Obrázky na stránke
PDF
ePub

Unde simul primum me demisere Philippi
Decisis humilem pennis inopemque paterni

Et laris et fundi, paupertas impulit audax
Ut versus facerem,

in eo magnopere cavendum est ne paupertatem ad inopiam augeas; qui locus ut difficillimus est intellectu, ita præmissa de Luculliano milite narratiuncula illustratur. Horatius enim quum non sine multo labore literarum studiis potentium hominum existimationem et beatioris vitæ spem adeptus esset, civilis belli adverso exitu ex curriculo quod inierat ejectum se vidit, neque habuit unde antea initam viam iterum tentaret aut opes aut voluntatem. Patrimonii quod reliquum erat ad honeste vivendum haudquaquam sufficiebat; sed paupertas animum auxit et ita auxit, ut novam sibi qua perveniret quo cuperet viam audacter aperiret. Ipse prope omnia amiserat; quid igitur homines, quales vulgo esse solent, eorumque de se suisque studiis judicium curaret? Paupertas audaciam dedit, ut versus faceret i.e. ut satiras scriberet in iisque quæcunque ubique sibi suoque de rebus et humanis et civilibus judicio displicerent irrideret ac vituperaret. Sic sensim quod opes præbere non potuerunt, ingenium præbuit; poëtica facultas laudem et post laudem rem quoque

ei paravit. Hanc inesse patet sententiam in loco, qui et vexatus est diversissime et gravis ad perspiciendas rationes poëtæ Romam reversi. Hoc tamen noli credere, juvenem tam splendide a natura exornatum, quem tam æquales quam posteri primum inter omnes ejus ætatis lyricos poetas postea colerent, antea nunquam quid ingenio valeret tentavisse : potius misera clades et acerba rerum vicissitudo tantum effecerunt, ut "cui arti animi causa pridem indulsit privatim, eam jam in re adversa majore studio et impensiore opera palam exerceret." Nimirum non Latina solum sed Græca etiam carmina composuerat; quamquam ab his abstinuit, quippe ne ligna in silvam ferre videretur. Quæ quum ita sint, haudquaquam potest negari, lyrica quoque carmina jam ab adolescente Horatio fuisse tentata atque in his ipsis quæ nunc legimus carminibus inesse nonnulla, quæ primis postquam in Italiam reversus est annis composita recte dicamus. Nam quid erat, quod quominus postea inter edenda carmina nonnulla etiam dudum composita in scriniisque servata reciperet eum impediret? Scilicet aliud est quærere quo tempore singula carmina composuerit, aliud quando conjuncta ediderit. Nam quæ carmina composita erant, ea statim cum amicis et aliis,

quibus rectum de ejusmodi rebus judicium esset, communicari, dein postea quæ maxime placuissent in unum corpus conjuncta edi et divendi solebant.

Jam vero quum a patre ita educatus esset Horatius, ut quid honestum esset, quid turpe, vita magis et exemplis quam libris et doctrina cognosceret, deinde Athenis ita philosophos audisset, ut vellet "curvo dignoscere rectum," Romam reversus non potuit facere, quin pravas sui temporis cupiditates, corruptos hominum mores, inania civium studia quæ ubicunque occurrerent, animadverteret, candidoque quo erat animo persequeretur. Nam ut iniquitate fortunæ, qua quas merito concepisset spes irritas videret, paulum exacerbatus fuerit, hoc tamen tenendum est, acerbam sortis vicissitudinem aut suarum rerum desperationem præcipuas causas, quibus ad castigandos mores irridendamque stultitiam ageretur, non fuisse; sed proprio quodam veri et honesti amore, falsi et turpis odio seque ipsum in dies meliorem reddendi studio eum fuisse incitatum, ut "ridendo diceret verum." Quare primis annis Satiris scribendis et Iambis magnam operam dedit, iisque ut multorum quos veritate et ludibrio tetigisset invidiam et odium, ita optimi cujusque existimationem et amorem sibi conciliavit. Contra adversarios suam agendi scribendique rationem ingeniose

et liberaliter defendit ipsaque hac defensione novas adeptus est satirarum occasiones. Cum optimis et poetis ejus ætatis et artium fautoribus amicitiam contraxit:

inter quos nominandi sunt Plotius Tucca, C. Valgius Rufus, Aristius Fuscus, fratres Visci, Bibulus, Varius, Virgilius, Asinius Pollio, Messala Corvinus, alii. Varius autem et Virgilius poetæ, quorum jam tum nomina erant celebratissima, C. Cilnio Macenati eum commendarunt. Qui vir, nobili loco natus, apud Cæsarem Octavianum longe gratiosissimus, ad pacandam civitatem et ad bene administrandam rempublicam efficacissimus, literarum bonarumque artium studiis deditissimus, quum primum quid in Horatio esset cognovit, tanto hunc honore cumulavit tamque teneris vinculis sibi devinxit, ut sensim exorta intima familiaritate neque ea unquam turbata usque ad mortem ambo conjuncti manerent. Jam quæritur, quo primum anno Horatius a Mæcenate acceptus videatur. Atque in hac quoque re invenienda ipse nos ducit. Sexta enim satira libri secundi recte judicantibus a. 723, a. u. c. (æt. Hor. 34) scripta videtur: jam quum ibi v. 40 sqq. scriptum legamus :

Septimus octavo propior jam fugerit annus,
Ex quo Maecenas me cœpit habere suorum
In numero,

efficitur, exortam esse inter hos viros amicitia m a. u. c. 716 exeunte vel incipiente a. 717. Neque vero imprudens erat Mæcenas, quum qui olim ab adversa parte Brutianorum stetisset poeta primum ad se adduceretur. Nam audi iterum Horatium Sat. I. 6, 54 sqq.:

Nulla etenim mihi te fors obtulit; optimus olim
Virgilius, post hunc Varius, dixere quid essem.
Ut veni coram, singultim pauca locutus,
Infans namque pudor prohibebat multa profari,
Non ego me claro natum patre, non ego circum
Me Satureiano vectari rura caballo,

Sed quod eram narro. Respondes ut tuus est mos
Pauca, abeo, et revocas nono post mense jubesque
Esse in amicorum numero,

Quare primum commendatus est Mæcenati exeunte a. u. c. 715 vel initio a. 716. Sed vide; non una sed iterata opus fuit commendatione; maximam tamen haud dubie excitavit gratiam ipsius præsentis modestia, quæ quanta in hoc fuerit lege et admirare. Obtrectatorum tamen vile genus sua cupiditate occæcatum non vidit, quod aliud divitem ac nobilem cum obscuro atque paupere homine conjungere posset vinculum, nisi ut alter haberet qui se adularetur, alter qui sibi largiretur. Atque ea de Horatio opinio tam vulgata fuit, ut publice ab ejusmodi

« PredošláPokračovať »