Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]

in opus, quod Pater reliquerat maxime omnium absolutum, curas eius in Satiricorum principem, Iuvenalem : mox tamen adolescentiae meae imbecillitatem et angustias temporis diversis prorsus artis salutiferae studiis impendendi considerans, rursum haesitare coepi, an cgo tali negotio suscipiendo par essem.

Sed sustulit omnem mihi dubitationem praeceptorum meorum ,

virorum clarissimorum et gravissimorum auctoritas et benevola cohortatio, Frid. Theoph. Welckeri, Aug. Ferd. Naekii, εί ποτ' έην γε ! Ludov. Schopeni, aliorum, qui 'Patri fuerant in amicis dilectissimis. Quorum praecipue Schopenus, vir elegantissimus , gratissimo animo hic mihi nominandus est: qui, quum ipse e scholac Bonnensis disciplina profectus esset, id pietatis officio dandum putavit, ut in evulgando hoc Patris mei opere omni consilio atque cura sustentaret adiuvaretque.

Ac Pater quidem Iuvenalem accuratius tractandum sumsit, ubi Vratislavia vocatus Kiliam venit, ut litteras antiquas ibi traderet; id quod evenit anno MDCCCIV. Ex eo inde tempore omni cogitatione et studio in poctas Romanorum satiricos, imprimis Iuvenalem, incubuit; nec scholis solum, primum Kiliac, deinde in hac Universitate habitis, sed tribus quoque Commentationibus, quae Kiliae prodierunt *), vehementissimum in litteratis

me

*) Commentario prima in D. un. luvenalis Satiras. 1806. 4. —

Novum specimen Commentationis in D. Iun. luvenalis Satiras. 1810. 4. ludicium literarium de nupera luvenalis editione Parisiensi. 1811.4. Milii in animo est hos tres libellos, una cum reliquis Patris Opusculis poslea aliquando, si otium suppelet, iterum edere, nullis additis, quae adhuc inedita sunt,

[ocr errors]

desiderium parandae totius editionis excitavit. Quod utinam vivus ipse explesset! Nam Commentarii tam in Satiras, quam in Scholia Vetera a Patre sic, ut nunc eduntur, MDCCCXI. ac tribus sequentibus annis scripti sunt; ipseque novam Iuvenalis editionem se absolutam habcre in F. A. Wolfii Analectis litterariis Vol. I. p. 512. palam ct discrte declaravit. Sed valent de Patre meo ad verbum ca, quae Wolfius de Frid. Volg. Reizio in Epistola ad Villoisonium, libro de Prosodiae Graecae inclinatione praemissa, lucalenter scripsit boc modo: „Nimius calumniator sui, omnia lentius et rcmissius tractabat; rebus vel minimis, quas aliud agendo facimus, propriam diligentiam deberi putans ; nihil admittcns, in quo ullus dubitationis scrupulus residere videretur. Itaque quum legeret aliquid, aut scriberet, aut cogitaret denique, crebro de via deflectebat, libros evolvens plurcs, etiam contigui argumenti, qui ad alia cum ex aliis traherent, ut nonnunquam viae suae prorsus oblitus in deverticulis habitaret“. Quo factum est, ut, quae scripserat in Iuvenalem, recoquens, retractans, locupletans, mox iterum atque iterum ad alia , maxime Ciceroniana, studia avocatus , tandem, quominus ipse Satiricum ex omni parte absolutum ederet, opprimente prohiberetur fato. Velut suspicio, quam de quinta decima satira Vol. II. p. 22. moverat, adco postea confirmata est, ut hanc non minus

ultimam satiram Iuvenale prorsus indignam haberet; quo exemplo tanto Jubentius utor, quum Patris iudicium istud sane verissiinum videatur. . Et Commentarios in Satiras non ea, qua reliquit, forma, ipsum editurum fuisse, ex compluribus indiciis constat : Latine potius volebat scribere,

quam

VI

et quomodo scripturus fuerit, elegantissima satirarum Summaria sat possunt ostendere.

lam praesidia , quibus Pater in Iuvenale rccognoscendo primus usus est, breviter describam. Varietates lectionum e septem omnino MStis habuit. Nimirum sex codicum Hafniensium collationem ab A. G. Cramero, ICto Kiliensi, de Iuvenale plus uno nomine merito, dono acceperat. Conf. Commentat. I. in luven. p. 12. annot.

lidem sunt, qui a Cramero in annotationibus ad Iuvenalis Commentarios Vetustos saepius memorali leguntur. Sed maiorem Patri praebuit utilitatem colex, qui Bibliothecae Scholac Ilusumcnsis cimeJium est, cique benevolentia I. II. C. Eggersii, Scholac Rectoris meritissimi, transmissus erat; hoc etiam insignis, quod passim glossis doctioribus solito distinctus cst. Denique exemplum Iuvenalis. Pitbocani leidelbergac edili MDXC., quod in Bibliotheca Hamburgensi servatur, usurpavit: annotaverat hunc librum Frid. Lindenbrogins sua manu, inde commemoratus ad Sat. V, 10. VIII, 251. IX, 68.

Superest, ut enarrem, quomodo ego munus mcum exsecutus sim. Textum igitur, quem vocant, e Rupertiana editione exprimendum curavi, ibi tamen ab ea discedendum ratus, ubi a Patre aut vulgatam distinguendi rationem mutatam aut diversam orthographiam probatam vidi, denique ubi, variantibus codicibus, aliam scripturam Pater ac Rupertius veram iudicavit. Emendationes et coniccturas ex ipso Heinrichii ingenio profectas, nec ullius codicum, quotquot adhuc adhibiti sunt, auctoritate confirmatas, item recipere dubitavi, suturo Iuvenalis cditori concedens, ut, quae doctis in hoc

[ocr errors]

genere incorruptisque iudicibus unice palmariae visae fuerint emendationes, etiam in textu ponantur.

Satiras Veterum Commentatorum Scholia excipiunt, tam ea, quae primum Pithoeus e codice Budensi vulgavit, quam quae ante los sedecim annos in Crameri editione e Sangallensi recevs accesserunt, suppleta haec rursus post Cramerum ex eodem codice ab Orellio V. C. in Indice lectionum in Academia Turicensi habendarum, Turici, MDCCCXXXIII. 4. Quae quidem recentiora quo satis ab ceteris differrent, asteriscos post singula Sangallensia scholia ponendos curavi. Lemmata, in quibus describendis negligentius Cramerus versatus erat, ex Pithoeana Scholiastae cditione, Schopeno auctore, posui, usus ad eam rem, quum rariorem Parisinam editionem nancisci non potuissem, Heidelbergensi a. MDXC. De lemmatis scholiorum, quae e Sangallensi codice edita sunt, penes Cramerum fides esto; quamvis verendum videatur, nc in his quoque saepiuscule incuriosior fucrit: nam eadem lemmata aliter nonnunquam ab Orellio, aliter a Cramero proferuntur. Praecipuum autem Scholiis hisce ornamentum eo accessit , quod Schopenus, dum editio haec iam sub prelo sudabat, tanto successu emaculandis illis operam dedit, ut, quum largam suarum Annotationum copiam Paternis subiiciendam mihi concesserit, novo revera habitu novoque vitore nunc Scholia in vulgus prodeant. Idem, si quando Crame- . rus vitia apertissima, ab aliis dudum sanata, pro editionis suae consilio in textu reliquerat, tacite ea sustulit, ne denuo typis sordes istae propagarentur. Postremo ego Indices tam in Commentarios quam in Scholia Vetera iisque subiectas Annotationes Criticas conseci.

VIII

Haec quidem, Lector, sunt, quac pracfanda habui. Opus ipsum artificem, ut spero, laudabit memoriamque Patris mei novo decore illustrabit.

Si quid forte desidcrandum videatur, id partim fato impatabis, quo Pater ante diem acerbissime creptus est, partim, quacso, mcae ipsins infirmitati seu potius, quae vicerat illam, pietati benevole condonabis. Ita vale mihique fave.

Scribebam Bonnac ad Rhenum extremo Augusto MDCCCXXXIX.

« PredošláPokračovať »