Obrázky na stránke
PDF
ePub

Eripuit volucrisque Fati Tardavit alas, cum populus frequens Lætum theatris ter crepuit sonum : Me truncus illapsus cerebro Sustulerat, nisi Faunus ictum Dextra levasset, Mercurialium Custos virorum.

Reddere victimas

Edemque votivam memento:
Nos humilem feriemus agnam.

CARMEN XVIII.

Non ebur neque aureum

25

30

Mea renidet in domo lacunar,

Non trabes Hymettiæ

Premunt columnas ultima recisas

Africa, neque Attali

5

Ignotus heres regiam occupavi,

Nec Laconicas mihi

Trahunt honestæ purpuras

At fides et ingenî

clientæ.

Benigna vena est, pauperemque dives Me petit: nihil supra

Deos lacesso, nec potentem amicum

Largiora flagito,

Satis beatus unicis Sabinis.

Truditur dies die,

Novæque pergunt interire Lunæ. Tu secanda marmora

Locas sub ipsum funus et sepulchri Immemor struis domos

Marisque Baiis obstrepentis urges Summovere litora,

Parum locuples continente ripa.

8 clientes

10

15

20

Quid, quod usque proximos
Revellis agri terminos et ultra
Limites clientium

Salis avarus? Pellitur paternos
In sinu ferens deos

Et uxor et vir sordidosque natos.

25

Nulla certior tamen

Rapacis Orci fine destinata

30

Aula divitem manet

Herum. Quid ultra tendis? Æqua tellus

Pauperi recluditur

Regumque pueris, nec satelles Orci

Callidum Promethea

Revexit auro captus. Hic superbum Tantalum atque Tantali

Genus coërcet; hic levare functum Pauperem laboribus

Vocatus atque non vocatus audit.

CARMEN XIX.

Bacchum in remotis carmina rupibus
Vidi docentem, credite posteri,
Nymphasque discentes et aures
Capripedum Satyrorum acutas.
Euoe, recenti mens trepidat metu,
Plenoque Bacchi pectore turbidum
Lætatur. Euoe, parce Liber,

Parce, gravi metuende thyrso.
Fas pervicaces est mihi Thyiadas
Vinique fontem, lactis et uberes
Cantare rivos atque truncis
Lapsa cavis iterare mella,
Fas et beatæ conjugis additum
Stellis honorem tectaque Penthei
Disjecta non leni ruina,

30 Capacis Orci sede 36 Revinxit

35

40

5

10

15

9 Thyadas

Thracis et exitium Lycurgi.

Tu flectis amnes, tu mare barbarum,
Tu separatis uvidus in jugis
Nodo coërces viperino

Bistonidum sine fraude crines :

Tu, quum parentis regna per arduum
Cohors Gigantum scanderet impia,
Rhotum retorsisti leonis

Unguibus horribilique mala;

:

Quamquam choreis aptior et jocis
Ludoque dictus non sat idoneus
Pugnæ ferebaris sed idem
Pacis eras mediusque belli.
Te vidit insons Cerberus aureo
Cornu decorum, leniter atterens
Caudam et recedentis trilingui
Ore pedes tetigitque crura.

CARMEN XX.

Non usitata nec tenui ferar

Penna biformis per liquidum æthera
Vates, neque in terris morabor
Longius, invidiaque major

Urbes relinquam. Non ego pauperum
Sanguis parentum, non ego, quem vocas,
Dilecte Mæcenas, obibo,

Nec Stygia cohibebor unda.
Jam jam residunt cruribus asperæ
Pelles et album mutor in alitem
Superne, nascunturque ieves

Per digitos humerosque plumæ.

Jam Dædaleo ocior Icaro
Visam gementis litora Bospori
Syrtesque Gætulas canorus
Ales Hyperboreosque campos.

11 Superna

20

25

30

10

15

Me Colchus et qui dissimulat metum
Marsæ cohortis Dacus et ultimi
Noscent Geloni, me peritus

Discet Iber Rhodanique potor.
Absint inani funere neniæ
Luctusque turpes et querimoniæ ;
Compesce clamorem ac sepulchri
Mitte supervacuos honores.

[blocks in formation]

Q. HORATII FLACCI

CARMINUM.

LIBER TERTIUS.

CARMEN I.

ODI profanum vulgus et arceo;
Favete linguis: carmina non prius
Audita Musarum sacerdos

Virginibus puerisque canto.

Regum timendorum in proprios greges,
Reges in ipsos imperium est Jovis
Clari Giganteo triumpho,

Cuncta supercilio moventis.
Est, ut viro vir latius ordinet
Arbusta sulcis, hic generosior
Descendat in Campum petitor,
Moribus hic meliorque fama
Contendat, illi turba clientium
Sit major: æqua lege Necessitas
Sortitur insignes et imos;

Omne capax movet urna nomen.
Destrictus ensis cui super impia
Cervice pendet, non Sicula dapes
Dulcem elaborabunt saporem,
Non avium citharæque cantus

Somnum reducent. Somnus agrestium
Lenis virorum non humiles domos

9 Esto
E

5

10

15

20

« PredošláPokračovať »