Obrázky na stránke
PDF
ePub

cœptum, diverbiaque tantum ipsorum voci relicta.1

Postquam lege hac fabularum ab risu ac soluto joco res avocabatur, et ludus in artem paulatim verterat; juventus, histrionibus fabellarum actu relicto, ipsa inter se more antiquo ridicula intexta versibus jactitare coepit: 2° quæ inde exodia postea appellata," consertaque fabellis potissimum Atel

NOTE

diarum tria sunt, diverbium, canticum, chorus. Diverbia sunt eæ comœdiarum partes, in quibus diversorum personæ versantur. In canticis autem una tantum debet esse persona; ant si duæ fuerint, ita debent esse, ut ex occulto una audiat, nec colloquatur, sed secum, si opus fuerit, verba faciat. In choris vero numerus personarum definitus non est.'

19 Interpretes tantum non omnes junxisse verba ad manum histrionibus, eaque pro ad manum histrionum posita accepisse videntur. Gronovius et Rambach. ad Casaub. p. 183. exponunt: tacitæ histrionis gesticulationi, quæ saltando fiebat et loquaci manu, cantando respondere, et pronunciare modulate, quæ histrio agat. Turnebus in Animadv. III. 23. et Ferrarius: histriones cœperunt ad manum, in promtu, in præsentia, (zur Seite,) habere, qui cantaret, et quo pronunciante ipsi saltarent. Kœnig: Histriones dicebantur, qui saltabant et gesticulabantur, quorum voci etiam diverbia (dialogus, das, was gesprochen wurde) relicta erant, cantica autem (soliloquia) relata ad trage. dos, qui ad histrionum gestus accommodate canebant. Ernesti: Cantare ad manum dicitur de histrionibus cum recitantes s. cantantes illud ipsum exprimunt, quod ab saltatoribus gesticulando significatur. Salmasius ad Vopisc. Carin. 19. emendabat ad manum sallari, xeipovoμeîv. — Equidem verba ad manum cantare eodem sensu capio, quo Livius modo dixerat canti

cum agere motu, ut sententia h. 1. sit: Inde ab histrionibus cantica gesticulatione, sola vero diverbia voce s. canendo exprimi cœpta.

20 Bene hæc mapapрáče Casaubonus p. 182. Fabularum compositione inventa, refrixit initio Satira; verum hoc tantisper, dum mos obtinuit, ut ipsi poëtæ suas in scena fabulas agerent: ubi vero agendi partes ad histriones sunt translatæ, retulit in scenam ipsa juventus Romana risus jocosque priorum Satirarum; non quidem, ut fabulas excluderent, sed ut fabulis ipsis, præsertim autem Atellanis, adjungerentur sive insererentur.'

21 Satiræ cum fabulis adjungerentur, Exodia (Intermezzi, Nachspiele) dici cœpere. Cf. Juven. III. 175. VI. 71. Suet. Tiber. 45. et Domit. 10. Casaub. p. 184. sq. 'Ut Satyricæ,' inquit, 'tragicis dramatis adjectæ sunt a Græcis ad temperandam tragœdiæ mœstitiam; sic Satiras, sive Exodia, simillimam ob causam post tragœdias produci solitas, memoriæ quidam prodiderunt. Scholiastes Juven: 111. 175.

Exodiarius apud veteres in fine ludorum intrabat, quod ridiculus foret: ut quicquid lacrymarum atque tristitiæ coëgissent ex tragicis affectibus, hujus spectaculi risus detergeret.'Exodium ita dictum, vel quia singulorum diverbiorum fini subjiciebatur, vel quia extremæ fabulæ semel. Sic inter chorica mele Græcorum dramatum, quod ab introëuntibus in scenam cantabatur, eloddio dicebant;

lanis sunt. Quod genus ludorum ab Oscis acceptum tenuit juventus, nec ab histrionibus pollui passa est. Eo institutum manet, ut actores Atellanarum nec tribu moveantur, et stipendia, tanquam expertes artis ludicræ, faciant.' In his fabulis, ab Atella, Oscorum in Campania oppido, sic dictis, (unde actores earum Osce etiam loquebantur,) sermo quidem rudis erat et impolitus, sed facetus potius et ridiculus, quam obscoenus et lascivus, argumentum quoque castum, et sententiæ puræ atque honestæ : unde Valer. Max. 11. 4. 4. dicit, hoc genus delectationis Italica severitate22 temperatum ideoque vacuum nota' fuisse. Videntur illæ prorsus fere congruisse fabulis Græcorum comico-satyricis, tum in argumenti delectu et tractatione, in petulantia, dicacitate, et audacia dictionis, in actorum et saltationis indole, et in ipsa actione, tum in eo, quod seorsum, nec adjunctæ tragœdiis, exhiberentur. (v. Eichstaedt de dram. Græc. com. sat. p. 53. 64. 65. 75 sq. et 84. ubi etiam de noto Diomedis loco lib. III. p. 487. ed. Putsch. ita disputat: Diomedes Atellanæ Romanæ a Græcorum Satyris distantiam sic aperuit, utriusque ut Satyrices, a Græcis tractatæ, speciem et formam quodam modo indicasse videatur. Latina, inquit, Atellana a Græca Satyrica differt: quod in Satyrica FERE Satyrorum persone inducuntur, aut si quæ sunt ridicula, similes Satyris, Autolycus, Busiris; in Atellana Osca personæ, ut Maccus. Quo in loco duo se nobis offerunt digna observatu; alterum, quod Satyrorum inductio ab Atellanis plane aliena judicatur, alterum, quod eadem Græcorum satyricis fabulis non sine exceptione quadam tribuitur. At vero si fabulas unice respiciamus, a tragicis poëtis profectas, ignoraverunt sane hanc exceptionem Græci. Diomedem itaque arbitror fabulas comico-satyricas simul mente descriptioneque comprehendisse, et sicuti tragicis Satyros,

NOTE

quod ab exeuntibus, ódiov.' Cf.
Eichstaedt
p. 84.

22 Hac Italica severitate designari Satiram, Atellanis conjunctam, non persuasit nobis Casaub. p. 184.

23 Ita hunc locum emendarunt Ca-. saub. p. 95, 96. Voss. Inst. Poët. 11. 35. § 6. Blankenburg ad Sulzer. T. 1 ̧ ̧ p. 518.

ita his Autolycum et Busirin adscripsisse.') Conf. tamen extrema hujus Comment. verba.

Præter illa, quæ breviter memoravi, carmina Romanorum maledica, etiam iambica 24 ab iis Græcorum exemplo et imitatione scripta, sed sero demum, etsi jam a Catullo, Bibaculo, et aliis ante Horatium, qui tamen illorum nomina gloriamque obscuravit, et hinc gloriatur in Epist. 1. 19. 23 ~34. Parios ego primus Iambos Ostendi Latio, [in Epodis et Odis quibusdam contumeliosis] numeros animosque secutus Archilochi, non res et agentia verba Lycamben,' cet. Conf. Horat. Od. 111. 30. 13. 14. Propert. III. 1. 3. 4. et ad hh. 11. Intpp. Quintilianus (Inst. Or. x. 1. § 96.) Iambus,' inquit, 'non sane a Romanis celebratus est, ut proprium opus; a quibusdam interpositus: cujus acerbitas in Catullo, Bibaculo, Horatio: quanquam illi [Catullo] epodos intervenire [h. e. ex interpretatione Gesneri, endoùs, versiculos breviores longioribus, dimetros trimetris, accinentes quasi s. succinentes, i. e. subjunctos, ut in XI prioribus Horatii Epodis] non reperiatur.'

Ad Satiram Romanorum δραματικὴν et διαλογικὴν, quæ antiquissima fuit, et tum ante Livii Andronici tempora, tum Exodiorum nomine post illa diu viguit, (v. sup, not. 14.) accessit deinde Satira διδακτική et διηγηματική, et quidem. du plicis generis, Enniana et Luciliana; nam Varroniana commode ad priorem referri potest. Q. ENNIUS, poëta celeberrimus, Græcis literis jam aliquantum imbutus et Scipioni Africano majori familiarissimus, qui natus est Rudiis, opp. Calabria prope Tarentum sinumque Tarentinum,25 et vixit ab a. U. c. DXV. ad DLXXXV.2 non modo carminis Romanorum heroici poëtarumque epicorum parens fuit, sed etiam Horat. Sat. 1. 10. 66. rudis, (h. e. novi et adhuc impoliti) et Græcis intacti carminis (Satiræ didactica) auctor dicitur.27 Quot Satiras scripserit, non constat : liber iv. a

24 Cf. sup. not. 10.

NOTÆ

25 Inde Rudius homo dicitur Cic. Arch. 10. Rudinus Cic. Or. m. 42. extr. et Auson. Idyll. xII. 17. Taren

26

tinus Hieron. Chron, Euseb, Olymp. 135,

26 V. Cic. Brut. 18. et de Sen. 5. 27 Casaubonus p. 197. ingeniose,

Porphyrione, et vI. a Donato ad Terent. Phorm. 11. 2. 25. laudatur (nisi librariorum incuria numeri sunt confusi); et singuli libri singulas comprehendisse videntur Satiras, unde illi plerumque, non hæ memorantur. Earum non nisi perpaucæ inveniuntur reliquiæ, quas e Gell. 11. 29. xvi. 2. Servio ad Virg. Æn. XII. 121. Noniò (in vocc. obstringillare, politiones, et criminat), aliisque Grammaticis collegere Columna, Merula, Hesselius, et Casaub. de Sat. Rom. p. 193. 194. ubi nota exhibet duo majora fragmenta, sed fontem, unde hausta sint, non indicat. Alterum astrologos somniorumque interpretes notat, et Juvenalis forte menti in Sat. vi. 511-591 obversabatur: alterum venustam libidinosa mulieris descriptionem continet. Illud legitur ap. Cic. Div. 1. 58. et ibi Ennio certe tribuitur: utrumque vero e Satiris potius, quam fabulis hujus poëtæ depromtum esse crediderim. Ceterum de indole Satirarum Ennii ab antiquis scriptoribus haud scio an quicquam memoriæ proditum sit, nisi quod Quintilianus Inst. Or. IX. 2. 36. tradit, Mortem ac Vitam contendentes ab eo inductas esse, et aliis laudatur Asotus s. Sotadicus, titulus Satiræ Ennianæ, in qua luxuriosi vel dissoluti hominis imaginem adumbrasse videtur.28 Ex his tamen indiciis et ex ipsis fragmentis hujus poëtæ probabili judicio colligitur, Satiras ejus fuisse varios carminum lusus, magna et metri et argumenti diversitate conspicuos, et non plane quidem respuentes dialogi formam, sed animandis tantum orationis coloribus adhibentes, neque comicum derisum, sed risum potius satiricum sectantes29 in rebus e vita communi petitis, et ad utilitatem communem moresque hominum spectantibus.

Ab hac Satira Enniana differebat Luciliana, cujus auctor C. LUCILIUS, eques Romanus et magnus avunculus Pompeii Magni, quia a patria, Suessa Aurunca, opp. Campa

NOTE

suspicatur legendum esse: Quam Rudius, Græcis intacti carminis auctor. Cf. not. 25.

29 Ita risum a derisu distinxit Eichstaedt p. 62. duce Quintil. I. O. vi. 3. et inpr. Platnero in Nova Anthro

28 V. Flögel. T. 1. p. 7. et Blan- pol. T. 1. p. 389-406. kenburg T. iv. p. 143.

niæ, Juven. 1. 20. magnus Aurunca alumnus dicitur, vixit ab a. U. c. DCVI. ad DCLI. et Satirarum libros xxx. (vel totidem forsan Satiras) scripsit, quarum fragmenta tantum, sed non pauca, supersunt.30 Is enim primum heroico plerumque metro usus est, et raro tantum iambico vel trochaico. Deinde tum facetior et urbanior, tum limatior fuit, quam Ennius et poëtarum seniorum turba. Denique Satira ejus ab Enniana discrepat et in materia et in forma, sive in argumento et in ratione consilioque, quod in eo tractando secutus est: non enim sæpe, ut Ennius, sed unice ac semper id egit, ut mores hominum, et quidem acerbissime, notaret, nec vitia tantum, sed personas quoque, iis contaminatas, nominatim et summa libertate, nulla dignitatis ratione habita, perstringeret;32 cumque veteris Græcorum comœdiæ studio ingenium ejus formatum hujusque veluti succo nutritum esset, illius non modo sermonem quotidianum ac

NOTE

30 Collecta sunt ea primum a Stephanis, deinde a Fr. Dousa Lugd. Bat. 1597. 4. quam editionem recudendam curarunt Vulpius Patavii 1739. Maittarius in Corp. Lat. Poët., Havercamp. ad calcem Censorini Lugd. Bat. 1743. 8. et editores Bipont. Juven. et Persii.

31 V. Horat. Sat. 1. 4. 7. 8. et 10. 64. sq. Cic. Or. 1. 16. 11. 6. et ad Div. IX. 15. ubi antiqua ejus et vernacula festivitas laudatur, quæ videtur præcipua fuisse causa, quare Lucilius ejusque Satira Romanis tam diu in deliciis fuerit: v. Wieland ad Horat. Sat. 1. 4. not. 1. et Manso p. 419-442. Nam idem Horatius 11. 11. Sat. 1. 4. 8. sq. et 10. 1-30. 46-71. contendit, eum fuisse durum componere versus -pigrum ferre recte scribendi laborem

eum fluere lutulentum, sæpe ferentem plura tollenda relinquendis - qui detereret sibi multa, si foret hoc nostrum fato delatus in ævum, et qui non magnum jecit, quod verbis Graca Latinis miscuit. Hoc judicium im

probat Quintilianus Inst. Or. x. 1. 93. Lucilius quosdam ita deditos sibi adhuc habet amatores, ut eum non ejusdem modo operis auctoribus, sed omnibus poëtis præferre non dubitent. Ego quantum ab illis, tantum ab Horatio dissentio, qui (Sat. 1. 4. 11.) Lucilium fluere lutulentum, et, esse aliquid, quod tollere possis, putat. Nam et eruditio in eo mira, et libertas, atque inde acerbitas, et abunde salis. Multo est tersior ac purus magis Horatius, et ad notandos hominum mores præcipuus.' Enimvero Horatius easdem ei laudes tribuit, et quæ vituperat, recte vituperasse videtur, immo excusare, partem vitiorum tempori imputans. Cf. Wieland et Manso II. II.

32 Donsa (in nota p. 185. ed. Havercamp.) monet, in pauculis fragmentis exagitari XVI. clarissimos Romanos, et mortuos quoque poëtas, Euripidem, Ennium, Cæcilium, Pacuvium, Accium.

« PredošláPokračovať »