Obrázky na stránke
PDF
ePub

IV. in Juven. Illa-gallina et cum mordetur, adjecta ac nota: 'quia gallinæ maritus nihil foemineum sonat, (unde et puer, cujus vox gallulascit, h. e. viriliter sonat, dixit Næv. ap. Nonium 2. n. 368.) sed gallina ipsa, cum salitur vel initur a gallo, cristulam ipsius mordente, unde illa quid exile, aut querulum, vel raucum edere solita est: nam adolescentulus, qui, ut ita dicam, gallulascit, indicia potius quasi virilitatis emisisse dicitur, quam animi parum masculi; galli denique natura, quantum alterius alitis, calida et alacris est, ac ejus cantilena, ubi maritum gerere occepit, ipsis quoque leonibus pavorem incutit.' Hanc veram poëtæ mentem esse non dubitabat Grangæus, qui tamen Tò Ille retinebat, et hunc verborum ordinem perperam constituebat: Ille, scil. adulator, miratur vocem angustam, qua deterius nec sonat gallina, cum mordetur a marito. Cl. Bredenkamp in Syntagmate Opusc. scholast. (Magazin für öffentliche Schulen und Schullehrer. Vol. 1. P. 11. p. 439. 440.) corrigit: Illa scil. vox, qua mordetur gallina a marito, vel qua deterior nec Ille sonus, quo, cet. Idem rò mordetur dictum accipit pro objurgatur, quia sonus galli, si gallinas increpare videatur, ingratissimus sit et singularis. Sed verbum mordere, si de gallis adhibetur, proprio videtur sensu capiendum.

[ocr errors]

6

Equidem olim suspicabar reponendum: qua deterius nec Illa sonat, quæ mordetur gallina marito, (3. cas. pro a marito) vel: Ille sonat, cui mordetur gallina, maritus. Nunc vero levissima mutatione legere malim: Ille sonat, cui mordetur gallina marito, ut ille, cui marito doctius dictum sit pro ille maritus, cui, h. e. a quo mordetur gallina; quemadmodum ap. Horat. Sat. 1. 10. 16. Illi, scripta quibus Comoedia prisca viris est,' et ap. Sil. 1. 280. Haud alium vidit tellus, cui ponere finem Non posset mors una viro.' Pro cui facile substitui poterat quo, vel incuria librariorum, vel glossa a quo margini ascripta, quæ forte in textum irrepsit, et deinde, cum leges metri totam respuerent, dimidia ex parte ejecta est. Quicquid vero ex his placuerit, sententia est eadem, quam interpretes fere omnes in h. 1. inesse putarunt: Miratur vocem angustam, exilem, quæ non minus ingrata est,

quam vox galli, gallinam mordentis, h. e. si gallinam mordet; tum enim ultra vires urgere solet vocem acriusque intendere. Possis etiam simpl. interpretari: miratur vocem exilem vel raucam, quæ non minus ingrata est, ac vox gallinacei. Tum verbis, maritus, cui, vel a quo gallina mordetur, periphrasis contineretur galli, ut caprarum verbis Horatii, olentis uxores mariti, Od. 1. 17. 7. ubi v. Jani, qui coll. Theocr. 1x. 49. Virg. Ecl. vII. 7. et Ge. III. 125. monet, hanc periphrasin non languere, sed exquisitam ac festivam esse, quæ latinum sermonem poëticum mirifice deceat, in alio autem, nostrisque temporibus, minus gratiæ habitura sit. Illa tamen ratio huic anteferenda. Ceterum bene h. 1. comparatur locus Quintil. Inst. XI. 3. Vox ultra vires. urgenda non est: nam et suffocata sæpe et majore nisu minus clara est, et interim elisa in illum sonum erumpit, cui Græci xλwyμòv nomen a gallorum [et graculorum] immaturo cantu dederunt.'

Plathner hæc annotavit: Abstrusius quid poëtam notasse, fidentissime tibi præsto. Notum est, Cybeles sacerdotes Gallos vocari. Erat autem hoc hominum genus lascivum, et tantum non in ipsis templis muliebria patiebatur. Sed plerique etiam testiculos ponebant bilibres, (v. inf. vI. 371. sqq.) et lascivæ mulieres eorum concubitu maxime delectabantur, quod non gignebant. (v. inf. vi. 366. sqq.) Alterutrum Noster tetigit, tetigit tamen. Nam priori modo satirice gallinam vocat Gallum; posteriori vero, quod magis videtur, gallina erit adultera, quæ cum Cybelico solebat. Nam et Gallis istis vox exilis; (v. sup. II. 111.) porro et mordendi verbum sic aptissimum: notæ quippe amantium blandientes morsiunculæ ex Prop. iv. 3. 25. 5. 39. et Ovid. Am. 1. 8. 98.' Cf. Jani ad Horat. Od. 1. 13. 12. Vereor tamen, ne poëtæ sic obtrudantur, quæ ipsi non in mentem venere; etsi ingeniosa certe hæc videbuntur iis, quibus lubet in talibus ingenio indulgere.

EXCURSUS

AD SAT. III. 231.

[ocr errors]

Vox lacerta admodum torsit interpretes. Britannicus eam accepit de vermiculo, h. e. re vel levissima: Farnabius, Grangaus et alii de agello aut hortulo quam minimo, ubi vel unica lacerta latitare possit ac discurrere, ut soleat. Horum sententiæ favet Martial. Epig. XI. 19. iisque præivit vetus Schol. cujus nota est hæc: Notandum, quia fœminino genere dixit lacerta, cum Virgilius masculino dixit lacertos: et aut ad animal retulit, quia sunt in agro quamplurimi, aut lacertam pro horto posuit, per quem discurrere et latitare consuevit.' Nonnulli lacertæ pro lacerti dictum, vel hoc reponendum censent, ut tantum designetur agri, quantum est spatium brachii inter scapulæ et cubiti ossa; quemadmodum nos dicere solemus, ein Fuss Landes, vel, eine Hand voll Erde. Bahrdt ita apapgate: dominum tanti, quantum lacertus vel brachium sanum firmumque colere valeat. Heinsius ad Ovid. Fast. 11. 578. omnino lacerti legendum putabat coll. inf. XIV. 293. Arnob. 1. 111. (ubi Neptunus manarum et piscium dominus vocatur) et Martial. XII. 59. 8. quem versum sic emendabat: manæ dominus pediculosa, h. e. pisciculi marini, non magni pretii, (ut lacertus,) et sale condiri soliti in vasis s. orcis, (ut lacerti, apuæ, scombri, siluri, pelamides, gerres, cordillæ,) quo vescebantur ut plurimum mendicabula hominum pediculosa. Heinsii emendationem probavit Schraderus. Alii vero suspicantur, pro lacerta vel latebræ, vel lacerna, substituendum

esse.

Nihil horum mihi satisfacit, et crediderim potius, Juvenalem scripsisse taberna, h. e. casæ, quo sensu tabernas pauperum et obscurus dixit Horat. Od. 1. 4. 20. et Art. poët. 229.) et quocumque non pro quovis, sed pro qualicumque posuisse. Quicquid vero legas sententia h. 1. est: præstat alio quocumque loco agellum et hortulum, vel res tenues ac

nullius fere pretii, quam Romæ multas ædes ingentesque opes possidere.

EXCURSUS

AD SAT. III. 238.

Druso est lectio omnium fere librorum. Quæ si vera est, Juvenalis respexisse videtur ad somnolentiam Ti. Claudii Drusi Cæsaris, de qua v. Suet. Claud. c. 5. et 8. Recte tamen monuerunt jam viri docti, non bene Drusum jungi cum vitulis marinis, h. e. phocis; et ingeniose conjecerunt, somnum urso, vel rectius somnos urso, quod etiam legitur in 45. a m. sec. 50. et 64. Notum est, ursos esse somnolentos, et per hyemem potissimum in lustris suis delitescere, indulgentes somno et nihil comedentes: v. Aristot. hist. anim. VIII. 22. et Auctor libri de mirab. auscult. p. 1155. Prægnantes etiam ursæ, ut verbis Plinii VIII. 36. s. 54. utar, 'primis diebus bis septenis tam gravi somno premuntur, ut ne vulneribus quidem excitari queant: tunc mirum in modum veterno pinguescunt,' cet. (Conf. Aristot. 1. 1. et Solin. c. 26.) Idem Plinius IX. 13. s. 15. docet, nullum animal graviore somno premi phocis, (cf. Oppian. Hal. 1. 408. et Intpp. Virg. Ge. Iv. 432.) iisque vitulorum nomen inditum esse, quod ipsis in sono (non somno) mugitus sit: (apínos dè óμolar quvny Boi, Aristot. H. A. vi. 11.) unde et Gallis veaux de mer dicuntur.

Quæ cum ita sint, mens poëtæ ita h. 1. capienda videtur : strepitus curruum aurigarumque tantus est, ut vel animalia somniculosa expergefacere queat. Eam non percepit Grævius, qui hæc annotavit: Qui vitulis marinis Romæ possit somnus excuti dicant, qui eos dormientes viderunt aut Romæ, aut usquam terrarum. Locum mendosum esse nemo non videt. Legendum autem videtur, Druso vetulisque maritis : nam senes sunt somnolenti: quamvis alia possit ratio dari, cur vetuli mariti, qui juvenculas duxerunt, somno alto sopiti jaceant.'

SATIRA IV.

ECCE iterum Crispinus, et est mihi sæpe vocandus
Ad partes, monstrum nulla virtute redemtum
A vitiis, æger, solaque libidine fortis:
Delicias viduæ tantum spernatur adulter.
Quid refert igitur, quantis jumenta fatiget

5

En rursum Crispinus; a me vero frequenter est adducendus ad partes; portentum nulla virtute a vitiis liberatum. Cætera imbecillis, atque una libidine strenuus. Viduæ voluptates duntaxat spernit machus. Ecquid interest ergo quam amplis xystis

1 adest (quasi in scena) pro et est 2. 3. 5. 6. 7. 10. 11. 15. 16. 19-22. 25-28. 56-60, 65. adest et est 45. Sed nostra lectio doctior. Subintell. adest vel vocandus in partes est.-2 In 14. nulla monstrum 10. concinnius.-3 ægræ solaque libidine fortes Delicia, viduas cet. 8.-4 spernatur 1. 8. 56. 70. 74. 75. 76. 82. Vera, opinor, lectio, et mutata, quod non alius eo verbo usus est, cum tamen deponens esse possit, ab act. spernere deductum. aspernatur 11. 14-17. 1927. 45-50. 54-69. 71. 72. 73. 77.-5-53 extrusi e 13. Qui 8. quantus 21, a m.

NOTE

1 Ecce iterum Crispinus] Jam exagitatus nimirum Sat. 1. 26. et seq. Porro Domitianum maxime petit et vellicat Juvenalis hac Satira.,

Vocandus ad partes] Sæpius autem exagitare illum statuit Poëta, et revocare, ut toties in Satiris istis partes suas agat, quasi personam in Comœdia.

2 Monstrum nulla virtute redemtum] Crispinus est adeo nequam, ut nulli non vitio serviat. Quam dura porro vitiorum servitus, belle exprimit et fuse Persius Sat. v.

3 Eger, solaque libidine fortis] Languet ad omnia præterquam ad flagitia ac libidines.

4 Delicias viduæ tantum spernatur adulter] Ignobilem vero contemnit Venerem, adeoque viduas, quas lucri

gratia sectantur uni pauperes. Mar. tial. Epig. 11. 88. Nunc sectaris anus. O quantum cogit egestas!' Vel; non servit amoribus viduæ opulentæ, ut opimam ejus hæreditatem mereatur, ut dictum de nonnullis Sat. 1. 37. et seq.

5 Quid refert igitur] Si tam miser est Crispinus utpote obnoxium vitiis mancipium, quid juvat eum esse opulentum? Quid prosunt ei suæ divitiæ, quæ beatum illum reddere nequeunt, nec a vitiis redimere?

Quantis jumenta fatiget porticibus] Quod magnas habeat porticus, in quibus gestetur quoties pluit, et suaviter ambulet: ut est in Sat. vII. 179. Plin. Epist. 1. 3. Quid illa porticus verna semper?-Quid illa mollis gestatio?" &c.

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »