. et Priscian. eademque lectio h. 1. et inf. 11. 203. 208. omnium fere codd. auctoritate firmatur; nec obstat, quod nomen est Græcum, et Codrus inf. 111. 203. sqq. memoratus, qui pro eodem vulgo habetur homine, Græcus videtur poëta fuisse, quod ex 111. 206. probabili colligitur judicio. Antiquiorem quoque poëtam Rom. ita dictum fuisse, cujus Valgius in Elegiis suis mentionem fecerit, docet Servius ad Virg. Ecl. vII. 22. sqq. De alio Codro vid. Martial. 11. 57. v. 26. Cordi 8. et alii, teste ac prob. Barthio Advers. 1. 21. quod hoc potius nomen sit Romanum. Idem tamen monet, poëtis talia esse κŵpа τрóσwτa, vel nomina suo quodque ævo tantum nota, quæ frustra et inepte requiras.--5 Thelephus 14. 15. 16. 20. 24. 27. 45. al. Sed Græcis constanter Thλepos dicitur, etsi nomen hoc ei inditum ἀπὸ τῆς θηλὴν ὑποσχούσης ἐλάφου inepte fabulantur. jam pleno

esset.

NOTE

dine, multisque dicbus recitandum Thesei præclare gesta vide apud Plutarchum, Diodorum Siculum v. 5. et alios.

2 Codri] Vetus Scholiastes legit Cordi: aitque Cordum fuisse vitiosum Poëtam, qui Tragoediam Thesei composuit: sed reclamant omnes; et volunt Codrum hunc vixisse temporibus Juvenalis, fuisse que humilem et obscurum Poëtam, ceterum tam pauperem, ut Proverbio locum dederit, Codro pauperior. Talem certe eum notat Juvenalis Sat. III. 203. et Martial. Epigr. II. 15.

diem audiendo detinuerit? Martial. 'Auditur toto sæpe Poëta die.'

Ingens Telephus et Orestes] Immensæ Tragœdiæ et ampullatis versibus contextæ. Quales arguebat Horatius in Arte, his verbis: "Telephus et Peleus cum pauper et exul uterque Projicit ampullas, et sesquipedalia verba.' Quorum fuerint Poëtarum illæ, non constat. At certum est Poëtas Romanos amasse argumenta e longinquo petere, idque etiamnum fieri cernimus. Quod perstringebat Horatius ad Pisones: Nec minimum meruere decus vestigia Græca Ausi deserere, et celebrare domestica facta.' Ergo etiam tempore Juvenalis Poëtæ quidam e trivio arripiebant argumenta illa Græcorum nobilia, in quibus multa grandia, quædam etiam admirabilia occurrebant celebranda oratione. At in illis tractandis sæpe peccabant seu contra decorum, quod notat Horatius loco supra citato; seu contra justam Carminis magnitudinem, quod hic queritur Juvenalis, 5 Telephus] Herculis ex Auge filius, 4 Diem consumserit] Mene totum qui infans a matre expositus inter

3 Togatas] Horat. ad Pisones : ‘Seu qui prætextas, seu qui docuere togatas.' Prætexte indicant Tragedias, in quibus inducuntur personæ prætextatæ et Nobiles gravia et publica tractantes negotia. Togatæ dicuntur Comœdiæ Latinæ, in quibus agunt Togati Viri, et privatas res tractant. Ita etiam Palliata vocantur Græcæ Comœdiæ a Græcorum pallio. Varro de Lingua Lat. Diomed. Donat. in Terent.

Scriptus, et in tergo, nec dum finitus Orestes?

Nota magis nulli domus est sua, quam mihi lucus Martis, et Æoliis vicinum rupibus antrum

adhuc absolutus? At nemini ædes suæ cognitæ sunt plus quam mihi nota sunt nemus Martis, et spelunca Vulcani cuutibus Æoli proxima. Porro Frontonis platani,

13.-6 a tergo 29. nondum 13. 19. 29.-7-14 absunt ab 13. luctus Martis conjecit Flavius Conjectan. Cent. I. c. 29. ut Juvenalis ad Troica (carmen Neronis de bello Trojano, de quo v. inf. ad VIII. 221.) et ad incendium Romæ respexerit. Præstiterit ludus Martis, h. e. bella, quæ canere solent poëtæ, et quibus maxime oblectatur Mars, unde ludus ejus et spectacula dicuntur Horat. Öd. 1. 2. 37. 28. 17. Sed v. Comm.--8 inclusum pro vicinum legit N. Heins. ad Sabini Epist. ш. 91. et Valer. Fl. v. 642. at memoriæ, opinor, lapsu.—— NOTE

virgulta, lactatus a cerva dicitur: ac dein Mysorum Rex, cum Græcis negaret iter per suam regionem, ab Achille vulneratus, et ab eodem ex Oraculi præcepto sanatus est, sen e rubigine hastæ, sen ex herbis facto remedio.

Plena jam margine] Poëtæ hoc indicat verbositatem, quod non solum scribat in interiori membrana, sed et marginem impleat, et membranam exteriorem, quod raro fiebat. Martial. Epig. vIII. 62. Scribit in aversa Picens Epigrammata charta Et dolet averso quod facit illa Deo.' Sidon. Apollin. Epist. VIII. 16. quæ est ad Constantium. 'Jam copiosum te, ni fallor, pulsat exemplar,' inquit; 'jam venitur ad margines umbilicorum, jam tempus est (ut Satyricus ait) Orestem nostrum vel super terga finiri.'

6 Orestes] Qui Furiis agitatus ob interfectam matrem Clytemnestram, varias orbis regiones, comite Pylade, variosque obiit casus. Euripid. in Oreste, item in Iphigenia Taurica, et in Electra. Sophocl. in Electra. Orestis cadaver, effossum ex monitu Oraculi, septem cubitorum fuisse affirmat Herodotus lib. 1. sed fabulatorem eum vocat Gellius in. 10.

7 Nota magis nulli, &c.] Id est, si velim scribere, et Carmen condere, tam scio Historias et Fabulas, quam Poëtastri illi, qui impune id faciunt. Observant doctiores, inprimisque Janus Parrhasius, hic argui Valerium Flaccum, qui in Argonauticis ejusmodi nugas et affectatas rerum descriptiones ambitiose sectatus sit.

Lucus Martis] Seu lucus Marti sacer prope Albam, ubi Remus et Romulus e Rhea Sylvia nati sunt. Seu, ut volunt quidam, locus in Appia via, ubi Poëtæ recitare consueverant, Lucus Martis appellatus. Vel alludit ad illud Horatii ad Pisones: 'Cum lucus et ara Dianæ,' &c. Et illud Persii, Nec ponere lucum Artifices.'

[ocr errors]

8 Eoliis rupibus] Lipareæ sunt Insulæ septem in mari Tyrrheno, quæ et Eolia dictæ ab Eolo, qui illuc appulsus, in una earum regnasse fertur. Juvenalis rupes vocat, quia saxosæ sunt et scopulosæ saltem quædam illarum.

Vicinum antrum] Etna mons in Sicilia flammas eructans, in quo propterea fabulati sunt habitare Vulcanum. Hujus montis incendia describere amabant Poëtæ.

« PredošláPokračovať »