Obrázky na stránke
PDF
ePub

219. ut periurus erit. Lege et periurus erit. IDEM.
222. offocabitur recte cod. Sang. Idem.

233. nemo se putat satisfecisse, nisi amplius delinquant, quam non permittas, adeo plus peccare cupiunt. Lege: nisi amplius delinquat, quam permittas. Adeo plus etc. Idem. 235. quid illi suades cod. Sang., idque melius. Idem.

240. qui pro civibus suis mortem elegerunt. Hoc alter Scholiasta annotavit ad verba poetae: Quantus erat patriae Deciorum. IDEM.

251. odiosus est filio. Scribe odiosa. Mox pro inaudito Longivivax malim longa: id est vivax. Nimirum scriplum fuit long. i. vivax. Idem.

253. id est, antidotum. Haec pertinent ad lemma: atque eme, quod Mithridates. IDEM.

261. ex illo pecuniam amat, ex quo. Cod. Schurzfl, habet ex illo pecunia mandata Castori, ex quo. Verissime. IDEM.

264. negotia hominum maiores ludos habent. An ludos dabunt? IDEM.

279. Spania, pro Hispania, et Gr. Snavia. Multis vindicat Rhodius Lexic. Scribon. p. 443. v. Spana pix. Casaub. in Spartian. p. 2. b. E. Salmas. in Tertull. Pall. p. 245. H. Grotius in Martian. Capell. ad p. 201. Lacerda Adverss. Sacr. c. 38. n. 4. Muncker. in Syll. Epist. Burm. V. p. 417. Schweighaeus. ad Athen, T. IV. p. 480. et T. VII. p. 646. Müller. ad Schol. Lycophron, Vol. II. p. 710. Heinrich.

291. in argenteolos sive nummos. Malim in argenteolos

scilicet nummos. SCHOPEN.

302. dum picturam etc. Vid. Reines. Epist. ad Hofmann. p. 16. HEINRICH. Male vulgo sic legitur: et p. se temp. t. dum picturam naufragii sui portat in tabula, ferens storiam. Nimirum utriusque Scholiastae annotationes hic latent. Prior adscripsit: dum picturam naufragii sui portat. Atque in candem sententiam alter interpretatur: in tabula ferens casus sui historiam. Idem.

casus sui

305. Sparteolorum cohortes. Vide omnino ad Dionem Cass. 799. I. 81., Fromond. in Senec. Nat. Quaest. I. c. 15. p. 695. Sparteolos apud Tertull. Apolog. c. 39. notavit Bynkershoek. Obss. VIII, 25.; item multo ante Casaub. ad Suet. Aug. c. 30. Add. Brisson. Selectt. Antiquitt. II. c. 8. Beckmann. Symbol. T. II. p. 404. Scholium hoc attulit Vossius de Vitiis Serm. I. VII. p. 353. Opp. HEINRICH.

310. ligavit de plumbo, Orellius recte ligabit. SCHOPEN.

SAT. XV. v. 3. Ibin propterea etc. Vid. Ouzel. ad Minuc. Felic. p. 264. Heindorf. ad Cic. N. D. p. 100. b. HEInrich. la cod. Sang. optime: Ibin propterea Aegyptii vice numinis colunt. Idem mox consecraverunt velut Ibi maximam. Unde patet, Scholiastem lectionem vulgatam secutum esse: consecraverunt. Velut Ibes, maximam etc. In seqq. ex Cicerone restituendum: quum sint aves excelsae

[blocks in formation]

consumunt; ex quo

5. magice consecrata. Vid. Salmas. ad Vopisc. p. 359. E. Ducang. Glossar. Gr. v. Zotyelovv. HEINRICH.

19. Ulixis male Cramerus. Apud Pithoeum Ulixes lcgitur, SCHOPEN.

26. redargueret in mendacio. Ita recte Schurzfl. IDEM.

27. militem tenuit. Burm. Anth. Lat. I. p. 242. limitem probat, quae coniectura est I. Vossii, Vid. Arntzen. Panegyr. vett. p. 108. Vulgatum sine mendo esse, ait Salinas. Plin. Exercit. p. 318. sq. explicans: militem rexit, militibus pracfuit. HEINRICH,

Ibid. relaturum quae ipse vidit. Perperam. Vid. Salmas. Exercitt. p. 321. a. E. IDEM.

retur seu.

29. non Cyclopis, sed tragoediae narrationis. Nihil vidit Pithoeus, corruptelam sanatam existimans, si pro sed legeImmo corrige: non cothurnis, sed tr. narrationibus. IDEM. Totus locus hic est: Nos vulgi scelus: referimus. et cunctis grav.: non Cyclopis, sed tragoediae narrationis. Vitium, si quid video, fluxit ex traiectione verbo

rum. Repone: Nos vulgi scelus: referimus, non Cyclopis, et cunctis grav.: id est, tragoediae narrationibus. SCHOPEN.

65. nec hunc lapidem : id est, non tam magna saxa iactant, qualia antiqui. Lege: non tamen magna. IDEM.

74. pugnam instaurare sagittis commoveri et a sagitta. Locus in depravatissimis est, quem ego, et litterarum ductu et sententiae vi, ita integritati restituendum censeo: cum mox ventum esset ad sagittas. In cod. Sang. saltem vestigium veri superest. Siquidem habet, teste Orellio, a sagittas. IDEM.

91. Qui stetit absumpto si ulterius senserit voluptatem. Non cohaerent ista. Repono: si ultimus sensit voluptatem. Glossa pertinet ad verba: ne quaeras et dubites, an Prima. IDEM.

93. Alii nam non ab Hannibale. Lego Alii tamen non. HEINRICH,

107. Zeno Stoicae sectae ab corum quique homines tum esse id summum ut solum bonum esse dicebat. Pithoeus palmari emendatione hacc ita sanavit: Zeno, Stoicae sectae auctor, qui quod honestum esset, id summum et solum bonum esse dicebat. SCHOPEN.

112. Thule civitas in Oceano. insula, in qua etc. Ante insula repetendum Thule, ut alterius interpretis annotatio sit. IDEM.

115. quantum ego conücio cod. Sang. IDEM.

137. Puellares capilli etc. Vid. Wakefield. Silv. crit. P. II. p. 101. cet Reland. ad Ioseph. T. I. p. 701. Haverc. HEINRICH.

139. vel terra clauditur: sepelitur. et face dignus: infas mortis. Arcana: face etc. Pithoeus egregie: vel terra clauditur: sepelitur infans mortuus, et face dignus arcana: dignus sacerdotio. IDEM.

141. in templo Cereris sibi invicem facem cursores tradunt. De haunaddoouig vid. Fabric, ad Dion. p. 809. 1. 29.

IDEM. Scholium interpunctione laborat. Scribe: Arcana: imbutum sacris dicit pontificem etc. Est enim alterius interpretis. SCHOPEN.

151, in unum colligere in civitate. Lege: in unum colligere, in civitatem. IDEM.

173. si sic ponatur.

:

Frustra omnes : unus hic quoque veridicus Salmasius, in Plin. Exercitt. p. 873. F. ita verba adscribens aversatus et fabam, quia ex sanguine humano orta esset. Nam flores eius in sanguinem vertuntur, si in sole ponantur. Porphyr, de Vit. Pythag. p. 44. Kust. Lucian. T. I. p. 545. Philosophumena Origini tributa p. 42. ed. Wolf. Lydus de Mensibus p. 76. sq. Schol. Cruq. ad Horat. Sat. II, 6, 63. Commentator Statii in Theb. IV, 599. de caesis apud Granicum: Locus, in quo ceciderunt, faba primo floresque nati fidem veteribus praebuit, quia abstinendum usu (1. esu) fabae suadent. Ibi Fr. Lindenbrog. Obss. Var. Lect. p. 504., de hac re praeter Schol. Iuvenalis et Horat. tacere omnes dicens, nostrum et ipse non bene corrigit, HEINRICH,

SAT. XVI. v. 2. ut nihil periculi patiatur in bello, vel non intersit etc. Hoc scholium ex tribus male conflatum, ut e cod. Sang, patet, ubi hoc modo scribitur: prospera castra: ut nihil periculi patiatur in bello, vel non intersit proeliis. Me pavidum: quamvis timidum. excip. tironem: si sint pericula, quamvis timidus sum, tamen eo ad militandum. Ac postrema quidem glossa alterius interpretis est. SCHOPEN. 13. Est autem gens Galliae. Consentit Festus v. Bardus. HEINRICH.

15. intra Urbem. Immo, extra. Sed loquitur secundum Sueton. Tib. c. 37. Romae castra constituit. Cf. ibi Ernest. IDEM.

23. In alio Mutinensis. Rhetor aliquis de Mutina, ignavus de mulino. Haec inverso ordine legenda sunt ita: mulino corde: ignavus. In alio Mutinensis, ut sit rhetor aliquis de Mutina. SCHOPEN.

Vol. I.

28

31. testimonium tibi praebeat. Rationem loquendi hinc notat Gesner. in Thes. v. Testimonium. HEINRICH. Scholium, vulgo male turbatum, sic scribendum est: Audeat ille: si audebit dicere. Et credam dignum barba: dico illum ex illis esse antiquis, si testimonium tibi praebeat. Nec ista videntur unius interpretis esse. Caeterum reliquum est, ut Praefationi Heinrichii mei addam, crucis signum in hac editione iis scholiis appositum esse, quae nec Budensis, nec Sangallensis cod. sunt, sed uni G. Vallae libro debentur. SCHOPEN.

« PredošláPokračovať »