Obrázky na stránke
PDF
ePub

insigni favore amplexum esse Mimos, et patrio sermone scripsisse xwμadías σaτupixas, h. e. mimos, imitatione expressos ex dramate Græcorum comico-satyrico:44 quæ forte explicatio non displicebit ei, qui modo dicta et seriem narrationis expenderit: Σύλλαν φησὶ Νικόλαος (Nicolaus Damascenus, philosophus peripateticus, poëta, orator, et historicus ab Herode M. Judæorum rege orator missus ad Augustum Imp.) τὸν 'Ρωμαίων στρατηγὸν οὕτω χαίρειν μίμοις καὶ γελω-, τοποιοῖς φιλόγελων γενόμενον, ὡς καὶ πολλὰ γῆς μέτρα αὐτοῖς χαρίζεσθαι τῆς δημοσίας. Εμφανίζουσιν δ ̓ αὐτοῦ τὸ περὶ ταῦτα ἱλαρὸν αἱ ὑπ' αὐτοῦ γραφεῖσαι σατυρικαὶ κωμῳδίαι τῇ πατρῴῳ φωνῇ.Quid vero? nonne fabulis Græcorum comico-satyricis Atellanas, ab Oscis inventas, simillimas fuisse supra professi sumus? Id quidem non dissimilamus: enimvero hæc convenientia, si non tota, certe maximam partem, fortuita potius fuisse videtur, quam ab imitatione profecta. Ea quoque non nisi ex Grammaticorum (Diomedis 111. p. 487. et Marii Victorini II. p. 2527. ed. Putsch.) testimoniis, quibus non nimium tribuerim, suspensa est; et neutiquam dubitamus, quin præter personarum diversitatem (v. sup. not. 23.) alia quoque deprehenderentur discrimina, si vel unius fabulæ et comico-satyricæ et Atellanæ exempla haberemus, quæ com

NOTE

tat Eichstaedt p. 79. Ille versus primum universe allatus est, et eo modo, quo Grammatici abuti solent, id est, non indicato fonte, unde ductus sit. Deinde tanto ei minus fidei habendum duco, quanto manifestius est, Marium, ut singula metrorum genera exemplis illustraret, et alibi suopte ingenio confinxisse versus, qui declaratis numeris responderent, et metra in primis, Græcorum tantummodo poëtarum usu nobilitata, Latinis numeris expressisse. Cujus rei luculentum exemplum inveni 1. 1. p. 2546.' Ceterum ex Cic. 1. 1. intelligitur, Mimis, si non unitatem actionis, nexum tamen et solutionem, gravissima fabulæ momenta, defuisse; et ex Delph. et Var. Clas.

eodem forte loco petenda est lax, quam adhuc desiderare videntur verba Juv. VIII. 187. et xш. 111.

44 Eandem explicationem, quam nobis suggessit narrationis series, in Jen. Allg. Lit. Zeit. a. 1796. N. 191. proposuit vir quidam doctus, cui acceptum referimus judicium, quod de illo Marii Victorini versu modo tulimus. Atellanas fabulas, hilaritatis minus honestæ plenas, designari existimant Eichstaedt p. 77. et Casaub. p. 243. qui tamen p. 94. dubitanter dixerat, fabulas illas vel Atellanas fuisse, vel tabernarias, aut certe mimos quosdam. Ipsa dramata satyrica significari vult Koenig p. 24. ne frigeant verba extrema τῇ πατρῴῳ φωνῇ. F

Juv.

parare liceret. Quæ facultas cum nobis prærepta sit tristi literarum fato, et illius dramatis vix ulla fragmenta, aut dubia tantum, (qualia sunt Sositheanum et alia, quæ eo referuntur) hujus vero admodum pauca reperiantur; omnis hæc disputatio, quamvis doctissima et ingeniosissima, qualem Cl. Eichstaedt instituit, (cujus præcipua fere momenta ex utriusque fabulæ exacta convenientia pendent) incertis nititur conjecturis.

DE

SATIRICIS ROMANORUM

POETIS.

IN superiore commentatione ostendimus, Saturam sive Satiram Romanorum tum dramaticam fuisse tum didacticam, et hanc sive Ennianam sive Lucilianam. Jam breviter recensebimus poëtas, qui vel Ennium vel Lucilium imitati, adeoque vel varia argumenta versibus persecuti, vel in vitia sæculi sui invecti sunt;' et simul ostendemus, quam varie ab iis tractata sit Satira, et quam diversas inde species induerit. Quod consilium vellem accuratius perfici posset: sed primum duplex hoc carminum genus, præcipue Lucilianum, quod gliscente morum corruptela sub malorum Principum dominatu et indignatione versum faciente (Juven. 1.79.) præ ceteris arrisisse non est quod miremur, multorum haud dubie ingenia exercuit, quorum omnis intercidit memoria; deinde plerorumque poëtarum, quos memorabimus, nomina

NOTE

1 Cf. inpr. Casaub. de Satyr. Græc. poësi et Rom. Satira 11. 2. et 3. p. 198-211.225-240. et Wernsdorf. Poët. Lat. Min. T. 111. P. XIII-XXVII. et XLV

LXX. quorum commentationes a nobis modo amplificatas, modo contractas, modo emendatas videbis.

tantum nobis innotuere, non carmina quoque relicta sunt; denique novimus quidem, ab his vel illis Satiras esse scriptas, sed ignoramus sæpe, utrum Ennianæ fuerint illæ, an Varronianæ, an Lucilianæ, an adeo dramaticæ. Rem quoque turbarunt viri docti, qui vel in cæcam molem congessere carmina omnia, quæ satirici quid, h. e. sive miscelli sive dicacis, spirarent, vel recentiora antiquis auctoribus tribuere, vel ea adeo commenti sunt, quæ nemo scripsit.* Neque dissimilamus, nos ipsos etiam vereri, ne finibus terminisque ultra, quam satis sit, prolatis, et multis diversisque satiricorum carminum generibus coagmentatis, implicatior facta sit disputatio nostra. Quicquid vero ita peccavimus, juvenum causa peccatum est, eoque consilio, ut hi omnium poëtarum Latinorum, qui inter satiricos vulgo referuntur, veram indolem perspectam haberent, et, quoties horum nomina vel legerentur ab iis vel audirentur, recte de iis judicarent.

NOTE

2 Quo refero a) Satiras, in singulares adversarios scriptas, v. c. a Lenco Grammatico, Pompeii M. liberto, in Sallustium historicum, (v. Sueton. Gramm. c. 15.) ab Ovidio in adversarium nobis ignotum, quod carmen invectivum Callimachi exemplo Ibin inscripsit; ab Eucheria, muliere Aquitanica vel Gallica, quæ forte Sæc. v. vel y. vixit, in servum quendam, ejus nuptias ambientem. (vid. Wernsdorf 1. 1. p. LXV. sq. et ipsam Sat. ibid. p. 97. sq.) Similia carmina famosa sive maledica a multis in multos scripta, v. c. a Sex. Vestilio in C. Cæsarem, (v. Tac. Ann. vi. 9.) ab Antistio Sosiano in Neronem, (Fac. Ann. xiv. 48. et xvi. 14.) ab Elio Saturnino, C. Cominio et Sextio Paconiano in Tiberium, (Dio Cass. lib. LVII. extr. Tac. Ann. Iv. 31. et vi. 39.) a Lucano in Neronem et potentissimos ejus amicos, (Sueton. in vita Lucani) a Nerone in Afranium Quinctianum, (Tacit. Ann. xv. 49.) cet. quæ

non magis huc spectant, quam epigrammata Martialis aliorumque. 8) Carmina detestanda Curtii Montani. (v. Tac. An. xvi. 28.) 7) Diras, v. c. Val. Catonis, qui in iis primum agros licentia Sullani temporis amissos, deinde Lydiam amasiam sibi ereptam esse queritur. (v. Wernsdorf. 1. 1. p. XLVI. sq.) qui et carmen ipsum typis recudendum curavit p. 1. sq.

3 Sic Pithoeus, Henr. Stephanus, et Casp. Barthius veteri cuidam poëtæ tribuendam putarunt Epistolam s. Satiram de Lite, cujus auctor potius fuit Mich. Hospitalius, celeberrimus Franciæ Cancellarius et vir summi ingenii, qui a Chr. 1573. mortuns est: v. Fabric. Bibl. Lat. iv. 1. T. 1. p. 244. et Wernsdorf 1. 1. p. LIV. LV.

4 Ita Stratonicum Satirarum scriptoribus annumeravit Schottus in Indice Auctorum Plinii Majoris Antwerp. 1616. 8. Sed Stratonicus sculptor fuit, qui Satyrum finxit; v. Plin, xxxII. 12.

CN. NÆVIUS, antiquissimus Romanorum poëta, qui bellum Punicum I., quo stipendia fecerat, versibus descripsit Saturniis, Satiram quoque composuit, teste Festo p. 411. edit. Dacerii, Hæc vero haud dubie fuit dramatica: nam Nævius jam inde ab a. U. c. DXIX. adeoque quadriennio post natum Ennium, fabulas dedit, (v. Gell. xvII. 21. extr.) et mortuus est a. U. c. DXLIX. v. Hieron. in Chron. Euseb. ad Olymp. 114. ubi etiam tradit, eum ob maledicentiam Scipioni Africano et Metello invisum fuisse, et primum in car-. cerem a triumviris capitalibus conjectum, deinde in exilium actum, nec inde rediisse Romam, sed Uticæ obiisse. Talem quoque suspicor fuisse Satiram L. POMPONII, quæ in sexto Prisciani libro laudatur. Fuit is Bononiensis et clarissimus Atellanarum scriptor, quem Velleius Pat. II. 9. Sullanis dicit temporibus vixisse, ac sensibus fuisse celebrem, verbis rudem, et novitate inventi a se operis commendabilem / Atellanæ ejus memorantur Gell. x. 24. XII. 10. xvi. 6. XVIII. 6. Ad idem forte Satirarum genus referendæ sunt illæ, quas T. QUINCTIUS ATTA Ciceronis ætate, præter Togatas fabulas et Epigrammata, scripsisse perhibetur. V. Diomed. et Macrob.

Ennianas Satiras scripsit M. PACUVIUS, poëta tragicus et pictor, Ennii nepos ex sorore, si Plinio xxxv. 4., vel ex filia, si Hieronymo fides habenda in Chron. Euseb. Olymp. CLVI. 3. ubi is hoc anno illum Brundisii natum esse, et prope nonagenarium Tarenti obiisse refert. Utrum vero' pressius Ennii vestigia persecutus, an proprio consilio usus sit, non constat: quin satiricum quoque poëtam eum fuisse ignoraremus, nisi id docuisset nos Diomedes lib. 111. p. 483. ed. Putsch. cujus verba jam supra laudavimus: 'Olim carmen, quod ex variis poëmatibus constabat, Satira vocabatur, quale scripserunt Pacuvius et Ennius.' Pacuviana quidem servarunt Cicero, (de Div. 1. 57. et ad Heren. II,' 23.) Gellius (1. 24. 11. 26. IV. 17. ix. 14. xIII. 2. 8. 29. XIV. 1.), et alii: sed hæc tragoediarum ejus vel epigrammatum, non satirarum, fragmenta sunt et tituli. De ingenio

[ocr errors]

illius ita judicavit Quintilianus I. O. x. 1. Hic gravitate sententiarum, pondere verborum, auctoritate personarum clarissimus fuit, citra tamen nitorem.'

Quinam poëtæ præter Pacuvium Ennianas conscripserint Satiras, non habeo dicere. In eorum forte numerum tum quidam ex iis referendi sunt, quos infra in Lucilii imitatores reposui, tum SEVIUS NICANOR Grammaticus, qui Varronis ævo, vel non ita multo post vixisse videtur, et de quo hæc memoriæ prodidit Sueton. de ill. Gram. c. 5. Fecit præter commentarios, quorum tamen pars maxima intercepta dicitur, et Satiram quoque, in qua libertinum se ac duplici cognomine per hoc indicat: Sæviu' Nicanor Marci libertu' negabit; Sæviu' Postumianus idem, sed Marcu' docebit.'

[ocr errors]
[ocr errors]

Ad Ennianæ Satire similitudinem accessit Varroniana, quæ tamen non varia tantum metra et argumenta, et seria cum jocis, sed pedestrem quoque sermonem cum poëtico, et, ut Luciliana, Græca cum Latinis miscuit. Quintilianus, qui in Inst. Or. x. 1. s. 93. de Satira Luciliana disputaverat, mox s. 95. hæc adjungit: Alterum illud est et prius Satiræ genus,' (scil. Ennianum, quod antiquius est) ' quod non sola carminum varietate' (sed etiam orationis, prosæ et numeris astrictæ, Latinæ et Græcæ) 'mixtum condidit M. TERENTIUS VARRO, vir Romanorum eruditissimus. Plurimos hic libros et doctissimos composuit, peritissimus linguæ Latinæ, et omnis antiquitatis, et rerum Græcarum nostrarumque, plus tamen scientiæ collaturus quam eloquentiæ."

NOTÆ

5 Gesnerus ad Quintil. 1. 1. putabat, prius genus hic dici præstantius, vel illud prius ex compendio vocis posterius ortum esse, nostram vero interpretationem diserte contra dicere iis, quæ s. 93. disputaverit Fabius; quod equidem non assequor: eum tamen non satis perspicue locutum esse crediderim.

⚫ 6 Vir et doctissimus fuit, et ingeniosissimus ac πολυγραφώτατος, (ν. Dionys. Hal. t 21. Senec. Cons. ad Hely. 8. Cic. ad Att. xIII. 18.) natus

a. U. c. 638. mortuus a. U. c. 726. vel 727. (cf. Plin. xxIx. 4. s. 18.) magistro usus eruditissimo L. Elio Stilone, (Gell. 1. 18. xx. 11. Cic. Acad. Qu. 1. 2. et Brut. 56.) in Ciceronis aliorumque virorum clarissimorum familiaritate versatus, (Cic. Acad. Qu. 1. 1. et ad Div. XIII. 10.) tribunatu et aliis muneribus functus, Pompeii partes amplexus in bello civili, (Plin. VII. 30. Appian. b. Mithrid. 95.) Cæsari reconciliatus et ab eo Bibliothecis comparandis et digerendis præ

« PredošláPokračovať »