Obrázky na stránke
PDF
ePub

Quae nunc divitibus gens acceptissima nostris Et quos praecipue fugiam, properabo fateri,

Nec pudor obstabit. Non possum ferre, Quirites, 60
Graecam urbem: quamvis quota portio faecis Achaei?
Iam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes
Et linguam et mores et cum tibicine chordas
Obliquas, nec non gentilia tympana secum
Vexit et ad Circum iussas prostare puellas.
Ite quibus grata est picta lupa barbara mitra!
Rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,
Et ceromatico fert niceteria collo.

65

Hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta,
Hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis, 70
Esquilias dictumque petunt a vimine collem,
Viscera magnarum domuum dominique futuri.
Ingenium velox, audacia perdita, sermo
Promtus et Isaeo torrentior. Ede, quid illum
Esse putes? quem vis hominem, secum attulit ad nos: 75
Grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes,
Augur, schoenobates, medicus, magus: omnia novit.
Graeculus esuriens in coelum, iusseris, ibit.
Ad summam, non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax,
Qui sumsit pennas, mediis sed natus Athenis.
Horum ego non fugiam conchylia? me prior ille
Signabit? fultusque toro meliore recumbet
Advectus Romam, quo pruna et cottona vento?
Usque adeo nihil est, quod nostra infantia coelum
Hausit Aventini, bacca nutrita Sabina?

Quid? quod adulandi gens prudentissima laudat
Sermonem indocti, faciem deformis amici,
Et longum invalidi collum cervicibus aequat

80

85

Herculis, Antaeum procul a tellure tenentis,
Miratur vocem angustam, qua deterius nec
Ille sonat, quo mordetur gallina marito.

90

95

100

105

Haec eadem licet et nobis laudare: sed illis
Creditur. An melior, quum Thaida sustinet, aut quum
Uxorem comoedus agit vel Dorida nullo
Cultam palliolo? Mulier nempe ipsa videtur,
Non persona loqui: vacua et plana omnia dicas
Infra ventriculum et tenui distantia rima.
Nec tamen Antiochus, nec erit mirabilis illic
Aut Stratocles aut cum molli Demetrius Haemo:
Natio comoeda est. Rides, maiore cachinno
Concutitur; flet, si lacrimas conspexit amici,
Nec dolet; igniculum brumae si tempore poscas,
Accipit endromidem; si dixeris, aestuo, sudat.
Non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni
Nocte dieque potest alienum sumere vultum,
A facie iactare manus, laudare paratus,
Si bene ructavit, si rectum minxit amicus,
Si trulla inverso crepitum dedit aurea fundo.
Praeterea sanctum nihil est et ab inguine tutum :
Non matrona Laris, non filia virgo, neque ipse 110
Sponsus levis adhuc, non filius ante pudicus.
Horum si nihil est, aviam resupinat amici.
Scire volunt secreta domus atque inde timeri.
Et quoniam coepit Graecorum mentio, transi
Gymnasia atque audi facinus maioris abollae.
Stoicus occidit Baream, delator amicum
Discipulumque senex, ripa nutritus in illa,
Ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi.
Nou est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat

115

Protogenes aliquis vel Diphilus aut Hermarcus, 120
Qui gentis vitio nunquam partitur amicum,
Solus habet. Nam quum facilem stillavit in aurem
Exiguum de naturae patriaeque veneno,
Limine summoveor; perierunt tempora longi
Servitii. Nusquam minor est iactura clientis.

125

Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod Pauperis hic meritum, si curet nocte togatus Currere, quum Praetor lictorem impellat et ire Praecipitem iubeat, dudum vigilantibus orbis, Ne prior Albinam et Modiam collega salutet? Divitis hic servi claudit latus ingenuorum Filius: alter enim, quantum in legione Tribuni Accipiunt, donat Calvinae vel Catienae,

130

Ut semel atque iterum super illam palpitet: at tɩr, Quum tibi vestiti facies scorti placet, haeres

Et dubitas alta Chionen deducere sella.

135

140

Da testem Romae tam sanctum, quam fuit hospes
Numinis Idaei; procedat vel Numa vel qui
Servavit trepidam flagranti ex aede Minervam:
Protinus ad censum, de moribus ultima fiet
Quaestio: quot pascit servos? quot possidet agri
Jugera? quam multa magnaque paropside coenat?
Quantum quisque sua nummorum servat in area,
Tantum habet et fidei. Iures licet et Samothracum
Et nostrorum aras contemnere fulmina pauper 145
Creditur atque deos, dis ignoscentibus ipsis.
Quid? quod materiam praebet causasque iocorum
Omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna,

Si toga sordidula est et rupta calceus altér
Pelle patet: vel si, consuto vulnere, crassum

150

[ocr errors]

155

Atque recens linum ostendit non una cicatrix.
Nil habet infelix paupertas durius in se,
Quam quod ridiculos homines facit. Exeat, inquit,
Si pudor est, et de pulvino surgat equestri,
Cuius res legi non sufficit, et sedeant hic
Lenonum pueri quocunque in fornice nati,
Hic plaudat nitidi praeconis filius inter
Pinnirapi cultos iuvenes iuvenesque lanistae.
Sic libitum vano, qui nos distinxit, Othoni.
Quis gener hic placuit censu minor atque puellae 160
Sarcinulis impar? quis pauper scribitur heres?
Quando in consilio est Aedilibus? Agmine facto
Debuerant olim tenues migrasse Quirites.
Haud facile emergunt, quorum virtutibus obstat
Res angusta domi: sed Romae durior illis
Conatus; magno hospitium miserabile, magno
Servorum ventres et frugi coenula magno.
Fictilibus coenare pudet, quod turpe negavit
Translatus subito ad Marsos mensamque Sabellam
Contentusque illic veneto duroque cucullo.

165

170 Pars magna Italiae est, si verum admittimus, in qua Nemo togam sumit nisi mortuus. Ipsa dierum Festorum herboso colitur si quando theatro Maiestas tandemque redit ad pulpita notum Exodium, quum personae pallentis hiatum In gremio matris formidat rusticus infans, Aequales habitus illic similemque videbis Orchestram et populum: clari velamen honoris, Sufficiunt tunicae summis Aedilibus albae.

175

Hic ultra vires habitus nitor; hic aliquid plus 180 Quam satis est interdum aliena sumitur arca.

Commune id vitium est: hic vivimus ambitiosa
Paupertate omnes. Quid te moror? Omnia Romae
Cum pretio. Quid das, ut Cossum aliquando salutes?
Ut te respiciat clauso Veiento labello?

Ille metit barbam, crinem hic deponit amati;
Plena domus libis genialibus! Accipe et istud
Fermentum tibi habe: praestare tributa clientes
Cogimur et cultis augere peculia servis.

185

Quis timet aut timuit gelida Praeneste ruinam, 190 Aut positis nemorosa inter iuga Volsiniis, aut Simplicibus Gabiis, aut proni Tiburis arce? Nos urbem colimus tenui tibicine fultam Magna parte sui. Nam sic labentibus obstat Villicus et, veteris rimae contexit hiatum, Securos pendente iubet dormire ruina. Vivendum est illic, ubi nulla incendia, nulli Nocte metus. Iam poscit aquam, iam frivola transfert Ucalegon; tabulata tibi iam tertia fumant;

195

Tu nescis: nam si gradibus trepidatur ab imis, 200
Ultimus ardebit, quem tegula sola tuetur
A pluvia, molles ubi reddunt ova columbae.
Lectus erat Codro Procula minor, urceoli sex,
Ornamentum abaci; nec non et parvulus infra
Cantharus et recubans sub eodem marmore Chiron;
lamque vetus Graecos servabat cista libellos,
Et divina opici rodebant carmina mures.

203

Nil habuit Codrus: quis enim negat? et tamen illud Perdidit infelix totum nihil: ultimus autem

Aerumnae cumulus, quod nudum et frustra rogantem Nemo cibo, nemo hospitio tectoque iuvabit.

Si

magna Asturici cecidit domus: horrida mater,

210

« PredošláPokračovať »