Obrázky na stránke
PDF
ePub

"Sunt clari hodieque, et qui olim nominabuntur.') Tres -priores, Auruncæ natos, quæ Lucilii quoque patria fuit, memorat vetus Scholiastes Juvenalis ad Sat. 1. 20. ubi hæc notavit: TURNUM dicit Scævæ Memoris tragici poëtæ fratrem, qui libertini generis ad honores ambitione provectus est, potens in aula Vespasianorum Titi et Domitiani: vel LENIUM dicit, qui et ipse Satiras scripsit; vel SILIUM, et ipsum sui temporis Satiricum. Qui omnes ex Aurunca fuerunt.' Lenius et Silius, quod sciam, non aliis laudantur, nisi potius illi nomen fuit Lenao, de quo supra dixi, et huic cognomen Basso vel Sparso, qui rhetores fuere. (v. Senec. Controv. III. VI. et VII.) Turni autem Satiras amplissimis verbis ornant Martial. VII. 97. XI. 10. Rutil. in Itiner. 1. 600. et Sidon. Apollin. Carm. IX. excusat. ad Felicem vs. 267. Conf. Wernsdorf. P. L. M. Vol. 111. p. 59. sq. qui non vanis rationibus ductus suspicatur, eum auctorem fuisse Satiræ prolixæ, quæ Neronis vitia sceleraque omnia libe-rius et longo ordine enarrasse videtur, et cujus fragmentum, XXX. versus complectens, ex P. Burman. Anthol. Lat. T. II. p. 645. ille cum notis exhibuit ibid. p. 77. seq. Ex eadem vel alia Turni satira petiti duo versus, qui admodum corrupte leguntur in vett. Scholiis Juven. ad Sat. 1. 71. Ex -quà Cæsareas soboles horrida Locusta Occidit cura sui verna nota Neronis.' Quos varie emendarunt viri docti: Casaubonus de Sat. Rom. p. 231. Ex quo C. s. homicida L. Occidit, curæque veneni admota Neroni est;' Barthius Advers. XXIV. 11. Circes vi vernæ nota Neroni,' vel' cura vivaria [h. e. prædia a Nerone donata] nacta Neronis;' vir doctus in Miscell. Obss. T. v. p. 264. coll. Suet. Ner. 33.

[ocr errors]
[ocr errors]

Et quo Cæsaream sobolem Locusta cecidit Horrida, cæde suis vernæ jam nota Neroni;' Wernsdorf. 1. 1. p. 82. Ex quo C. s. horrenda Locusta Occidit, Circe inter vernas nota Neronis,' vel curans sævi fera vota Neronis.'

SULPICIA S. SULPITIA, Caleni uxor, præter carmina amatoria Satiram, de corrupto rei publice statu temporibus Domitiani, tunc scripsit, cum tyrannus ille edicto philosophos Urbe expulisset. Ea adhuc extat, et multis exem

[ocr errors]
[ocr errors]

plaribus tum Ausonii, (inter cujus carmina primum reperta est et edita a. 1500 a Thaddæo Ugoleto) tum Petronii, Catalectorum, Persii et Juvenalis annexa est: recepta quoque a Wernsdorfio in Poët. Lat. Min. T. III. p. 83. seq. Ipsa poëtria impense laudatur a Martiali x. 35. et 38. et Scaliger in Hypercritico monet, in ea multum dexteritatis ad satiricam amarulentiam aspirantis esse, numeros vero, ut in eo genere poëmatis, non contemnendos.' Contra Casaubonus de Sat. Rom. p. 236. Non erraverit judicio meo,' inquit, 'qui Satiram id poëma nominaverit: eruditionem tamen et probitatem nobilissimæ fœminæ ex carmine potius laudes, quam acrimoniam et ad satiricos morsus equíav; lacertis enim caret oratio et ayw spiritu.' Cf. Wernsdorf. 1. 1. p. LX. sq.-TUCCA ineptus fuit Satirographus, et deridetur a Martiali x11. 95. al. 94. et al. 96. e cujus epigr. versu 7. ('Audemus Satiras: Lucilius esse laboras') Casaubonus et Wernsdorf. perperam colligebant, Martialem, si eum serio scripserit, ipsum quoque satiricorum poëtarum choro inserendum esse. Qni totum perlegerit epigramma, non ita judicabit.-MANLII VOPISCI ingenium et ad alia carmina, et ad Satiras scribendas aptissimum Statius summis laudibus celebrat in Sylv. 1. 3. 101. seq. idemque in Epistola ad Stellam, Sylvis præfixa, Vopiscum appellat 'virum eruditissimum, qui præcipue vindicet a situ literas jam pæne fugientes.'

Satiricis horum temporum poëtis annumerantur etiam Julius Rufus, Cornutus, Gavius Bassus, et Rabirius, s. Rubrius: sed Rufus nullas forte Satiras, et reliqui alias, quam Lucilianas, scripsere. JULII RUFI mentionem facit Martialis in disticho, figuræ Socratis subscripto, lib. x. epigr. 99. Si Romana forent hæc Socratis ora, fuissent, Julius in Satyris qualia Rufus habet.' Casaubonus de Sat. Rom. p. 231. existimat, his verbis gravitatem Rufi in Satiris laudari, Crenius autem ibid. in annot. et Raderus ad Martial. 1. 1. suspicantur, hunc virum illustrem fuisse et doctum, ad quem Plinius Epist. v. 21. et vII. 25. scripserit. Sed Wernsdorf. 1. 1. p. XVII. jam bene contra eos ita disputa

vit: Ut hoc affirmari vix tuto licet, cum plures Rufos in epistolis memoret Plinius, ita et illud valde dubium, an Satiricam Rufi poësin Martialis laudare voluerit. Nam cum de imagine Socratis sermo sit, quem simo vultu et Silenis simili fuisse, gemmæ antiquæ docent, potest hæc esse sententia Martialis, ut dicat, vultum Socraticum Rufi quasi inter Satyros fuisse, aut eum irrisum a Satiricis poëtis.' ANNEUS CORNUTUS, philosophus Stoicus, tragicus poëta, (v. Sueton. vit. Persii,) et præceptor Persii, (cujus Satira v. ei inscripta est,) multa scripsit philosophica et rhetorica, (v. Euseb. in Chron. ad a. 2083. Hieron. in Epist. ad Magnum oratorem, et Suidas, qui tamen multa de eo falsa et inepta tradit,) forte et libellum de natura Deorum, qui Phurnuti vulgo nomen præ se fert, nec non commentaria in Virgilium et libros de figuris sententiarum: (v. Gell. II. 6. IX. 9. et Macrob. v. 19.) a Nerone autem propter liberius de ejus carminibus judicium exilio mulctatus est, (v. Euseb. 1. 1. et Dio Cass. LXII. extr.) et postea interfectus cum Musonio. (cf. Suidas et Voss. de hist. lat. 1. 26. ubi diversas narrationes illas ita conciliavit.) Eundem composuisse Satiras, colligitur ex verbis Fulgentii Planciadis in exposit. serm. ant. Titivillitium dici voluerunt fila putrida, quæ de telis cadunt. Plautus Casina 11. 5. 39. Non ego istud verbum emsitem titivillitio, id est, re admodum vilissima. Nam et M. Cornutus in Satyra ait: Titivilles Flacce do tibi.' Ita hunc locum exhibuit Muncker. in Mythogr. Lat. T. 11. p. 175. Casaubonus vero de Sat. Rom. p. 234 et 235. ita citavit postrema verba: 'Titivillitii sat cedo tibi,' et hæc annotavit: Fortasse legendum: Titivillitio istas cedo tibi.' (Sed v. Gronov. ad Plaut. 1. 1.) Videtur hic esse Annæus Cornutus: quam ob rem verba Persii Sat. v. 15. quæ sub persona Cornuti pronunciantur: 'pallentes radere mores Doctus, et ingenuo culpam defigere ludo,' ita puto accipienda, ut dicat Cornutus, se Persium discipulum suum in scribendis Satiris exercuisse, et hac occasione interdum, velut exempli causa, Satiras scripsisse.' Satira GAVII (non Galbii vel Gabii,

[ocr errors]

quæ ignota sunt gentium nomina) BASSI, forte ejus, quem Trajanus Ponticæ præfecit oræ, (v. Plin. Ep. x. 18 et 32.) laudatur eidem Fulgentio 1. 1. p. 179. Veruina jaculi genus longum, quod aliqui verutum nominant. Gavius Bassus, Satira: Veruina confodiende, non te nauci facio.' Sed Wernsdorf jam bene monuit 1. 1. p. XIX. vocabulo Satira commentarium fortasse miscellarum observationum indicari, quales Bassi fuerint libri de Diis et de origine verborum, de quibus v. Macrob. Sat. 1. 9. 11. 14. et Gell. 11. 4. v. 7. XI. 17. RABIRII Satiram memorat idem Fulgentius 1. 1. p. 183. (ubi in quibusdam codd. Rubrius legitur) Abstemius observans. Rabirius in Satira: Abstemium merulenta fugit Methenia nomen.' Vulgo putant, C. Rabirium designari, poëtam epicum et secundum a Virgilio; de quo v. Vellei. 11. 36. Ovid. Ep. ex Ponto IV. 16. 5. et Quintil. x. 1. 90.

[ocr errors]

Seriores Satirographi fuere L. APULEIUS, quem vide in Floridis p. 346. et p. m. 363. edit. Elmenh.-Tetradius, Ausonii Burdigalensis amicus, a quo Satiræ ejus et sales laudantur in Epist. XV.-CECINA DECIUS ALBINUS, Præf. Urbi et Tusciæ regnantibus Honorio et Theodosio II. aut potius pater ejus LUCILLUS vel LUCULLUS, quem Turno et Juvenali æquat Rutilius in Itinerario 1. 599. seq. et de quo docte ac copiose egit Wernsdorf in Poët. Lat. Min. T. III. p. XXII. seq. T. iv. p. 824. et T. v. p. 182.-RUSTICUS ELPIDIUS, Theodorici Italiæ regis medicus, qui olim se dolore ob injurias a quibusdam acceptas incensum Satiras scripsisse, easque postea damnasse profitetur in carmine de Christi Jesu beneficiis p. 757. Poët. eccles. Ge. Fabricii. -CLAUDIUS MARIUS VICTOR Massiliensis rhetor et poëta, mortuus Theodosio ac Valentiniano regnantibus, auctor Epistolæ ad Salmonem Abbatem, vel potius dialogi de perversis suæ ætatis moribus. (v. Wernsdorf. P. L. M. 111. p. LXVIII. sq. et ipsum dialogum p. 103. seq.)-PROBUS, quem Lupus Ferrariensis in Epist. xx. et ex eo Barthius Advers. XLVIII. 16. floruisse dicunt circa a. Chr. 840. et in Satira quadam ostendisse, Christum etiam pro paganis sapientibus

mortuum esse. Quæ Satira vel non Luciliana fuerit, vel hoc argumentum non solum tractaverit necesse est. (Cf. inf. Ind. Editt. ad a. 1585.) JOANNES DE GARLANDIA s. Garlandria, Anglicus poëta, grammaticus, chymicus, mathematicus, et theologus, qui Sæc. XI. vixit, et cujus Satirarum mentionem fecit Jo. Baleus Scriptor. Britan. Cent. II. n. 48.-GODFRIDUS, Wintoniensis in Anglia cœnobii Prior, mortuus a. Chr. 1141. cujus Epigrammata Satirica, et libros de diversis hominum moribus memorat Baleus 1. 1. Cent. II. c. 59. p. 168. et Jo. Pitseus in relatt. hist. de rebus Angl. p. 192. 193.-WALO S. GUALO alius Britannus, qui Sæc. XII. exeunte vixit, et præter varia carmina Satiram quoque in sacrilegos monachos scripsit, quæ reperitur? in Matth. Flacii poëmat. doctorum piorumque virorum de corrupto ecclesiæ statu.-BERNARDUS, Monachus Cluniacensis initio Sæc. XII. qui in tribus Satiris acriter invectus est in clerum et curiam Romanam. (v. Wernsdorf. 1. 1. p. XXVII.-BERNHARDUS GEYSTENSIS Palponista, qui ita inscripsit duos libros de vita privata et aulica, rhythmicis hexametris compositos. (v. Wernsdorf. T. iv. p. 826.)

DE

DIVERSA SATIRARUM

LUCILII, HORATII, PERSII, ET JUVENALIS INDOLE, DEQUE FRUCTU EX EARUM LECTIONE PERCIPIENDO.

DECLARATIS jam variis Satiræ Romanæ generibus, poëtisque satiricis recensitis, superest, ut breviter horum principes, Lucilius, Horatius, Persius, et Juvenalis, inter se conferantur, quaque cuivis et virtutes et vitia sint propria, ostendatur.' Comparatio illa jam a multis est

NOTE

1 De fructu ex Horatii, Persii, et Juvenalis lectione percipiendo, pauca tantum infra disputavi, cum de poëtici studii utilitate in universum jam

multi accurate atque copiose præceperint, et pleraque, ad illam rem proprie spectantia, sint talia, ut, nisi quis tardissimi sit ingenii, hæc facile

« PredošláPokračovať »