Obrázky na stránke
PDF
ePub

Stridere secreta divisos aure susurros.
"Nullos his mallem ludos spectasse; sed illa

Redde age, quæ deinceps risisti.""Vibidius dum 80
Quærit de pueris, num sit quoque fracta lagena,
Quod sibi poscenti non dantur pocula, dumque
Ridetur fictis rerum, Balatrone secundo,
Nasidiene, redis mutatæ frontis, ut arte
Emendaturus fortunam; deinde secuti
Mazonomo pueri magno discerpta ferentes
Membra gruis sparsi sale multo, non sine farre;
Pinguibus et ficis pastum jecur anseris albæ
Et leporum avulsos, ut multo suavius, armos,
Quam si cum lumbis quis edit; tum pectore adusto 90
Vidimus et merulas poni et sine clune palumbes ;
Suaves res, si non causas narraret earum et
Naturas dominus; quem nos sic fugimus ulti,
Ut nihil omnino gustaremus, velut illis
Canidia afflasset pejor serpentibus Afris."

95 atris

Q. HORATII FLACCI

EPISTOLARUM

LIBER PRIMUS.

EPISTOLA I.-AD MECENATEM.

10

PRIMA dicte mihi, summa dicende Camena, Spectatum satis et donatum jam rude quæris, Mæcenas, iterum antiquo me includere ludo: Non eadem est ætas, non mens. Veianius, armis Herculis ad postem fixis, latet abditus agro, Ne populum extrema toties exoret arena. Est mihi purgatam crebro qui personet aurem: Solve senescentem mature sanus equum, ne Peccet ad extremum ridendus et ilia ducat. Nunc itaque et versus et cetera ludicra pono, Quid verum atque decens curo et rogo et omnis in hoc Condo et compono, quæ mox depromere possim. [sum; Ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter: Nullius addictus jurare in verba magistri, Quo me cunque rapit tempestas; deferor hospes. Nunc agilis fio et mersor civilibus undis, Virtutis veræ custos rigidusque satelles; Nunc in Aristippi furtim præcepta relabor, Et mihi res, non me rebus subjungere conor. Ut nox longa, quibus mentitur amica, diesque Longa videtur opus debentibus, ut piger annus

[blocks in formation]

20

30

Pupillis, quos dura premit custodia matrum, Sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quæ spem Consiliumque morantur agendi naviter id, quod Eque pauperibus prodest, locupletibus æque, Eque neglectum pueris senibusque nocebit. Restat, ut his ego me ipse regam solerque elementis: Non possis oculo quantum contendere Lynceus, Non tamen idcirco contemnas lippus inungi; Nec, quia desperes invicti membra Glyconis, Nodosa corpus nolis prohibere cheragra. Est quadam prodire tenus, si non datur ultra. Fervet avaritia miseroque cupidine pectus : Sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem Possis et magnam morbi deponere partem. Laudis amore tumes: sunt certa piacula, quæ te Ter pure lecto poterunt recreare libello. Invidus, iracundus, iners, vinosus, amator, Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit, Si modo culturæ patientem commodet aurem. Virtus est vitium fugere et sapientia prima Stultitia caruisse. Vides, quæ maxima credis Esse mala, exiguum censum turpemque repulsam, Quanto devites animi capitisque labore; Impiger extremos curris mercator ad Indos, Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes : Ne cures ea, quæ stulte miraris et optas, Discere et audire et meliori credere non vis? Quis circum pagos et circum compita pugnax Magna coronari contemnat Olympia, cui spes, Cui sit conditio dulcis sine pulvere palmæ ? Vilius argentum est auro, virtutibus aurum. "O cives, cives, quærenda pecunia primum est; Virtus post nummos." Hæc Janus summus ab imo Prodocet, hæc recinunt juvenes dictata senesque Lævo suspensi loculos tabulamque lacerto. Est animus tibi, sunt mores et lingua fidesque,

40

50

Sed quadringentis sex septem milia desunt:
Plebs eris. At pueri ludentes, "Rex eris," aiunt,
"Si recte facies." Hic murus aeneus esto:
Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.
Roscia, dic sodes, melior lex, an puerorum est
Nenia, quæ regnum recte facientibus offert,
Et maribus Curiis et decantata Camillis?
Isne tibi melius suadet, qui rem facias, rem,
Si possis, recte, si non, quocunque modo rem,
Ut propius spectes lacrimosa poëmata Pupî,
An qui Fortunæ te responsare superbæ
Liberum et erectum præsens hortatur et aptat?
Quod si me populus Romanus forte roget, cur
Non, ut porticibus, sic judiciis fruar îsdem,
Nec sequar aut fugiam, quæ diligit ipse vel odit,
Olim quod vulpes ægroto cauta leoni

60

70

80

Respondit, referam: "Quia me vestigia terrent,
Omnia te adversum spectantia,nulla retrorsum."[quem?
Bellua multorum es capitum. Nam quid sequar aut
Pars hominum gestit conducere publica, sunt qui
Crustis et pomis viduas venentur avaras
Excipiantque senes, quos in vivaria mittant;
Multis occulto crescit res fœnore. Verum
Esto aliis alios rebus studiisque teneri:
Idem eadem possunt horam durare probantes?
"Nullus in orbe sinus Baiis prælucet amoenis,'
Si dixit dives, lacus et mare sentit amorem
Festinantis heri; cui si vitiosa libido
Fecerit auspicium: Cras ferramenta Teanum
Tolletis, fabri. Lectus genialis in aula est:
Nil ait esse prius, melius nil cœlibe vita;
Si non est, jurat bene solis esse maritis.
Quo teneam vultus mutantem Protea nodo?
Quid pauper? Ride: mutat coenacula, lectos,
Balnea, tonsores, conducto navigio æque
Nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis.

78 Frustis

90

Si curatus inæquali tonsore capillos
Occurri, rides; si forte subucula pexæ

Trita subest tunicæ vel si toga dissidet impar,
Rides: quid, mea quum pugnat sententia secum,
Quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit,
Estuat et vitæ disconvenit ordine toto,
Diruit, ædificat, mutat quadrata rotundis?
Insanire putas sollemnia me neque rides,
Nec medici credis nec curatoris egere
A prætore dati, rerum tutela mearum

100

Quum sis et prave sectum stomacheris ob unguem
De te pendentis, te respicientis amici.

Ad summam sapiens uno minor est Jove, dives,
Liber, honoratus, pulcher, rex denique regum;
Præcipue sanus, nisi quum pituita molesta est.

EPISTOLA II.-AD LOLLIUM.

Trojani belli scriptorem, maxime Lolli,
Dum tu declamas Romæ, Præneste relegi;
Qui, quid sit pulchrum, quid turpe,quid utile, quid non,
Planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit.
Cur ita crediderim, nisi quid te detinet, audi.
Fabula, qua Paridis propter narratur amorem
Græcia Barbariæ lento collisa duello,

Stultorum regum et populorum continet æstus.
Antenor censet belli præcidere causam.

Quid Paris? Ut salvus regnet vivatque beatus, 10
Cogi posse negat. Nestor componere lites
Inter Peliden festinat et inter Atriden;

Hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque.
Quidquid delirant reges, plectuntur Achivi.
Seditione, dolis, scelere atque libidine et ira
Iliacos intra muros peccatur et extra.
Rursus, quid virtus et quid sapientia possit,

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »