Obrázky na stránke
PDF
ePub

ab eo nondum edita, ut ne quidem Amicorum auditoriis recitanda crederetur. Sic enim subjungit Auctor: Et tamen diu ne modico quidem Auditorio quicquam committere est ausus. Id quod etiam primis prima Satira verbis satis aperte significat ipse Juvenalis. Nec enim alio spectare Videntur illa, in quibus queritur, tamdiu se fuisse Poëtarum recitantium auditorem, semper clamasse Frontonis platanos, et convulsa marmora, ruptasque assiduo lectore columnas: cum ipse scilicet nondum in eo scripti genere aliorum patientiam exercuisset. Tam longe aberant illa a Paridis ira concitanda, si vel superstite Paride fuissent scripta, eum irritare non possent, cum nondum emanassent in publicum. Nec tamen verisimile est ante cædem Paridis vel illam paucorum versuum Satiram scripsisse Juvenalem. Nihil, fateor, de scriptionis tempore accuratum tradidit, quem unicum habemus de his rebus testem, vitæ Auctor Anonymus. Id unum indicat, post medium ætatem ad illa Juvenalem studia deflexisse. Sed nihil plane de studiis ejus poëticis Poëta Martialis. (Ep. VII. 24.) Is tamen se ita Juvenali familiarem fuisse gloriatur, ut non magis Pyladi amicus fuerit Orestes, aut Theseus Pirithoo, ne vel arcana Juvenalis studia Martialem latuisse suspicemur. Imo a mortuis ille (Sat. I. extr.) prudenter abstinendum esse censet. Tantum abest ut vivum Paridem vel in prima illa Satira laceraret. Juniorum ergo Auctorum ista sunt tantummodo ratiocinia, non autem e veterum monimentorum coæva fide depromta testimonia. Cum vero genus scripturæ industriose excoleret, tum et reliquum Satirarum corpus scripsit, inque illam, quam retinent hodieque, formam redegit, et ea quoque, quæ prima fecerat, novis scriptis infercivit. Sunt enim illa Auctoris Anonymi verba: Mox magna frequentia magnoque successu bis ac ter auditus est, ut ea quoque, quæ prima fecerat, inferciret novis scriptis. Recitavit, ni fallor, omnia, emisitque in publicum, anno CXVIII. postquam Romam venisset Hadrianus, quem ille Principem a benevolo ejus in hæc studia animo in hac ipsa Satira (VII. 1.) in qua occurrunt verba illa de Paride, commendat. Inde, ni fallor, animos sumsit scripta sua in

publicum emittendi. Inde tantus ille recitantium numerus, de quo in prima Satira, cum spes illa lucri appareret, ditante professores, uti vidimus, Hadriano. Omnes ergo Satiras sub Hadriano editas existimamus, non postremas tautummodo, ut voluit Salmasius. Paratas enim ad editionem uno eodemque tempore fuisse vel illud arguit, quod bis illas terque recitaret. Non scilicet seorsim, sed unis continuisque recitationibus, quas quidem ante exilium scripserat, universas. Cumque diu se a recitatione continuerit, proinde anni CXVIII. fine, feriis fortasse, quas recitationibus plerumque dabant, vindemialibus, non autem æstivis, recitavit. Ultimas Satiras a XIII. tum certe scriptas nota illa sexagesimi a Fonteii consulatu anni docet, ctiam observante Salmasio. Ad Trajani etiam tempora exeuntia spectabant terræ motus illi, quorum mentio occurrit in Sat. vi. 409, 410. observante Lipsio. Erat enim terræ motus ille anno pro nostris calculis CXIV. exeunte, pro receptis autem cxv. itidem exeunte. Et Frontonem illum, cujus platani et marmora perpetuis poëtarum recitationibus sonabant, ut nos docet Juvenalis ipso Sat. 1. initio, non alium existimo a celeberrimo Oratore M. Cornelio Frontone, Marci Luciique Antoninorum Magistro, qui sub Hadriano præcipue et Pio et Marco floruit, ne ad tempora Hadriano antiquiora possit commode referri. Vidit illum certe audivitque sub Pio Gellius. (Noct. Att. XIII. 28. XIX. 8. 10. 13.) Consulatum autem sub discipulo gessit, ut videtur, Marco. Erant, fateor, alii quoque illis temporibus Frontones, ut observavit olim ad locum junioris Plinii Catanaus. In illis etiam Fronto Catius sub Trajano Orator et ipse et Senator Plinio ipsi coævus et ab eo non uno in loco memoratus. (Ep. 11. 11. IV. 9. VI. 13.) Illum grandævum admodum fuisse oportet, si Marci tempora attigerit, si Plinii tempore ætate fuerit senatoria. Eundemque sane credidit Catanæus. Nescio an recte. Sed temporum ratio, et favor in illum Hadriani, et par adeo illius in literatos studium id efficiunt, ut non alium illum fuisse verisimillimum sit a Marci præceptore, de quo loquitur Juvenalis. Id tamen præcipue suadet, uti

dixi, tantus ille recitantium numerus, temporibus Hadriani convenientior quam Trajani. Trajano certe imperante Romam ita reliquit Martialis, ut in patriam discesserit, nec inde unquam postea redierit. Non alia, ut videtur, causa, quam quod lucri e studio Poëtices quærendi spes omnis deinceps penitus decollaverit. Proinde verisimilius existimo, qui anno CXVIII. Hadrianum offenderit, missum proinde in exilium initio anni CXIX. Erat tum, inquit vitæ auctor, in deliciis aula histrio, multique fautores ejus quotidie provehebantur. Venit ergo Juvenalis in suspicionem, quasi tempora figurate notasset. Nempe illa in Paridem dicteria histrionem, in suum (cujus nomen non prodidit Auctor) histrionem dicta interpretabatur Hadrianus, et se magis in illo quam histrionem ipsum, in histrionis sui persona notatum, quod honores suos viris literatis concessisset interpellante histrione. Ad Principes enim ipsos pertinebant laudes illæ temporum, aut convitia. Idque frequentissime illis objectum si quid personis vilioribus in reipublicæ administratione tribuissent. Servorum libertorumque gratia nihil fere contumeliosius. Sexto Pompeio hoc objectum legimus, et Imperatori Claudio. Et multa istiusmodi exempla, si opus esset, adduci possent. Nec tamen libertorum dignitas minori crat in pretio quam histrionum. Inde Juvenali exilii causa. Scripsit ergo in exilio Satiram xv. et XVI. si tamen vere et illa Juvenalis fuerit, quod negatum a plerisque testatur vetus Scholiastes. Sed cum nuper Consulem Junium fuisse dicat, jam sane cum Satiram illam scriberet XV. elapsum illum Consulatum innuit. Is ergo cum Consul fuerit anno CXIX. proinde ante annum ad minimum cxx. scribere illa non potuit Juvenalis. Nec vero postea scripsisse, exinde colligimus, quod intra brevissimum exilii tempus angore ille et tadio perierit.

44

D. JUNII JUVENALIS VITA

PER ANNOS PROBABILIBUS CONJECTURIS DIGESTA.

A. U. C. Varr. 795. Christi 42. Juvenalis 1. PROBABILIUS est, Juvenalem non ante, quam eum post hunc annum in lucem editum esse. Satiram enim decimam tertiam annis LXI. post consulatum Fonteii, adeoque, si ille C. Fonteius Capito est, qui a. U. c. 812. consul fuit, (non L. Fonteius Capito cos. a. U. c. 820.) a. U. c. 873., eodemque anno, vel potius sequente, satiram xv. scripsit; (v. ad Sat. XIII. 16. 17. xv. 27. et inf. ad a. U. c. 874.) in Ægyptum autem, cum octogenarius esset, missus est, ibique intra brevissimum tempus angore et tædio periit, si fides habenda Suetonio: nam ita brevitatis causa incertum Vitae supra ascriptæ auctorem appellare liceat. At vix crediderem, poëtam, octoginta jam annos natum, satiris adhuc conficiendis operam dedisse, nedum in Ægypto, ubi ægritudine et moerore ita afflictus est, ut paulo post adventum e vita discederet. Quæ in contrariam partem laudantur verba poëtæ Sat. xv. 45. ad priora quoque vitæ ejus tempora referre licet. Quoquo autem modo se res habeat, quæ profecto ad liquidum perduci neutiquam potest, non multum certe a vero aberrabimus, si natalem Juvenalis in annum U. c. 795. conferimus. (v. inf. ad a. U. c. 874.)

Eodem anno Quintilianum, clarissimum rhetorem, (v. ad Sat. VI. 75. et 280.) Juvenalem vero a. U. c. 791. Christi 38. natum esse, suspicabatur Dodwellus in Annal. Quintil. Regnabat tunc temporis (ab a. U. c. 794-807. Christi 41-54.) Tib. Claudius Drusus; ante quem (ab a. U. c. 790-794. Chr. 37-41.) imperium tenuerat C. Cæsar Caligula, qui a. U. c. 791. Chr. 38. accepto a Cæsonia uxore philtro in furorem conjectus erat, (cf. Sat. vi. 615 sq.) et a. U. c. 793. Lugduni instituerat certamen Græcæ Latinæque facundiæ, (v.

ad Sat. 1. 44. et VII. 147 sqq.) quo etiam tempore ab eo forsan in exilium missus Secundus Carrinas rhetor, de quo v. ad Sat. vII. 204. Hic vero Caligula successerat Tiberio, de cujus secessu Capreensi, (a. U. c. 780-790.) tyrannide et amicorum principe Sejano, hujusque potestate ac morte, v. Sat. x. 56-113.

De parentibus poëtæ nostri nihil memoriæ proditum reperitur, præter id, quod tradit Suetonius: 'Juvenalis libertini locupletis, incertum filius, an alumnus.'

Prænomen Juvenalis Decimum esse, non Decium, præter alios docuit Lud. Carrio Emendatt. cap. 1. Ab antiquis eum librariis communiter Ethicum cognominari, (haud dubie propter plurima morum præcepta, quæ satiris suis intexuit,) ut Martialem coquum, Propertium nautam, Ovidium Getam, Statium Aquilinum, Prudentium amænum, monet Barth. Advers. vi. 1. Eodem nomine passim laudatur a Petro Blæsensi in Epistolis, Jo. Sarisberiensi, Vincentio Bellov. aliisque hujus ævi scriptoribus, qui et reliquos poëtas satiricos vocare solent ethicos, quoniam xà potissimum ab iis tractantur. Cf. Dan. Heins. de Sat. Horat. lib. I. p. 48. et Nicol. Antonii Bibl. Vet. Hisp. lib. 1. pag. 62.

Patriam poëtæ fuisse Aquinum, (Volscorum oppidum, quod nóλis peɣáλn Strab. 1. v. p. 164. nunc autem Aquino dicitur, et patria quoque fuit Thomæ de Aquino, celebris Scholasticorum parentis,) probabili judicio colligitur e Sat. III. 319. Hinc in omnibus fere Juvenalis codicibus, et scriptis et editis, recte cognominatur ille Aquinas, in nonnullis vero vitiose Arpinas. In vetustiss. cod. Pithoei ad initium Sat. 1. hæc verba leguntur: Juvenalem aliqui Gallum propter corporis magnitudinem, aliqui Aquinatem dicunt.'

A. U. C. 801. Christi 48. Juvenalis 7.

Messalina, impudicissima Claudii Imp. uxor, palam nuptias facit cum C. Silio, formosissimo juvene, et cum eo interficitur consilio ac jussu Narcissi, ditissimi potentissimique libertorum Claudii: v. . ad Sat. vi. 115-132. x. 329-345. et XIV. 329. sq. Præter Narcissum Pallas et Posides liberti

« PredošláPokračovať »