Obrázky na stránke
PDF
ePub

causa et ratio talis elegantiæ, ut in plerisque fieri solet, minus erat seu observata seu perspecta; hanc digito monstrare volui: tandem et multa in hoc genere esse solent satis obvia, si semel ab aliquo observata et explicata fuerint, non raro tamen evenit, ut illa ipsa facillima ratio, antequam monstrata esset, plerorumque oculos fugeret.

Vita Juvenalis chronologica, a me ipso concinnata, brevissima quidem est, et rerum magis temporumque, ad quæ ille respexit, quam vitæ ejus historiam complectitur. Hujus vero rei culpa non in me residet, sed in eo, quod tam pauca, quæ ad vitam, conditionem, fortunam moresque poëtæ spectant, vel ab ipso memorata sunt, vel ab aliis certa atque explorata fide tradita. Neque vel sic hæc opera, etsi satis manca et exilis, juventuti saltem, videbatur nulli plane usui esse: nam lectio cujuslibet scriptoris, et poëtarum præcipue satiricorum, magnopere adjuvatur accurata cognitione ævi, quo vivebant, conditionis rei publicæ et morum, quæ ipsis ante oculos obversabatur, et hominum eventorumque, quorum mentionem faciunt. Harum rerum, ab ipso poëta cognoscendarum, si vel primæ, ut a nobis factum est, lineæ ducuntur, et summa satirarum et singulæ earum partes aliquantum lucebunt. Ad quas cum non attenderent viri docti, perversas de vita Juvenalis animo imbiberunt opiniones, quas post Lipsium jam refutarunt Salmasius et Dodwellus, quorum commentationes præmittendas censui, ut eo brevior esse possem, nec alienis rivulis prata mea irrigasse viderer.

Index rerum et verborum, quem summo eoque molestissimo studio, cum nemo mihi otium fecisset, ipse confeci, longe copiosior est iis, quos alii concinnarunt; de quibus vid. quæ dixi ad edit. Friburg. 1608. Lugd. 1664. Lond. 1716. 1723. et Bipont. 1785. Memorabiles res, voces ac dictiones continet omnes, et præterea locutiones tam proverbiales quam morales cursivis, quas vocant, literis indicat. Malui quoque nimiam mihi copiam, quam brevitatem exprobrari posse, et quædam tenuia neque adeo necessaria

irrepere, quam quicquam prætermitti, quod, si non omnibus, certe nonnullis notatu dignum videri possit.

Enimvero satis diu lectores tenui, quorum judicio universam nunc operam meam, quamvis timide, submitto. Quod si æquum fuerit et benevolum, gaudio mihi erit et incitamento ad majora olim audenda et maturiora melioraque forte danda; sin iniquum et nimis severum, neque hujus me pœnitebit, dum modo in veritatem ipsumque poëtam meum aliqua inde utilitas redundaverit. Scrib. Stadæ, Cal. April. A. R. S. MDCCC.

GE. ALEX. RUPERTI,

Gymn. Stadensis Rector.

D. JUNII JUVENALIS

VITA

QUE VULGO TRIBUITUR SUETONIO.

SUETONIUM Scripsisse libellum de poëtis, et in hoc vitas eorum exposuisse, vix est quod dubitemus: v. Isidor. Origg. VIII. 7. Rol. Maresii Epistol. pag. 473. edit. Lips. et Voss. de imitat. c. vII. § 9. Utrum vero hæc Juvenalis vita sit Suetonii, quod plerique existimant, an Probi, cui una cum antiquis scholiis in Juvenalem a Valla et aliis tribuitur, (de quo Probo v. inf. in Ind. Editt. ad a. 1585.) an denique Grammatici alicujus serioris, non satis constat. Salmasius in commentatione, quæ hanc vitam excipit, (ad Solin. pag. 320.) confidenter affirmat, eam Suetonio assignandam esse, et stylum id plane evincere, nec repugnare ætatem. Sed quam infirmum sit ejusmodi argumentum, e dictionis convenientia ductum, præsertim in comparatione tam brevis scripti, facile intelligitur. Vix quoque crediderim, Suetonium, qui Juvenali æqualis fuit, (v. Plin. Ep. 1. 24. x. 95. 96. Spartiani vit Hadriani c. 11.) tam panca, et tam incerta, (nam ne compertum quidem habuit, num poëta libertini locupletis filius fuerit, an alumnus) traditurum fuisse. Quisquis vero auctor fuit hujus vitæ, ea saltem ceteris omnibus et antiquior esse videtur et fide dignior. Etenim non in plerisque tantum iisque optimis legitur membranis,

Ex

sed in multis etiam vel plenius vel contractius confecta invenitur. quo probabile fit, illam, si non a Suetonio, certe ab antiquo aliquo Grammatico profectam esse, et seriores deinde Grammaticos seu monachos, eam transcribentes, alia omisisse, alia vero de suis attexuisse: cujus generis plurimas interpolationes exhibet codex Vossianus; quas ab Henninio, et, qui eum secuti sunt, sodalibus Bipontinis, receptas esse mireris, cum vel jejunæ sint vel ineptæ. Præterea multæ quidem aliæ Juvenalis vitæ re. periuntur in codicibus ejus tam scriptis quam editis; sed omnes, mutatis tantum verbis, ex hac expressæ sunt et tanquam ex fonte ductæ, ut et reliquæ, quas Gyraldus, Crinitus, et alii concinnarunt: quare in iis colligendis exscribendisque bonam horam perdere nolui. Sufficiat duas apposuisse, a quibus reliquæ non multum abhorrent. Altera extat in cod. Ms. Vossii, et El. Donati nomen præ se fert, sed, recto Henninii judicio, Cor. nuti potius, aut Probi, aut Asperi, aut Euanthii, aut similis compilatoris Grammatici fœtus est. Juvenalis iste Aquinatis (immo Aquinas) fuit, id est ex Aquinio (Aquino) oppido, temporibus Neronis Claudii Imperatoris. Prima ætate siluit, ad mediam ferme atatem declamavit, unde et quasi diu tacuit.

JUNIUS JUVENALIS, libertini' locupletis, incertum filius, an alumnus, ad mediam fere ætatem declamavit, animi magis causa, quam quod scholæ se3 aut foro præpararet. Deinde4 paucorum versuum Satira non absurde composita in Paridem pantomimum,5 poëtamque ejus semestribus militiolis tumentem,7 hocs genus scripturæ industriose excoluit. Et tamen diu1 ne modico quidem auditorio quicquam commit

NOTE

Fecit quosdam versus in Paridem pantomimum, qui tunc temporis apud Imperatorem plurimum poterat. Hac de causa venit in suspicionem, quasi istius Imperatoris tempora notusset. Sic obtentu militiæ pulsus urbe. Tandem Romam cum veniret, et Martialem suum non videret, ita tristitia et angore periit anno ætatis suæ altero et octuagesimo: Altera deprehenditur in fronte cod. Kulenkamp. M. Junius Juvenalis ex municipio Aquinati ordinis, ut fertur, libertinorum: Romæ literis operam dedit ; declamarit non mediocri fama, ut ipse scribit: Et nos consilium dedimus Syllæ.' Extremis Domitiani temporibus missus in exilium expertus est, quantum unius histrionis ira valeret. Exularit in Ægypto sub specie honoris, nec inde a novis Principibus revocatus est. In exilio ampliavit satiras et pleraque mutavit: invehiturque in cineres Domitiani. Decessit longo senio confectus exul Antonino Pio imperante.

[ocr errors]

1 Ita recte in 31. 44. 47. 48. 49. 55. 59. al. vulgo autem perperam liberti legitur. Liberti quidem iidem sunt qui libertini; sed illi tantum ex relatione ad patronum, hi ad ordinem suum, ita dicuntur: quod vel tironibus notum est.

2 In 44. (cod. Voss.) post voc. alumnus hæc addita: ex Aquinio, (immo Aquino) Volscorum oppido, oriundus, temporibus Claudii Neronis. Mox ferme pro fere legit auctor vitæ modo ascriptæ, quæ sub Donati nomine circumfertur.

3 Tò se adjeci e cod. Vallæ. Vulgo

simpl. legitur præpararet, unde se pararet emend. Ernesti in edit. Sueton. et se præpararet Nic. Heins.

4 Post voc. Deinde in cod. Voss. inserta sunt hæc verba: ad Poëtices (forte poëticen) se applicavit, et postquam diu tacuit, uberiori vitiorum jam gliscente contagione ab indignatione incepit:

Semper ego auditor tan

tum?' Dehinc paucorum, cet. Quæ videntur esse laciniæ, ab interpolatore aliquo assutæ.

5 In Paridem Domitiani pantomimum c. Voss. quod vulgatæ lectioni præferendum putabat Hennin. coll. Suet. Domit. c. 10. qui locus vel nihil probat, vel ipsi saltem non favet.

6 Poëtamque simpl. exhibent 31. 47. 48. 49. 55. 59 et al. In quibusdam libris rectius forsan legitur poëtamque P. Statium; in aliis poëtamque Claudii Neronis; (forte Calvi Neronis, h. e. Domitiani, qui ita vocatur Juven. Sat. 1v. 38.) in Ms. Voss. Paridem Domitiani pantontimum et aulæ histrionem semestribus tumentem vibrata, poëtamque P. Statium composita hoc genus scripturæ industriose excoluit; in cod. Vallæ, in Paridon pantomimum poëtamque semestribus militiolis emitante (forte emicantem vel innitentem) hoc genus scripturæ industrie excoluit.

7 Conf. Sat. vII. 89, et ibi Comment.

8 Hoc revocavi ex 31. 44. et al. 9 Industrie 31. 48. 49. prob. Hennin, quia frequens hæc vox isto sensu Suetonio in Vitis.

10 Bene diu 31. in quo mox omitti

tere est ausus. Mox magna frequentia magnoque successu bis ac ter auditus est, ut ea quoque," quæ prima" fecerat, inferciret13 novis scriptis :14

Quod non dant proceres, dabit histrio: tu Camerinos,
Et Bareas, tu nobilium magna atria curas.

Præfectos Pelopea facit, Philomela tribunos."5

22

Erat tum in deliciis aulæ histrio:7 multique fautorum ejus's quotidie provehebantur.' Venit ergo Juvenalis in suspicionem, quasi tempora præsentia figurate11 notasset, ac statim per honorem militiæ, quanquam octogenarius, Urbe summotus, missusque ad præfecturam cohortis, in extrema Ægypti parte tendentis.23 Id supplicii genus placuit, ut levi atque joculari delicto par esset. Verum intra brevissimum tempus angore et tædio periit.24

NOTE

tur est. Illud arrisit Henninio, qui etiam monet, sapienter Juvenalem ne modico quidem auditorio se committere primo esse ausum, utpote qui scripserit in eos, qui vel potuerint proscribere, vel aure tyranni in suam perniciem abuti.

11 Quoque abest 47. 48. 55. 59. al. 12 Primo legendum putabat Hennin. cui cur vulgata displicuerit scriptura non assequor.

13 Infert 31.

14 Scripturis 47. 48. 55. 59.

15 Hi sunt versns 90. 91. 92. Sat. VII. In cod. Voss. extat tantum versus 88. et hemistichium 90.

16 Tunc 49. tamen 47. 48. 55. 59. al. 17 Historio 31.

18 Suspicari possis: favore ejus. Sed vulgata quoque lectio bene se habet.

19 Promovebantur 31. quod ab in genio indocti monachi profectum videtur.

20 Vocem præsentia e cod. Vallæ restituit Hennin. quem secutus sum. 21 Figura 31.

22 Militiola 31 forsan rectius, et

aptius. Eadem vox etiam supra adhibetur, et recepta est ab Henninio.

23 In libris non tantum omnibus verba ista hoc ordine junguntur: in extrema parte tendentis Ægypti, quem ingratum ordinem mutavi. Huic emendationi favent 31. et 43. (codices Vallæ et Divæi) in quibus tamen alio sensu legitur: in extremam Ægypti partem tendentis, quod probavit Hennin.

24 Extrema hæc verba in cod. Voss. sic interpolata sunt: Verum intra brevissimum tempus ✪eds avròs, ascribitur Divorum choro, revertiturque Jurenalis Romam, qui tandem ad Nervæ et Trajani principatum supervivens senio et ta dio vitæ confectus properantem spiritum cum tussi expuit. Mireris etiam ista inepti interpolatoris commenta ab Henninio recepta esse, qui tamen hæc recte annotavit: Verba Oeds avròs, ascribitur Divorum choro videntur de Domitiano dici, qui Dominus Deusque appellari voluit. Sed vero videtur repugnare Juvenalis ætas, jam octogenarii, cum Urbe summoveretur; cumque paulo post reditum

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »