Quae simul centum tetigit potentem Unde? quò veni? Levis una mors est Virginum culpae. Vigilansne ploro Turpe commissum? an vitiis carentem Ludit imago Vana, quae portâ fugiens eburnâ Si quis infamem mihi nunc juvencum Dedat iratae lacerare ferro et Frangere enitar modò multùm amati Cornua monstri. Impudens liqui patrios Penates: Antequam turpis macies decentes Vilis Europe, pater urget absens : Pendulum zonâ bene te sequutâ Sive te rupes et acuta leto Regius sanguis, dominaeque tradi Mox, ubi lusit satis, Abstineto, Dixit, irarum calidaeque rixae, Quum tibi invisus laceranda reddet. Cornua taurus. Uxor invicti Jovis esse nescis: Mitte singultus: bene ferre magnam Disce fortunam: tua sectus orbis Nomina ducet. ODE XXVIII. ᎪᎠ LYDEN. Festo quid potiùs die Neptuni faciam? Prome reconditum, Lyde strenua, Caecubum; Munitaeque adhibe vim sapientiae. Inclinare meridiem Sentis; ac, veluti stet volucris dies, Neptunum, et virides Nereidum comas: Latonam, et celeris spicula Cynthiae: Fulgentesque tenet Cycladas, et Paphon Junctis visit oloribus: Dicetur meritâ Nox quoque naeniâ. Tyrrhena regum progenies, tibi Non ante verso lene merum cado Jamdudum apud me est. Eripe te morae: Fastidiosam desere copiam, et Omitte mirari beatae Fumum et opes strepitumque Romae. Plerumque gratae divitibus vices; Jam clarus occultum Andromedes pater Sole dies referente siccos. Jam pastor umbras cum grege languido Rivumque fessus quaerit, et horridi Dumeta Silvani; caretque Ripa vagis taciturna ventis. Tu civitatem quis deceat status Prudens futuri temporis exitum Fas trepidat. Quod adest, memento Componere aequus: cetera fluminis Stirpesque raptas et pecus et domos Clamore vicinaeque silvae, Quum fera diluvies quietos. Irritat amnes. Ille potens sui Vel sole puro: non tamen irritum Quod fugiens semel hora vexit. Fortuna, saevo laeta negotio, et Nunc mihi, nunc alii benigna. Laudo manentem: si celeres quatit Non est meum, si mugiat Africis Ne Cypriae Tyriaeque merces Addant avaro divitias mari. |