Obrázky na stránke
PDF
ePub

AD NAVEM

ODE III.

QUA VIRGILIUS ATHENAS

PROFICISCENS VEHEBATUR.

Sic te diva potens Cypri, Sic fratres Helenae, lucida sidera, Ventorumque regat pater, Obstrictis aliis, praeter lapyga,

Navis, quae tibi creditum

Debes Virgilium, finibus Atticis

Reddas incolumem, precor,

Et serves animae dimidium meae.
Illi robur et aes triplex

Circa pectus erat, qui fragilem truci
Commisit pelago ratem

Primus, nec timuit praecipitem Africum
Decertantem aquilonibus,

Nec tristes Hyadas, nec rabiem Noti,
Quo non arbiter Hadriae
Major, tollere seu ponere vult freta.
Quem mortis timuit gradum,

Qui siccis oculis monstra natantia,
Qui vidit mare turgidum, et

Infames scopulos Acroceraunia?
Nequidquam Deus abscidit

Prudens Oceano dissociabili

Terras, si tamen impiae Non tangenda rates transiliunt vada.

Simplex munditiis? Heu! quoties fidem Mutatosque Deos flebit, et aspera Nigris aequora ventis Emirabitur insolens

Qui nunc te fruitur credulus aureâ;
Qui semper vacuam, semper amabilem
Sperat, nescius aurae

Fallacis! Miseri quibus

Intentata nites! Me tabulâ sacer
Votivâ paries indicat uvida
Suspendisse potenti
Vestimenta maris deo.

ODE VI.

AD M.

VIPSANIUM

AGRIPPAM.

Scriberis Vario fortis, et hostium

Victor, Maeonii carminis aliti,
Quam rem cumque ferox navibus aut equis
Miles te duce gesserit.

Nos, Agrippa, neque haec dicere, nec gravem
Pelidae stomachum cedere nescii,
Nec cursus duplicis per mare Ulyxei,

Nec saevam Pelopis domum,

Conamur, tenues grandia: dum pudor,
Imbellisque lyrae Musa potens vetat
Laudes egregii Caesaris, et tuas,
Culpâ deterere ingenî.

Quis Martem tunicâ tectum adamantinâ
Dignè scripserit? aut pulvere Troïo
Nigrum Merionen? aut ope Palladis
Tydiden Superis parem?

Nos convivia, nos proelia virginum
Sectis in juvenes unguibus acrium,
Cantamus, vacui, sive quid urimur,
Non praeter solitum leves.

ODE VII.

AD MUNATIUM PLANCUM, CONSULAREM.

Laudabunt alii claram Rhodon, aut Mitylenen,

Aut Ephesum, bimarisve Corinthi Moenia, vel Baccho Thebas, vel Apolline Delphos

Insignes, aut Thessala Tempe.

Sunt quibus unum opus est intactae Palla

dis arces

Carmine perpetuo celebrare, et

Undique decerptam fronti praeponere oli

Plurimus, in Junonis honorem,

Aptum dicit equis Argos, ditesque Mycenas. Me nec tam patiens Lacedaemon, Nec tam Larissae percussit campus opimae, Quàm domus Albuneae resonantis, Et praeceps Anio, ac Tiburni lucus, et uda Mobilibus pomaria rivis.

Albus ut obscuro deterget nubila coelo Saepè Notus, neque parturit imbres Perpetuos; sic tu sapiens finire memento Tristitiam vitaeque labores

Molli, Plance, mero; seu te fulgentia signis Castra tenent, seu densa tenebit Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque

Quum fugeret, tamen uda Lyaeo Tempora populeå fertur vinxisse coronâ, Sic tristes affatus amicos:

Quò nos cumque feret melior fortuna pa

rente,

Ibimus, ô socii comitesque!

Nil desperandum Teucro duce, et auspice Teucro ;

Certus enim promisit Apollo

Ambiguam tellure novà Salamina futuram. O fortes pejoraque passi

Mecum saepe viri! nunc vino pellite curas : Cras ingens iterabimus aequor.

[blocks in formation]

Lydia, dic, per omnes

Te deos oro: Sybarin cur properas amando Perdere? cur apricum

Oderit campum, patiens pulveris atque solis? Cur neque militaris

Inter aequales equitat, Gallica nec lupatis Temperat ora fraenis?

Cur timet flavum Tiberim tangere

vum

Sanguine viperino

? cur oli

Cautiùs vitat? neque jam livida gestat armis Brachia, saepe disco,

Saepè trans finem jaculo nobilis expedito? Quid latet, ut marinae

Filium dicunt Thetidis sub lacrymosa Trojae Funera, ne virilis

Cultus in caedem et Lycias proriperet catervas?

ODE IX.

A D THALI ARCHU M.

Vides ut altâ stet nive candidum
Soracte, nec jam sustineant onus
Silvae laborantes, geluque

Flumina constiterint acuto.

« PredošláPokračovať »