Obrázky na stránke
PDF
ePub

Fingimus hæc, altum Satira sumente cothurnum
Scilicet, et finem egressi legemque priorum,
Grande Sophocleo carmen bacchamur hiatu,
Montibus ignotum Rutulis, coloque Latino.
Nos utinam vani! sed clamat Pontia, Feci,
Confiteor, puerisque meis aconita paravi,

Quæ deprensa patent. Facinus tamen ipsa peregi.

635

640

pas meticulosus calices ante delibet. At ista comminiscimur, Satira nimirum induente cothurnum sublimem : atque prætergressi terminos ac normam præcedentium, ore Sophoclis versus magnificos debacchamur Rutulis collibus et aëri Latino incognitos? Utinam nos essemus futiles! at exclamat Pontia: Fateor, perpetravi talia, et propriis filiis porrexi venenum, quod evulgatum innotuit: nihilominus ipsa pa

in reliquis libris.-634-637 ejecti e 13. autem pro altum 16.-635 Scilicet egressi et finem 10. 17. 18. 21. 22. 45. 46. 48. Scilicet egressi finem 11. 14. 15. 16. 19. 20. 24-27. 47. 49. 50. 54-60. 64. 65. 85. multo aptius et recte, judice Schurzfl. qui et vs. 637. post Latino interrog. notam vulgo poni probabat. Ego minorem distinct. post cothurnum delevi.-637 Rutilis 22. 23. 24. 61. 62. 85.-638 Nos autem vani 24. a m. sec. Poncia 85.-640 deprehensa 15. 27. 63. 64. tantum pro tumen conj. Guietus, quod et mihi in mentem venit. Sed totus

NOTE

634 Fingimus hæc] An vero mulieribus Romanis affingimus eadem quæ leguntur apud Græcos et Tragicos de Progue, de Medea? Imo vero. Satira] Vide Sat. 1. vs. 30. et quæ nos ibi.

Cothurnum] Calceus erat Tragœdorum materiæ sublimi respondens et majestati rerum, ideoque altus et magnificus. Hinc metaphorice ponitur pro stylo gravi et excelso. Virgil. Eclog. VIII. 'Sola Sophocleo tua carmina digna cothurno.'

635 Priorum] Satirographorum, Lucilii, Horatii, Persii, communia duntaxat argumenta notaque tractantium.

636 Sophocleo] Quale scripsit Sophocles celebris ille Tragicus Atheniensis. Is a suavitate orationis Apis vocatus; exhibuit fabulas plus centum et viginti; e quibus omnibus septem duntaxat ad nos pervenerunt. Annos natus prope centum, Œdipum Coloneum scripsit, qua vel una ce

teris ejusdem studii Poëtis gloriam præripit. Vicies et ter adeptus victoriam, in postrema ex insperato gaudio expirasse dicitur. Vide Valer. Maxim. VIII. 7. et Ix. 12.

Bacchamur] Magna voce ac strepitu bacchantium instar furentes eructa

mus.

637 Rutulis cœloque Latino] Italiæ, in qua Latium, in Latio vero Rutuli veteres populi.

638 Pontia] Uxor Vectii Bolani, filia vero Pub. Petronii. Hæc velut rea conjurationis a Nerone damnata, filios insuper veneno enecasse convicta, largis se epulis oneravit ac vino; incisisque venis saltans, quo maxime studio oblectabatur, extincta est.' Ita Vetus Schol. Mart. Epig. 11. 34. ad Gallam O mater, qua nec Pontia deterior.'

639 Aconita] Sat. 1. vs. 158.

640 Facinus tamen ipsa peregi] Legendumne potius, tantum, pro, tamen, dubitat Guietus.

Et illæ

Tune duos una sævissima vipera cœna?
Tune duos? Septem, si septem forte fuissent.
Credamus tragicis, quicquid de Colchide sæva
Dicitur, et Procne: nil contra conor.
Grandia monstra suis audebant temporibus; sed
Non propter nummos. Minor admiratio summis
Debetur monstris, quoties facit ira nocentem
Hunc sexum, et rabie jecur incendente feruntur

645

travi scelus. O vipera crudelissima, an tu duos unis epulis, an tu duos occidisti? Imo septenos occidissem, si casu septeni adfuissent. Fidem habeamus tragicis, quodcumque narratur de tetra Colchide, ac de Progne: minime nitor adversum. Istæ vero magna quidem ævo suo prodigia moliebantur, at nequaquam pecuniæ causa. Nec tantum demirari oportet ingentia portenta, quandocumque sexum istum muliebrem iracundia sceleratum efficit; atque prona abripiuntur furore hepar

forte versus ab interpolatore profectus.-641. 642 transpositi in 22.-642 septem, septem si 27.-643 Credatur 16. magicis pro tragicis inepte 4. 14. 16. 21. 26. de Colchide terra 77. de Colchide torva 10-24. 27. 45-50. 54. 55. 56. 5965. 68-71. 73. 74. 85. torvæ 72. sæva 1. 25. 26. 58. 65-67. 75. 76.-644 Progne 13. 17-25. 57. 58. 60. 64-67. 85. sed Gr. Пpóкvη dicitur. v. Heins. ad Ovid. Met. vi. 428. contra hæc conor 15. 23. aut illæ 16. ille 46. 47. 49. 60. ipse 45. at ille...audebat 85.-647 Post monstris multi male punctum posuere, etiam Hennin.-648 Nunc 61. et rabie restitui ex 14-25. 45. 56. 57. 59-61. 63. 65. 66. 67. 74. Copulam et ejecerunt Hennin. et alii. Tum certe post sexum, non post monstris major distinctio ponenda videtur. rabiem jecur impendere 9.

NOTE

641 Vipera] Improbas illas uxores comparat cum viperis, quas aiunt vulgo sævas, et marem quidem a fœmina arroso capite, fœminam autem a catulis latera ventremque matris perrumpentibus enecari: vel Plinio teste x. 62. Hæc tamen velut fabulosa docti rejiciunt; et Aristoteles aliter explicat, lib. v. cap. ult. Vide Col. Rhodig. vi. 13. Philostrat., &c. 642 Septem, si septem, &c.] Est responsio nefandæ Pontiæ.

643 Tragicis] Sophocli, Euripidi, Senecæ, et aliis, multa sæpe fabulosa tractantibus argumenta.

De Colchide torva] Medea Ætæ regis Colchorum filia, quæ liberos coram infido Jasone discerpsit. Porro Colchis Asiæ est regio Ponto vicina,

venenorum ferax. Unde tot veneficiorum artifex Medea celebratur. Historia nota de Jasone cum Argonautis illuc profecto, et artibus Medeæ amore suo irretitæ vellus aurenm consecuto. Vide Justin. lib. XLII. Diodor. Sic. v. 3. Item Euripid. et Senec. in Medea. Ovid. Met. vii. Fab. 2. et seq.

644 Procne] Filia Pandionis Atheniensium Regis, quæ Ityn filium Tereo Thracum regi viro suo comedendum apposuit, sororis suæ Philomelæ vindicandæ causa. Ovid. Metam. VI. Fab. 7.

Illa] Medea, Procne, monstrosa quidem facinora sunt aggressæ: verum quod nunc fit, deterius est.

646 Non propter nummos] Illæ ame

Præcipites; ut saxa jugis abrupta, quibus mons

Subtrahitur, clivoque latus pendente recedit.

Illam ego non tulerim, quæ computat, et scelus ingens Sana facit. Spectant subeuntem fata mariti

Alcestim, et, similis si permutatio detur,

Morte viri cupient animam servare catellæ.
Occurrent multæ tibi Belides, atque Eriphylæ:

650

655

inflammante: quemadmodum rupes abscissa cacumini, quo subducitur mons, et separatur latus declivi suspenso. Ego non eam toleravero, quæ numerat, ac mentis compos exequitur grande facinus. Considerant Alcestim, quæ viri sortem accipit : ac si par offeratur commutatio, istæ mariti nece velint custodire vitam catelli. Plurimæ tibi reperiuntur Belides et Eriphyla. Matutino tempore quælibet regio

-649 aut 20.-651 Illam non tulerim 11.-652 spectat 13. 24.-653 Alcestin 13. Alcestem 21-24. 45-49. 64. Alcesten 85.-654 cupiant 12. 14. 17. 18. 20-23. 25. 27. 45-48. 56-74. 85. forte concinnius. cupiunt 15. 16. 49. cuperent 77. catelli 21. 22. 26. 27. 47. 48. 58. 85. Cf. ad vs. 551.-655 Occurrunt 18. 27. 47.48. 58. tibi multæ 46-49. 54. 58. 64. 85. Belidesque Eriphyla 14. Bellides 27. 46-49. 57. 58. Eryphila 60. 65. Eriphyllæ 49. 54. Eriphyle 74. Erifila 23. 24. Eriphila 10. 85. Eriphillæ 27. 46. 47. 58. Heriphyla 21. Erighillæ 48.

NOTE

ris impatientia, justaque ira incensæ et abreptæ: at nostræ per avaritiam, quæ sanam mentem relinquit, flagitia exequuntur.

649 Præcipites ut saxa jugis, &c.] Quanto impetu saxum jugo montis abruptum, aut pars ejus avulsa delabitur et præceps ruit.

651 Computat] Vel, quæ numerat ac reputat promissam sibi pro scelere mercedem, ut Eriphyle: vel potius, quæ otiose deliberat, in animo rem patrandam revolvit, examinat, providet, statuit. Hæc profecto est pessima. Cic. Off. I. n. 27. Permultum,' inquit, interest, utrum perturbatione aliqua animi, quæ plerumque brevis est, et ad tempus; an consulto et cogitato fiat injuria. Leviora enim sunt ea quæ repentino aliquo motu accidunt, quam ea quæ meditata et præparata inferuntur.',

6

652 Sana] Prudens, ac sciens, perspectis omnibus ac prospectis rei adjunctis,

Spectant] In Theatro, ac ludis.

Subeuntem fata mariti Alcestim] Admetus Rex Thessaliæ gravi morbo tenebatur: de eo consultum respondit oraculum; spem vitæ nullam superesse, præterquam si quis pro illo fatum subiret: refugientibus autem ceteris omnibus, Alcestis uxor ultro se morti obtulit. Vide Platon. Dial. de Amore. Euripid. in Alceste, &c.

653 Similis si permutatio detur] Romanis uxoribus permultis si daretur optio perdendi vel catulum vel maritum, sane hujus morte vitam illius redimerent. Quam longe absunt ab amore conjugali illarum Indiæ mulierum, quæ cum viro sepeliri certatim cupiunt! Quod refert Cicero Tusc. 5. n. 78.

655 Occurrunt multæ tibi Belides] Passim Romæ videas Belidum et Eriphylæ similes.

Belides] Hæ vocantur alias Danaides, Belo avo, patre Danao, puellæ quinquaginta, quæ suum quæque vi

414

NÁLIS

D. JUNII JUVENALIS SATIRA VI.

Mane Clytemnestram nullus non vicus habebit.
Hoe tantum refert, quod Tyndaris illa bipennem
Insulsam et fatuam dextra lævaque tenebat :
At nunc res agitur tenui pulmone rubetæ ;
Sed tamen et ferro, si prægustabit Atrides
Pontica ter victi cautus medicamina Regis.

660

Clytemnestram exhibebit. Id solum interest, quod hæc Tyndaris dextera et sinistra gerebat securim rudem atque obtusam; jam vero patratur scelus exiguo rubetæ in. testino: at nihilominus etiam gladius adhiberetur, si Atrides callidus sumeret antidota Pontici regis tertio subacti.

Horiphille 22.-656 Clitemnestram 13. 60. Clitemnæstram 74. Clytemnestram, et Clytemnestram alii, et posterius etiam Hennin. et qui eum secuti sunt. Sed dicitur KAVтaiμvýσтpa. habebat 23. Vox Mane, quoties hunc locum legi, semper me offendit. Poëta forte scripsit Pane. Nullus pæne vicus non habebit C.-657 differt 16.-658 Invisam 7. 13. 19-22. 24. 29. et vacuam 16. læva dextraque 25. 27. 46-50. 54-65. 68. 71. 72. 73. 85.-659 Ac 60.-660 prægustavit 70. prægustaret 10. 13-27. 45-50. 54-67. 74. 77. 85.

NOTE

rum (una excepta) prima nocte nuptiarum interfecere. Quapropter apud Inferos pertusum dolium aqua implere coguntur.

Eriphyla] Eriphyla Vatem Amphiaraum virum suum, latentem ne duceretur ad bellum Thebanum, ubi se moriturum prævidebat, ipsa prodidit, aureo monili corrupta. Is igitur eo perductus terræ hiatu absorptus periit. Unde Horat. Od. III. 16. Concidit auguris Argivi domus, ob lucrum Demersa excidio.'

656 Mane Clytemnestram] Plures modo fœminæ Clytemnestram imitantur. Illa Ægistho adultero adjuta redeuntem e bello Trojano Agamemnonem maritum bipenni obtruncavit. Vide Sophocl. in Electra, Euripid. in Oreste, Senec. in Agamemnone.

657 Tyndaris] Clytemnestra Tyndari Regis et Ledæ filia, Agamemnonis uxor.

658 Insulsam et fatuam] Bipenni usa Clytemnestra parum solers et callida: at nostræ viros caute, et ar

tificioso mortis genere circumveniunt, venenatis scilicet epulis.

Dextra lævaque tenebat] Magno conatu et nisu, eoque rudi et agresti. 659 Pulmone] Metonymia. Species pro genere.

Rubeta] Vide Sat. 1. vs. 70.

660 Si prægustabit] Si nossent virum antidoto munitum, ferro aggrederentur etiam.

Atrides] Agamemnon Atrei filius, Clytemnestræ maritus,

661 Ter victi Regis] Mithridatis Regis Ponti, a Sylla primum, deinde a Lucullo, tertio a Pompeio debellati. Vide Cicer. pro Lege Manilia.

Pontica] Pontus Asia regio venenis inclyta. Virgil. Eclog. vin. 'Has herbas, atque hæc Ponto mihi lecta venena, Ipse dedit Mæris: nascuntur plurima Ponto.'

Medicamina] Antidotum adversus venena, a Mithridate inventum, et ab ejus nomine Mithridation appellatum, cujus meminit Plinius pluribus locis. Lib. XXIII. c. 8. componi dicitur e dua

bus nucibus siccis, item ficis totidem, et Rutæ foliis viginti simul tritis, addito salis grano; ut qui hoc jejunus sumat, nullum ei venenum nociturum sit eo die. Lib. xxix. c. 1. antidotum illud e rebus quinquaginta constare ait. Lib. vero xxv. cap. 2. idem habet quod et Gellius XVII. 16. sic scribens: 'Anates Ponticas dicunt edundis vulgo venenis victitare : scriptum etiam a Lenæo Cn. Pompeii liberto, Mithridatem illum Ponti re

gem medicæ rei et remediorum id genus solertem fuisse, solitumque earum sanguinem miscere medicamentis, quæ digerendis venenis valeant,' &c. Porro idem Mithridates ita su mendo veneno assneverat, ut jam mori volens illud impune et incassum hauriret. Ibid. Hinc Mart. Epigr. v. 77. Profecit poto Mithridates sæpe veneno, Toxica ne possent sæva nocere sibi.'

EXCURSUS

AD SAT. VI. 64-66.

Tucia 22. Tutia 27. 47. 54. 63. Tuscia 11. 19. 23. 25. 46. 48. 56-60. quam lect. multi probant, quia cum Appula jungitur. Huic tamen voci responderet potius Tusca, et illa matronarum nomina non petita a regionibus populisque Italiæ, sed a Juvenale conficta videntur: nisi forte hic Appulam eo sensu dixit, quo Horat. Epod. 11. 39. sqq. 'pudica mulier-Sabina qualis aut perusta solibus Pernicis uxor Appuli.' Cf. inf. ad x. 299. Tuccia, quod jam alii monuere, videtur h. 1. Vestalis illa esse, de qua v. Valer. Max. vIII. 1. 5. (ubi conf. Intpp.) et Plin. XXVII. 2. et 8. (ubi cf. Harduin.) quibus locis similiter libri variant, et Tutia, Tuscia, Tuccia exhibent. Cf. Ernesti clav. Cicer. in Ind. histor. voc. Tutia.-Apula 19. 21. 22. contra leges metri.

65. 66. Subat et miserabile longum Attendit rustica mulier et minus experta delicias, emend. Barth. Advers. XXIV. 5. ubi monet, verbis subare, catulire, adhinnire et similibus belluinam effrænemque hominum libidinem exprimi. Cf. Plin. x. 63. Lucret. IV. 1193. Horat. Epod. XII. 11. al. Aptissimum est h. 1. Tò subat, quoniam cum gannit jungitur: sed reliqua tum verba expeditu difficilia; nisi forte junxeris:

« PredošláPokračovať »