Obrázky na stránke
PDF
ePub

primere possent. Hinc glossae provenere metricae. Horatius v. c. dixerat: Nil mortale loquar: hoc versu interpretabantur Nil parvum aut humili modo. Diomedes II. p. 101. ita docet quid sit enarratio: Obscurorum sensuum quaestionumque explanatio vel exquisitio, per quam uniuscuiusque rei qualitatem poëticis glossulis exsolvimus. Obiiciebatur dictum aut sententia propter acutam brevitatem obscurior, amplificabant. Idque in Geographia, Historia, et praecipue in Mythologia fiebat frequentissime. Has laudes ita expressit Ausonius in Prof. Burdigal. Ambo loqui faciles, ambo omnia carmina docti, Callentes mythôn plasmata et historiam.

In ipsa Horatii imitatione, iubebant eandem sententiam aliis verbis eodem metro dicere, locum communem ex philosophia elaborare, dicentes de temperantia, contra avaritiam, rei alicuius imaginem depingere, describere pugnam, fingere orationem, et similia argumenta ex ipsis, quae legebantur, carminibus petita, quae adeo iisdem carminibus apte inferciri poterant. Nota sunt in his exercitationibus vocabula Themata, dictiones, loci, allocutiones, et exempla inveniuntur in Anthol. Burm. T. I. pag. 145. ubi v. Burmanni annotationem, et Heins. ad Claudiani Epigr. XXXVI. Orationes etiam verba dicebantur, et sicuti Rhetores argumentum Declamationis hac v. c. formula proponebant Tiraç ἂν λόγους εἴποι Αχιλλεύς, et Hannibal pueris erat declamatio, ut dicit Iuvenalis, idem faciebant poëtae. In Anthologia leguntur verba Achillis in Parthenona, dum tubam Diomedis audisset 1. Hinc in Carminibus toties idem argumentum, easdem imagines, et sententias, verbis paullum mutatis, invenimus. Quod merito reprehendit Scaliger.

Interdum nova dabantur argumenta: v. c. Horatius Maecenatem ad coenam invitat: Horatius se commendat Maecenati: et cum argumento simul metri genus constitutum. Ad has exercitationes discipulos laude et praemiis incitabant: sed maius erat publicum incitamentum. Nam, qui in certamine Capitolino car

1 Quintil. Instit. II, 8. Priami verba apud Achillem. Et Rhetores saepe idem erant poëtae, habebantque declamationes. M. Caesar Frontoni magistro suo scribebat (ed. Maii pag. 51) mitte mihi aliquid, quod tibi disertissimum videatur, quod legam, vel tuum, vel Catonis, vel Ciceronis, aut Sallustii, aut Gracchi, aut poëtae alicuius. Xpý?w yàp ávañaúλŋç, et maxime hoc gears. Etiam si qua Lucretii aut Ennii excerpta habes. Excerpebant et ipsi discipuli. Excerpendi consuetudo late patebat. Ex iis interdum conficiebatur corpus aliquod praeceptorum moralium, quae falso nomine vendebantur. Hine orta Disticha Dionysii Catonis.

mine vicerat, is quercu coronabatur; multis praeterea poëtis statuae erant positae. Magistri, exploratis discipulorum carminibus, sua recitabant. Haec a discipulis cupide excepta, exemplaribus Horatii addebantur, primum separata, vel in margine, deinde sensim, ut fit, Horatianis interspersa, tandem pro Horatianis vendita et aestimata. Quodsi hic illic, Romae praecipue, exempla emendatiora exstiterint ex vetere aliqua recensione, ea Mavortius et Magister Felix non viderunt a. 530. quo Horatius iam additamentis istis inquinatus, manibus hominum versabatur. Ex tam corruptis exemplis et recensio Agorii, et omnia, quae adhuc innotuerunt MSS. originem ducunt. Exempla illa emendatiora iam brevi post mortem auctorum fiebant rara. Hyginus usus est libro qui fuit ex domo atque familia Virgilii. Hoc A. Gellius N. A. I. 21. quasi magnum aliquid narrat. Hyginus tamen fere aequalis Virgilio vivebat. Grammaticus multi nominis, Fidus Optatus, eidem Gellio ostendit librum Aeneidos secundum, mirandae vetustatis, emtum in Sigillariis, viginti aureis, quem ipsius Virgilii fuisse credebatur, v. Gellius Noct. Attic. II. 3. Credebatur. Itaque res non certa. Et quam miranda vetustas? Fidus ille Optatus Gellio aetate erat maior. Gellius iam florebat a. 120. Igitur MS. centum fere annorum erat mirandae vetustatis. Praeterea Romae diu ante Mavortium multa acciderunt libris et Bibliothecis perniciosa. Ne dicam de odio Caligulae et Hadriani adversus praestantissimos historicos, oratores et poëtas, qui ante Augustum et Augusto vivente fuerunt, ut taceam bella et populorum barbarorum incursiones in Italiam, quam multa incendia magnas urbis partes deleverunt? Imperatore Tiberio flamma bis saeviit; Nerone, per septem noctes et sex dies; Vitellio, arsit Capitolium; Tito, ignis triduum et totidem noctes grassatus est; Commodo, plurimos dies. Tot incendia tam diu continuata, quantam librorum multitudinem in domibus privatis, quantam in Bibliothecis publicis deleverunt? Novimus varia templa conflagrasse 1. In templis autem erant Bibliothecae. Ita

Multa praeterca exempla in Historicis inveniuntur. Satis habebo laudasse Ammiani Marcellini XXIII, p. 258. Palatini Apollinis templum in urbe conflagravit aeterna. Ubi, ni multiplex iuvisset auxilium, etiam Cumana carmina consumserat magnitudo flammarum. Idem XXIX, p. 418. Inde (ex metu delatorum) factum est per Orientales provincias, ut omnes exurerent libraria omnia. His malis accedebat hominum incuria. Tacitus Imperator, Cornelium Tacitum in omnibus bibliothecis collocari iussit: et ne lectorum incuria deperiret, librum per annos singulos decies scribi publicitus (in evicis, archiis) iussit, et in bibliothecis poni. Narrat Vopiscus in Vita Taciti. 10. Malis accedebat opinio

combustae sunt Octavia, Palatina, Capitolina, aliae. Atque metus incendiorum tantus erat, ut nonnulli libros suos in thermas et balnea portarent, loca, propter parietes lapideos densiores et aquae copiam tutiora. Quare numerus bonorum MSS. insigniter minutus est, et una aetas, semper altera peior, stirpem procreavit vitiosiorem, qualis universa iam erat ante Mavortium. Ipsa autem illa existimatio, qua Horatium omnes omnium temporum eruditi habebant, eos incitabat, ut pro exemplis, flamma vel alio modo amissis, nova, unde possent, semper instruerent.

Triplex erat, ut vidimus Grammaticorum officium, scriptores explicare, pravas lectiones corrigere, versus adulterinos obelo configere. Multi autem singulas tantum partes triplicis officii sumebant. M. Valerius Probus apud Suetonium de Illustr. Gramm. Cap. 24. multa exemplaria emendare ac distinguere et annotare curavit, soli huic, nec ulli praeterea Grammatices parti deditus. Opera Mavortii et Felicis non ultra emendationem sui exemplaris progressa est. Antiqui Commentarii, credo, non amplius apparebant, contracti iam et corrupti in ieiunitatem Scholiorum, qualia fere nunc habemus, quae Acro et Porphyrio et deinde alii iterum in compendium redegere. Aetas enim auctorum ex Scholiis confici non potest, quia posteriores e prioribus ea excerpebant, quae ipsis placerent, non addito nomine cuius essent, sine iudicio et ratione: quae semper indoctiores ad literam describebant, Graeca Latinis literarum ductibus, quantum possent, adumbrantes.

Antiqui interpretes, quos nomine tantum cognovimus, fuere C. Aemilius, I. Modestus, et Terentius Scaurus. Qui de personis scripserint, quos memoravit Porphyrio, ignoramus. Neque de Acrone, Porphyrione, et Commentatore Cruquiano certi aliquid constat. Videamus de emendatoribus, Mavortio et Felice.

Mavortius, absoluta carminum Horatianorum recensione, usitatam formulam subiunxit: VETTIVS AGORIVS BASILIVS MAVORTIVS V. C. ET INL. EXCOM. DOM. EXCONS. ORD. LEGI ET VT POTVI EMENDAVI. CONFERENTE MIHI MAGISTRO FELICE ORATORE VRBIS ROMAE. Mavortius, qui et Maburtius appellatur ex Graeco Maßóprios, consul fuit a. 527, Iustino et Iustiniano Imperatoribus, et quidem solus, póroç. Praeterea nihil de Mavortio ex Fastis et Chronicis discimus. v. Relandi Fast. Consul. p. 694. Erat etiam,

Christianorum de libris gentilium, alia, de quibus exposuit Hecrenius in Historia Lit. Class. temporibus aeri medii.

quod MSS. Horatiana ostendunt, Ex Comite Domestico. Neque ipse a faciendis carminibus abstinuisse videtur, siquidem illius sit iudicium Paridis in Anthol. Burm. T. I. p. 103. conflatum ex centonibus Virgilianis. Cuperus in Dissert. de Elephant. pag. 165. dicit se vidisse MS. in quo erant multa carmina inedita cum aliorum, tum Maborti et Flavii Felicis. Denique in veteri inscriptione apud Valesium ad Ammian. Marcellini XIV. 8. memoratur Vettius Agorius, Praetextatus, legatus amplissimi ordinis, et ad impetrandum rebus arduis semper oppositus 1.

Qui Mavortium adiuvit in Horatio emendando, fuit Magister Felix, orator urbis Romae. Bentleius se ignorare fatetur, quis sit ille Felix. Et ego frustra quaesivi. Nam si esset Flavius Felix, qui in antiqua Inscriptione appellatur Com. ac. Mag. utrq. mil. patr. et Cos. ord., et a. 511. cum Secundino Consul tuit, Mavortius, puto, tam addidisset hos titulos, quam oratorem urbis Romae, et suos ipsius addidit. Si Felix alios postea demum acceperit, consul certe iam fuerat. Sunt in Anthologia Burmanni T. I. pag. 481. epigrammata quaedam Felicis v. c. Ibi Burmannus nostri Felicis meminit. Neque tempora obstant. Nam laudantur Thermae a Thrasamundo factae. Thrasamundus autem, rex Vandalorum in Africa, floruit ab a. 496-522. Et in Africa aliquando habitare potuit Felix, ubi tunc multi erant poëtae, quorum carmina partim in Anthologiis reperiuntur, partim inedita sunt. Neque Karthagine ignotum erat nomen Oratoris: nam memoratur Favonius Eulogius, orator almae Karthaginis. Sed iste Felix dicitur vir clarissimus, quod non adeo est oratoris, sed consulis. Fertur et aliud Epigramma Fl. Felicis v. c. in Anthol. Burm. T. II. pag. 680. Quod autem Burmannus dicit, Magistrum Felicem etiam emendasse Codicem Martiani Capellae, hoc ego non affirmaverim. Nam verba, quae Sirmondus ad Ennodium I. Epist. 19. in illo Codice legit, Securus Memor Felix, V. sp. Com. Consist. Rhetor R., ea alii rectius constituerunt Securus Melior Felix Asper, de quo vide ipsum Burmannum ad Valesii Criticam pag. 181.

Haec de Mavortio et Felice. Mavortii quidem gesta munera quid significent, non obscurum est. Felix erat orator urbis Romae; orator significat idem quod olim rhetor. v. Ruhnk. Praefat. Rutilii Lupi pag. XXVI. Cur autem Felix appelletur Magister, non statim apparet. Nam in regno Byzantino multa erant mu

Nescio an Vettius Agorius Praetextatus, de quo Burm. in Anthol. T. II. p. 148. sit idem.

nera, quibus praepositi appellabantur magistri. Forte fuit Magister Officiorum, vel scriniorum: ut etiam de Grammatico Graeco Thoma Magistro coniicit Normannus. Quamquam magister, non addito muneris nomine, vulgo intelligebatur officiorum, (vide Du Cangium) qui honos non erat exiguus, ut neque patriciatus, omnium fere maximus. v. Heins. Praefat. Virgil. p. XL. Sed emendare scriptores, viros in quavis civitate principes, nunquam puduit. Ita, ne dicam de antiquioribus, Flavianus Nicomachus v. c. Macrobium, Turcius Rufius Apronianus Asterius v. inl. excom. Domest. Protect. Excom. priv. largit. Expraef. Urbi, Patricius et Consul Virgilium 1, Iulius Celsus vir cl. et comes Iul. Caesarem, Rusticius Helpidius Domnulus v. c. Valerium Maximum emendaverunt.

2

c. et.

Mavortius non significavit, ubi Horatium emendaverit, quod alii saepe addebant, ut Domnulus Ravennae, Nicomachus Flavianus apud Hennam. Sed sine dubio vixit Constantinopoli, quo etiam Felix concessisse videtur, otio in Italia turbato propter bella Odoacris, Theodorichi, et deinde Iustiniani a. 489-552. Constantinopoli igitur legit Horatium et, ut potuit, emendavit, conferente Magistro Felice. Habebat uterque exemplum, in quo Carmina Horatii erant scripta. Mavortius suum legit, hoc est recitavit. Nam altera legendi significatio, quae est praelegendi et explicandi in Scholis, ut faciebant Grammatici, hic non convenit. Hanc significationem illustraverunt Casaub. ad Suetonii Grammat. 16. et Wouwer. in Polymathiae cap. 4. Recitante Mavortio, Felix suum exemplum inspiciebat, et lectionum diversitatem indicabat. Hoc enim est conferre, Graece arriẞáλλειν et παραναγιγνώσκειν et δοκιμάζειν, quod etiam contra legere appellabatur, ut in MSS. Martiani Capellae apud Sirmondum ad Sidon. Apollin. pag. 61. Felix Rhetor emendabam, contra legente Deuterio Scholastico, discipulo meo. Tum constituebant lectionem, quae vera ipsis videbatur, et Mavortius suum exemplum emendabat 3.

Si haberemus illud ipsum MS. a Mavortio emendatum, ut habemus Codicem Virgilii ipsa manu Asterii Consulis a. 494.

1 De Asterio vide et Leyserum Hist. poëtarum aevi medii.

2 Ita fuit, qui Romae, deinde Constantinopoli, Tacitum emendaret, vide Rykii Praefat. ad Tacitum. conf. I. Bosscha ad Appuleium. T. III. p. 537.

3 N. Heinsius in antiquissimo Cod. Nonii Marcelli vidit: "Flav. Iul. Tre nn. v. c. Protector domesticus tentavi emendare sine antigrapho XX mens, et adnotavi Barcellone Caes, do n. n. Arcadio et Honorio Ce." Vide Burm. in vita N. Heinsii.

« PredošláPokračovať »