Obrázky na stránke
PDF
ePub

etiam eorum, qui optime de recensendo Juvenale meriti sunt, Stephani, Pulmanni, Pithoei, Rigaltii, Henninii et Maittarii, in eo substitit, ut paucas easque memorabiles lectiones aliquot librorum, quibus usi essent, excerperent, hosque nominarent tantum, nec ulterius describerent; aliorum vero, qui pleniores editionum annales condere aggressi sunt, Maittarii, Fabricii, Ernesti, et sodalium Bipontinorum, in eo, ut solos earum titulos, et ne quidem omnium, nec satis accurate, recenserent: unde vere dixit Ernesti in Præfat. ad Tacit. p. XLII., homines plerumque nescire, quid sibi velint, cum de vulgata sive recepta lectione loquantur. Ego novam eamque lubricam ingressus viam, quamvis eo, quo tenderem, me perventurum spes nulla esset, procedere tamen conatus sum, quo usque licuit per itineris difficultatem, per præsidiorum copiam, per otium, et per ingenium meum, quod talis rei literariæ subtilitas nunquam valde vel exercuit vel juvit. Fortasse hæc opera admodum imperfecta et manca, junctis præcipue ac præcedentibus multorum studiis, aliquando vel ab aliis, vel a me ipso, si plus et otii et subsidiorum nactus fuero, perfici poterit, aut saltem continuari et corrigi.

Quod ad contextum poëtæ attinet, editionem quidem Bipontinam, quæ tota fere ex Henniniana, ut hæc e Schreveliana, expressa est, operis librariis excudendam tradidi, verum sexcenties, ubi criticæ rationes id omnino suadere, vel potius jubere videbantur, non modo interpunctionem, quæ ad sententiam tum expediendam tum turbandam plurimum valet, sed ipsas quoque lectiones mutare ausus sum; ut itaque hæc recensio plane nova videri possit. In qua quidem ita versatus sum, ut omnes lectiones, in quibus varietas esset, ad bonorum librorum fidem et ad vera ac recta linguæ artisque præcepta solerter exigerem, easque ita vel servarem ac defenderem, vel ejicerem, vel revocarem. Illam enim multorum morositatem et quasi superstitionem, quæ religioni sibi ducit, verba vel manifesto corrupta et idoneo sensu carentia cum sanis, aptis, et poëta dignis permutare, non minus probandam puto, quam aliorum in hoc conatu

temeritatem. Qui vero in Juvenale recensendo et castigando elaboraverunt viri docti, permulta nondum recte constituisse ac sanasse videntur, quin sæpe ne satis quidem perspicui librariorum erroris suspicionem habuere. Quotusquisque enim est tam lynceus, ut omnia vitia ipse sua sponte deprehendat, omnibusque horis satis acute videat, neque pro veris ac sanis nonnunquam probet, quæ falsa sint et corrupta, aut tanquam plana et facilia prætermittat, quæ vel alii non satis intelligant, vel ipse difficilia explicatu esse tum demum sentiat, cum aliis ea accurate et perspicue interpretari conetur?

Præter loca, quæ ex fide codicum correxi, permulta reperientur, quæ vel spuria et adulterina esse suspicatus sum, vel, quoniam librorum ope sanari non poterant, qualicumque ingenio meo emendandi periculum feci. Illa potissimum sunt Sat. 1. 157. v. 91. vi. 188. 274. 558. 559. 640. VIII.7.194. ix. 123. x. 37. x11.50. xiv.229. xv. 34. hæc vero Sat. 1. 40. 67. 133. 134. 145. 157. 11. 17. 159. III. 12. 90. 91. 186. 196. 231. VI. 91. 117. 150. v. 9-11.

117. vi. 18. 56. 65. 66. 116. sq. 188. 194. 197. 316. 423. 464. 501. 584. 604. 606. 656.

VII. 37. 120. 124. 194.

IX.

53. 63. 106. 121. x. 5. 55. 150. 177. 183. 291. 323. 326. XI. 28. 97. 106. 114. 148. 193. XII. 31. 44. 53. 55. 102. 117. XIII. 44. 141. XIV. 102. xv. 20. 43. 44. 45. 104. 114. 134. seq. XVI. 56. Eam tamen, uti fas erat, moderationem adhibui, ut neque versus suspectos e contextu ejicerem, neque in eum reciperem conjecturas meas, nisi vel lectio, quæ in vulgatis libris circumferretur, plane inepta esset, et editores poëtæ jam aliam in ejus locum substituissent, certe substituendam docuissent, vel etiam evidentia esset tanta, ut cuivis hanc illamve correctionem probatum iri confiderem, qui usum rei critica haberet, et non linguam modo latinam probe calleret, sed poëticum quoque, et præcipue satiricum sermonem sibi familiarem reddidisset. Commemoravi etiam emendationes et conjecturas tam editorum Juvenalis, quam antiquiorum recentiorumque criticorum, ex variis eorum scriptis excerptas; ineditas quoque Delph. et Var. Clas.

Juv.

B

Herelli, Schraderi, et Withofii. Nullus autem dubito, quin non modo harum numerus et copia admodum augeri qucat ab iis, quibus major, quam mihi, supellex sit libraria, sed etiam, si quis critica artis peritus, et tam subsidiis large instructus, quam ingenio poëtico judicioque, assidua Juvenalis poëtarumque satiricorum lectione formato atque subacto, ornatus, Satiras has novis curis castigandas suscipiat, neque, ut ego, operas tantum subsecivas et tumultuarias huic negotio impendere cogatur, sed quantum satis est otii habeat, larga adhuc laudis comparandæ messis ei proposita sit.

Cum in eo fere acquieverint interpretes Juvenalis, ut notas passim aspergerent, quæ sæpissime in iis ipsis locis, qui desiderium nobis alieni faciunt auxilii, nos eo destituunt et spem penitus fallunt, in aliis vero, in quibus nemo earum opem desideret, ad fastidium copiosæ sunt et doctæ his finibus qualemcumque operam meam circumscribi haud passus, sed perpetuis poëtam commentariis illustrare conatus sum. Unicuique Satiræ satis amplum præmisi Argumentum, ut, quæ summa ejus est, qui sententiarum ordo et nexus, confestim in oculos incurreret, neque opus haberem, quotics Juvenalis ad alia progrederetur, in notis id indicare. In Commentario hoc potissimum egi, ut, quæcumque nondum ab aliis aut recte, aut satis perspicue exposita essent, pro facultate mea accuratius enuclearem, nec quicquam inexplicatum relinquerem, in quo hærere possent ii, qui ad Juvenalem legendum admitterentur, hoc est, jam aliquantum in hoc literarum genere versati et provecti, neque tamen eruditi. Atque in obscurioribus locis eam fere rationem secutus sum, ut et ipse, quomodo nodus expediri possit, ostenderem, et aliorum simul explicationes pæne omnes submitterem lectorum judicio, quibus suas ubivis sententias, tanquam unice veras, obtrudere velle, magnæ profecto arrogantiæ est. In universum vero, et in Argumentis Satirarum, et in Commentario, id operam dedi, ut non modo poëtam grammatice interpretarer et ex historia illorum tempo

rum, mythologia, scientia antiquitatis et geographia illustrarem, sed etiam ad ea, quæ sive pulchra et apta, sive prava et aliena essent, ad inventorum fontem, ad rerum verborumque ornamenta, ad poëtæ doctrinam et artem in inveniendis tractandisque rebus, ad partium inter se convenientiam et ad commune consilium conspirationem, mentem lectorum intenderem. Omnia quoque ad sensum meum explicare conatus sum ante, quam interpretes consulerem. Quoties autem, quæ alii jam occupaverant, notavi, semper monui, quibus ea deberem: nam aliorum scrinia compilare, et instar graculi superbi, pennis pavonis exornati, alienis bonis gloriari, longe a moribus sensibusque meis abhorret. Sed furti invidia mihi deprecanda est, si quis forte offenderit nonnulla, vel vulgaria et eruditis certe hominibus notissima, quæ igitur facile pluribus sponte in mentem incidere possunt et hinc a pluribus quoque notata sunt, vel minus obvia, quæ ab aliis jam alicubi observata meminerit : omnes enim virorum doctorum libros et commentarios, in quibus unus et alter poëtæ nostri locus illustratur, neque mihi comparare rei familiaris angustia patitur, neque excutere vel vacat vel lubet. Hinc quoque veniam mihi dent oro, qui non memorata viderint quædam a se vel aliis animadversa in singularibus libellis, vel versionibus Juvenalis, vel commentariis in alios poëtas, quibus copiis haud dubie mea penus admodum locupletari poterit..

Non dubito tamen, fore permultos, qui in opera mea brevitatem, insignem interpretis virtutem, valde desiderent: neque diffiteor ipse, me passim monuisse, quæ tenuia et vulgaria videri possint viris doctis, harum rerum intelligentibus. Sed primum mihi ita constitutum erat, ut quam plurimis prodessem, ut omnibus satisfacerem, et ut quædam non adeo necessaria irrepere mallem, quam omitti ac negligi necessaria, et huic vel illi sive obscura sive ignota, quæ moneri et illustrari non omnium quidem, sed quorumdam tamen lectorum interesset. Deinde hac ætate nostra, qua in tanta, quæ jactatur, literarum luce summa rerum utilium ignorantia in dies longius serpit et diffunditur, infinitarum.

[ocr errors]

autem rerum notitiæ vel crudæ vel inutiles vel noxiæ latius sparguntur, qua, qui disciplinas tradunt, ab omni subtilitate desciscunt, et, qui iis addiscendis operam dare videri volunt, angustioribus quotannis terminis studia circumscribunt, et utilitatem præstantiamque omnis doctrinæ liberalis unice quæstu et lucro, quod ex ea quam primum facere possint, metiuntur, quaque in locum accuratæ et solidæ eruditionis, ad quam majores nostri aspirabant, popularis, quæ dicitur, scientia vel jejuna et insipiens sapientia succedere cœpit, et ingenia luxu enervata sive otio, nugis, rebus ludicris deliciisque pascuntur, sive ab iis, quæ cognosci possunt ac debent, ad rerum portenta ac monstra vel puerilia oblectamenta, quæ intelligi nec licet nec prodest, deflectunt; hac, inquam, ætate sexcenties mihi usu venit, ut non juvenes tantum, sed ipsos etiam eorum magistros, quique docti et sibi viderentur homines et ab aliis haberentur, in iis hærere, eaque vel ignorare, vel non satis perspicue et accurate explicare viderem, quæ tamen facilia iisque notissima putaram. Itaque quid illi scirent et intelligerent, non quid scire et intelligere deberent, respiciendum duxi, memor verborum Christi: οὐ χρείαν ἔχουσιν οἱ ἰσχύοντες ἰατροῦ, ἀλλ ̓ οἱ xaxis exovтes. Præterea permultis, etiam satis doctis, acciκακῶς ἔχοντες. dere solet, id quod sibi accidisse sæpenumero Casaubonus et Ernesti fatebantur, ut, dum ipsi legunt sibi verba auctoris, facillima sibi videantur, quæ difficilia explicatu et obscura esse intelligant tum demum, cum aliis eorum vim ac sensum distincte planisque verbis interpretandi periculum faciant. Huc accedit, (ut verba Ill. Heynii in Præfat. ad Virgil. T. 1. II. et III. mea faciam) quod multa mihi monenda fuere, cum interpretum aliquem et virum doctum, quamvis a me non nominatum, in hoc vel illo loco et verbo hæsisse aut lapsum esse viderem ; quæ tamen monui fere verbo tantum, plerumque nulla alia re, quam vera interprctatione subjecta, ut adolescens, qui in similem errorem aut difficultatem aut in eundem interpretem incideret, statim haberet, quo eum redargueret: tum formula loquendi per se forte erat satis nota, cum cumulassent alii exempla, sed

« PredošláPokračovať »