Obrázky na stránke
PDF
ePub

Hæc, inquit, cures, et cum se verterit annus,
Accipe, victori populus quod postulat, aurum.

et oculos sub finem tremulos. Ista exequere, ait, et quando se annus volverit, sume aurum quod victori deposcit populus.

Sed prior lectio elegantior est et plane satirica, utpote qua objectioni præceptorum, Non est leve cet., nihil aliud respondere finguntur parentes, quam Hoc cura, de mercede videlicet non solicitus: sed cum annus præterlapsus, et magistri salaria repetunt, indignabundos ait eosdem dicere, Accipe aurum cet.' Recte, opinor; et facile ex illa lectione, At vos, Hæc cura: sed cum cet. reliquæ nasci poterant. Inquitis enim vel inquit glossa fuit, verbis At ros ascripta, quæ deinde in textum irrepsit, extrusis illis verbis. Illa vero, victori populus quod postulat, videntur poëtæ verba esse, et parenthesi includenda. 243 quot 65.

NOTE

242 Hæc, inquit, cures] Tria nempe, ut purus sermo, ut multarum rerum notitia, ut honesti mores sint in discipulis tuis, liberis meis, inquit magistro pater.

Cum se verterit annus] Anno finito, mense Martio (qui primus apud Romanos) redeunte, mercedem exsolvam. Vide Macrob. Saturn. I. 12. ubi scribit ea quæ notamus hic.

243 Accipe victori populus quod postulat aurum] Quantum populus Romanus in Ludis Scenicis jubebat victoribus dari a Ludorum Præfecto, seu Prætore vel Tribuno spectacula exhibente; quinque scilicet aureos, quæ

[ocr errors]
[ocr errors]

stata merces erat, nec licebat amplius dare.' Ita vetus Schol. Sueton. Claud. c. 21. refert Imperatorem oblatos victoribus aureos prolata sinistra pariter cum vulgo, voce digitisque in Theatro numerasse. Videtur etiam intelligi posse de aureis quos erogari jubebat populus aurigis victoribus in circo. Martial. Epigram. x. 74. 'Cum Scorpus una quindecim graves hora Ferventis auri victor auferat saccos.' Dum ergo ille auriga saccos auro graves hora una lucratur, miser Grammaticus uno anno vix pauxillum quid obtinet. Vide Alex. ab Alex. II. 24.

EXCURSUS

AD SAT. VII. 12.

MAGNA est h. 1. varietas librorum in nominibus propriis. Alcyonem 15. 23. 25. 26. 50. 56-60. 67. 70. 77. 82. Alcyone Æoli, alia Marpessæ, alia Atlantis filia: v. Heyne ad Apollodor. p. 101. 109. et 685. Halcyonem 61. 63. 65. 66. 74. Halcyonen 62. 68. 69.71-73. Alcinoëm 14. 16.-Alcinoën 27. 45.

47. 48. 55. Alcingë Stheneli, et alia Polybi filia. De illa v. Apollod. 11. 4. 5. de hac Parthenii Erotica c. 27. Alcinohen 49. Alcynoëm 24. Alcynoën 10. 54. 64. Alchinoëm 22. Alchinoën 17.20. Althinoën 21.-Alcione 46. Alcionem 18. 19. Alcionen 60. Altionem 12.-Alcitheon 1. 75. 76. unde suspicor Alcithoën legendum esse h. 1. Schraderus vel Autonoën e vi. 72. vel, Alcathoën ex Ovid. Met. IV. 1. substituendam putabat. Sed Alcithoë, 'Axxión, non Alcathoë, 'Aλxalón, dicebatur mulier Thebana, quæ spretis Bacchi Orgiis in vespertilionem mutata est: v. Heins. ad Ovid. 1. 1.-Alcinoum 4. Hoc nomen fuit Hippocoontis filio, de quo v. Apollod. 111. 10. 5. et regi Phæacum, notissimo ex Hom. Odyss. Z. 197. sqq. H. 57. sqq.

Bachi 21 22. Pacci 1. quod forte non respuendum, Paccius et Faustus videntur esse nomina poëtarum, et Alcyone, Theba, ac Tereus tituli tragoediarum, quas illi scripsere. Paccius poëta sic non nisi h. 1., quod sciam, memoraretur, ut et Faustus, nisi hic idem est, qui perstringitur a Martiali XI. 65. Pacci tamen vel Pactii et Paccia passim laudan tur in antt. lapidibus et inf. XII. 99. Cic. ad Div. iv. 16. Tac. Hist. IV. 41. et Ann. XIII. 16. 36. xv. 12. Martial XIV. 78. al. Bacchi quoque, si hæc lectio vera est, non Dei nomen esse crediderim, sed poëtæ nobis ignoti, qui forte non Bacchus, sed Bacchius dicebatur, quod nomen passim occurrit: v. Bentl. ad Horat. Sat. 1. 7. 20. At vix dubito, quin librariis debeatur hoc nomen, quod illis notius erat, et ad Deum, Alcithoës punitorem, ab iisdem relatum sit: ut adeo poëta scripserit Alcithoën PaccI. Neque tamen magnopere repugnaverim, si quis Alcyonem s. Alcyonen, vel Alcinën propter auctoritatem librorum retinere malit. Possis etiam suspicari, pro Baccho s. Bacchio et Paccio substituendum esse Accium s. Attium, insignem poëtam tragicum, qui Pacuvii bellique Numantini temporibus vixit.

Pro Terea male Therea 24. et Terrea 19. 23. Tereus fuit argumentum ac titulus multarum tragoediarum, quas Sophocles, Euripides, Livius Andronicus, L. Attius aliique scrip

serunt. Sic et Thebais (h. 1. Theba) inscripta olim non modo carmina heroica, sed etiam tragœdiæ, v. c. ejusdem Attii et Senecæ.

EXCURSUS

AD SAT. VII. 62.

Eua restitui ex 4. Est nota vox Baccharum evoï (ex eù o¡) et exclamatio, cum præsentis numinis sensu perturbarentur ac furerent, ut euav et caßoi, (v. Virg. Æn. vII. 389. et Ovid. Met. Iv. 522.) unde Bacchantes Evïoi yuvaïnes dicuntur Eurip. Phoen. 660. et ipse Bacchus passim Etios, Euius. v. Barnes. ad Eurip. Bacch. 141. et Bourdin. ad Aristoph. Thesmoph. 999. Eadem voce etiam Horatius in summo enthusiasmo usus est Od. II. 19. 5. 7.-ohe 10. 15. 24. 25. 50. 54. 56-60, 62-69. 71-74. 77. quod probabant Britann., Farnab., Schurzfl., Bahrdt et alii, coll. Horat. Sat. 1. 5. 12. 11.5.96. Martial. IV. 91. 1. Plaut. Aulul. 1. 1. 16. al. quibus locis fastidium satietasque hac voce designatur. Sed ohe multi dixere, euæ vero præter Horatium nemo, nisi de ipsis Bacchis: adeoque hac voce magis, quam illa, carminum Horatii indoles et character adumbratur, ut mox v. 68. sqq. Virgilianæ Æneidos, habito respectu loci de Alecto Æn. vu. Errant autem, qui eux et ohe vocabula esse synonyma, vel ohe etiam in Horat. 1. 1. scribendum existimant.-euha 9. et 23. a m. pr. ut ap. Sidon. Epist. vIII. 9. Forsitan Satiricum illud de Satirico non recordaris: Satur est, cum dicit Horatius Euhoe '-hohe 11. 13, hoe 16. 17. 22. 27. 45. ehohe 21. Heuha 14. 18-20. 23. a m. sec. 49. 55. Heuohe 12. 46-48. 61. 70. 75. 76. 82.-Conf. Horat. Od. 11. 19. 5. 7. et Virg. Æn. v11. 389. quibus locis eædem librariorum aberrationes reperiuntur.

EXCURSUS

AD SAT. VII. 80.

Jaceat Lucanus in hortis Marmoreus 12. 14. et ita emend. Gronov. Obss. III. 13. extr. probb. Burm. ad Anthol. 11. p. 66. et Schurzfl. qui audacter totum h. 1. ita corrigebat: jaceat Lucanus in hortis Marmoreus. Sit Serrano tenuique Saleio Gloria tanta licet, quid cet. ut sententia h. 1. esset: statuas poëtis positas non solvere æs alienum, quo teneantur. Sed, ut alia taceam, ita certe stet dicendum erat, non jaceat. Sic aneus ut stes ap. Horat. Sat. 11. 3. 183.

Et pro at 11. 14-25. 27. 30. 45-50. 54-63. 65-69.71-73. sed malebat Gronov. 1. 1.-Sarrano 11. 18-21. 23. 24. 28. 30. 59. 61-63. Sarano 27. 46-48. 54. 58. 64. Sarnano 22. Gentis Atiliæ cognomen in numis et marmm. Sarranus vel Saranus scribitur, et a devictis Sarranis, Tyriis, (nam Sarra, 18, priscum Tyri nomen, de quo v. Gell. XIV. 5.) h. e. Pœnis, vel potius a Sarrano, antiquo Umbriæ oppido, (unde Sarranates dicti Plin. III.14.) deducitur a Drakenb. ad Sil. VI. 62. et Perizon. Animadv. hist. c. 1. p. 24. et 33. ubi doctissime de familia agitur Atilia multique errores vulgares refutantur. Vulgatam contra scripturam Serranus tuentur Heins. ad Virg. Æn. vi. 845. et alii, qui propter historiam, ex Cic. Rosc. Amer. c. 18. Plin. XVIII. 3. et Valer. Max. IV. 4. 5. notissimam, Atilio hoc cognomen a serendo datum putant. Ita tamen Serenus, vel Seranus certe dicendus erat.-Saleo pro Saleio 71. Salivo 48. Salino vel salino perperam 10-12. 14-17. 19-24. 45. 46. 61-63. et forte vetus Schol. cujus glossa ex emendat. Pith. et Schurzfl. sic legenda videtur: Nomina sunt poëtarum pauperum; aut a Serrano vase fictili, in quo Atilius Serranus solebat mendicare (forte manducare). Saleio (f. Salino) tenui: ait mendicorum catillum fictilem, in quo ea, quæ salsa sunt,

apponuntur.' Ascensius probabat utramque lectionem, Sarrano et tenui salino, quod marmoreis hortis opponi arbitrabatur. Male!

EXCURSUS

AD SAT. VII. 120.

λauldes ap. ArisPilamidum 21.

MIRA est in hoc versu varietas lectionum. Pelamydum 1-3. 5. al. Pelamidum in quibusdam libris, ut tot. vi. 16. Pellamidum 17. a m. pr. 19. Sed πηλαμὺς et πηλαμύδιον rectius scribi monet Hesych. Pelamydes dicta forsan παρὰ τὸ ἐν τῷ πηλῷ μυεῖν, quod in luto se occultant, saltem άò тоữ λ, a luto, in quo eas nasci dicit Festus. Pelamydum Afrorum, et veteres epimenia bulbi 4. prob. Jun.

Aut abest a 19. aut veteres 5. 12. 15. 25-27. 46-77. et veteres 2-4. 10. 11. 14. 16-18. 20-24. 45.

Mox Afrorum pro Maurorum libri tantum non omnes, quos secutus sum, 2. 3. 5. 10. 11. 16-25. 27. 28. 45-50. 54-69. 71-74. 77. Deinde epimenia 1-5. 10. 11. 12. 14-18. 20-23. 26. 27. 45-50. 56. 58. 63. 70. 74-77. epymenia 24. epimedia 19. epimenida 25. 54. 55. 57. 61. 62. 64-68. 71-73. quod probant Calder., Britann. et Farnab. ut appositio sit, quoniam Plinius XIX. 5. dicat, ex genere bulborum esse scillam, et duo genera medica, masculum albis foliis, foemincum nigris, et tertium genus cibis gratum, quod epimenidium vocetur. Hinc nonnulli epimenidia emendant, ut sit proceleusmaticus, et Ge. Merula epimendia, quæ lectio reperitur in 59. 60. 69. Fuere etiam, qui suspicarentur ormenia, caules. Has conjecturas sugillavit Casaub. ad Athen. 11. 22. et defendit nostram lectionem, ex qua tamen commodam sententiam vix elicias. Quid, si scribatur epimania, et poëta hoc vocab. effinxerit ex Gr. paíveoba, insanire, furere, inpr. amore, unde paívia scil. pápμaxa dici possint

Delph. et Var. Clas.

Juv.

2 G

« PredošláPokračovať »