Obrázky na stránke
PDF
ePub

coactoris exiguo munere fungebatur, quum quanto ingenio filius præditus esset intellexisset neque melius se puero consulturum judicaret, quam si bonis literis erudiendum bonis magistris eum traderet. Venusinum ludum Flaviumque magistrum, quem “pueri magnis e centurionibus orti” adibant, sprevit et vendito agello Romam demigravit. Ibi filium ea ratione instituendum curavit, qua nobili loco nati pueri institui solebant; nam et servorum vestimentorumque apparatu ita eum instruxit, ut qui viderent puerum locupletis hominis filium deberent habere, et ipse, ne rustica morum integritas candidusque animi habitus urbana pravitate pessimisque exemplis ubique obviis sensim

corrumperetur “custos incorruptissimus omnes circum doctores aderat." Itaque quum puer grammaticorum scholas frequentaret et utriusque linguæ scriptores et poetas, ex quibus Homerus et Livius Andronicus nominantur (Epist. II. 1, 69. 2, 41), legeret, pater ipse morum erat magister et diligentissimus et sapientissimus. Egregia enim neque satis laudanda libertini hominis fuit in filio educando sapientia, ut rudem talem hominem humanitatisque expertem fuisse vix tibi persuaderi patiaris. Qui omne suum otium omnemque rem in erudiendo filio collocaret, qui optimus pædagogus ubique ipse adesset, qui quid malum,

quid bonum,quid petendum, quid fugiendum, exemplorum magis auctoritate quam doctrinæ fragilitate suaderet, qui veri, bori, pulchri, naturalem sensum in dies aleret in perpetuumque firmaret, num potest cogitari eum ab elegantioribus literis alienum prorsus fuisse ? Atque etiamsi pater Græcus natione non fuit-id quod facile suspicaberis-puer tamen Horatius in paterna domo utraque lingua usus esse et a patre prima legendi scribendique elementa doctus jure videbitur. Præter grammaticam aliis quoque artibus, quibus ingenui adolescentes imbuebantur, historiæ, philosophiæ,arti oratoriæ, quamquam diserte eæ non nominantur, haud dubie operam dedit. Deinde nobilium juvenum morem secutus, quo discendi sciendique studium melius pleniusque posset explere, Athenas veterem Musarum sedem migravit, quo Theomnesti Academici, Cratippi Peripatetici, Philodemi Epicurei magna in philosophia nomina multos tum Romanos juvenes trahebant. Quodsi quis talium rerum curiosus quærat, quo inaxime anno Athenas Horatius petiverit, respondendum est, neque ipsum poetam neque quemquam alium annum notasse, sed quum non possit dubitari, quin a. 710 quo Cæsar interficeretur Athenis jam fuerit, deinde quum qui juvenes eo irent annum fere vicesimum agerent, veri simile videri, factum illud

esse a. u. C. 708 vel 709. Dura tamen tempora multo eum citius inde avocarunt, quam ipse optasset. Nam quum interea a. 710 C. Julius Caesar a Bruto sociisque conjurationis interfectus esset, neque eo mortuo Romæ quisquam esset qui diversos hominum animos aut pace conciliaret aut vi opprimeret, totum imperium Romanum subito iterum civilis belli incendio flagravit. Antonii potestati ac furori Roma et Italia cesserunt Brutus Cassiusque; Asiam, Macedoniam, Græciam,occuparunt, magnos exercitus pararunt. Brutus ipse mense Septembri a. 710. Athenas pervenit, quosque ibi invenit juvenes a literis in castra duxit. Horatius quoque, qui nobilium juvenum amicitiam ingenii magnitudine animique præstantia interea sibi comparasset, patriæ ac libertatis amore incensus, numquid restitui posset pristinæ virtutis periculum facturus, arma cepit. Et Bruto duci tam acceptus erat, ut quamvis esset obscuro loco natus neque bellica laude insignis, tamen tribunus militum legioni præponeretur. Itaque anno 711 relictis Athenis in Asiam trajecisse videtur; nam ne hoc quidem pro certo potest affirmari. Sunt tamen loci, qui persuadeant, non in pugna solum ad Philippos pugnata a partibus eum stetisse Bruti, sed diutius in castris vixisse Asiamque vidisse. Quodsi ita res se habet, Horatius cum exercitu in Europam reversus adversi proelii ac fugæ particeps factus cum Messala servari beneficio Cæsaris Octaviani maluit, quam dubiam spem armorum diutius tentare. Captum quidem a victoribus eum fuisse docet vita quædam ex vetusto aliquo codice descripta, sed nihil est auctoritatis quod huic accedat. Jam vero quum usu doctus ipse per hos annos intellexisset, eorum qui ardentissimum patriæ ac libertatis amorem præ se ferrent, exiguam tantum partem innocentiam integritatemque animi conservasse, plurimos suam utilitatem patriæ commodis, ubi occasio data esset, prætulisse, et si victores ex bello discessissent, pejores etiam imperium Romanum dominos habiturum fuisse, tum non potuit dubitare, quin ab hac parte vera salus rebus Romanis non deberet exspectari. Quapropter veniam ultro blatam tristi quidem animo accepit, partes reliquit, in Italiam rediit militiamque detrectavit. Natura enim imbellem ne tribunatus quidem et militaris honor tenere potuerunt; novam sibi summæ laudis viam munivit. In hac re memorabilis est locus Carm. II. 7, 13:

Sed me per hostes Mercurius celer

Denso paventem sustulit aëre, quo loco significat post magnam cladem relictis castris ad literas se et carmina aufugisse ; poetæ euim Mercurii tutela gaudent inde Mercurialium virorum nomine ornati. Eadem autem de causa Carm. III. 4, 26, quod ex clade et fuga incolumis evaserit, Musarum se gratiæ debere ait. Incertum est, ex Macedonia utrum recta via Romam se contulerit an ad inferiorem Italiam appulerit Venusiamque ac natale solum post longam absentiam reviserit. Quibus persuasum est, proscriptione fundum paternum ei ereptum esse, iis hoc quoque, Venusiam prius eum venisse quam Romam, magis videtur probabile : scilicet ubi inventurum se speraret, unde vitam aleret. Sed supra jam indicavi, patrem ipsum videri vendidisse agellum. Præterea pater mortuus erat, cognati Venusiæ non erant, ipse puerulus Romam erat portatus; quid ergo prius ut in Lucaniam iret potuit eum commovere ? Et tamen non defuerunt, qui conjectandi libidine vel eo perducerentur, ut, quum Horatius ipse dixisset ad Palinurum promontorium naufragio se prope demersum olim esse, factum id esse in hoc ex Græcia in Lucaniam reditu nihil dubitarent affirmare. Romæ, si fides habenda vitæ Suetonianæ, scriptum quæstorium sibi comparavit i.e. emit; qua ipsa re iterum probatur, omnino opibus eum non caruisse. Nam quod Epist. II. 2, 49 dicit:

« PredošláPokračovať »