Obrázky na stránke
PDF
ePub

Insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui, Ultrà quam satis est virtutem si petat ipsam. I nunc, argentum, et marmor vetus, aeraque, et artes

Suspice; cum gemmis Tyrios mirare colo

res:

Gaude quòd spectant oculi te mille loquen

tem:

Gnavus mane forum et vespertinus pete

tectum :

Ne plus frumenti dotalibus emetat agris Mutus; et, indignum, quòd sit pejoribus

ortus,

Hic tibi sit potiùs quàm tu mirabilis illi. Quidquid sub terrâ est, in apricum proferet

[blocks in formation]

Si latus aut renes morbo tentantur acuto, Quaere fugam morbi. Vis rectè vivere? quis non?

Si virtus hoc una potest dare, fortis omis

sis

Hoc age deliciis. Virtutem verba putes, ut Lucum ligna? cave ne portus occupet alter, Ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas. Mille talenta rotundentur, totidem altera;

porrò et

Tertia succedant, et quae pars quadret acer

vum.

Scilicet uxorem cum dote, fidemque, et amicos,

Et genus, et formam, regina pecunia do

nat:

Ac bene nummatum decorat Suadela Venus

que.

Mancipiis locuples eget aeris Cappadocum

rex:

Ne fueris hic tu. Chlamydes Lucullus, ut aiunt,

ᏚᎥ posset centum scenae praebere rogatus, Qui possum tot? ait: tamen et quaeram, et quot habebo

Mittam.Post paulò scribit sibi millia quinque Esse domi chlamydum; partem, vel tolle

ret omnes.

Exilis domus est, ubi non et multa super

sunt,

Et dominum fallunt, et prosunt furibus. Ergo,

Si res sola potest facere et servare beatum, Hoc primus repetas opus, hoc postremus

omittas.

Si fortunatum species et gratia praestat, Mercemur servum qui dictet nomina, lae

vum

Qui fodicet latus, et cogat trans pondera dextram

Porrigere: Hic multùm in Fabiâ valet, ille Velinâ:

Cuilibet hic fasces dabit; eripietque curule,

Cui volet, importunus, ebur: frater, pater, adde;

Ut cuique est aetas, ita quemque facetus

adopta.

Si, bene qui coenat, bene vivit; lucet,

[blocks in formation]

Unus ut e multis, populo spectante, referret

Emptum mulus aprum. Crudi tumidique la

vemur,

Quid deceat, quid non, obliti, Caerite cerâ Digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulixei, Cui potior patriâ fuit interdicta voluptas. Si, Mimnermus uti censet, sine amore jocisque

Nil est jucundum; vivas in amore jocisque. Vive, vale: si quid novisti rectius istis, Candidus imperti; si non, his utere mecum.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Sextilem totum mendax desideror. Atqui, Si me vivere vis, rectèque videre valentem, Quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti,

Maecenas, veniam; dum ficus prima calor

que

Designatorem decorat lictoribus atris; Dum pueris omnis pater et matercula pallet;

Officiosaque sedulitas et opella forensis Adducit febres et testamenta resignat. Quòd si bruma nives Albanis illinet agris, Ad mare descendet vates tuus, et sibi par

cet,

Contractusque leget; te, dulcis amice, re

[blocks in formation]

Non invisa feres pueris munuscula parvis. Tam teneor dono, quàm si dimittar onu

stus.

Ut libet: haec porcis hodie comedenda reJinquis.

Prodigus et stultus donat quae spernit et

odit.

Haec seges ingratos tulit, et feret omnibus annis.

Vir bonus et sapiens dignis ait esse para

tus;

Nec tamen ignorat quid distent aera lupi

nis.

Dignum praestabo me etiam pro laude me

rentis.

Quòd si me noles usquam discedere, reddes Forte latus, nigros angustâ fronte capillos; Reddes dulcè loqui; reddes ridere decorùm,

et

Inter vina fugam Cinarae moerere protervae. Forte per angustam tenuis nitedula rimam Repserat in cumeram frumenti; pastaque

rursus

Ire foras pleno tendebat corpore frustrà. Cui mustela procul, Si vis, ait, effugere isthinc,

Macra cavum repetes arctum, quem macra

subîsti.

Hac ego si compellor imagine, cuncta re

signo:

Nec somnum plebis laudo, satur altilium;

nec

« PredošláPokračovať »