Obrázky na stránke
PDF
ePub

Munera; nec quidquam tibi prodest Aërias tentasse domos, animoque rotundum Percurrisse polum, morituro!

Occidit et Pelopis genitor conviva deorum, Tithonusque remotus in auras,

Et Jovis arcanis Minos admissus: habentque Tartara Panthoiden, iterum Orco Demissum, quamvis, clypeo Trojana refixo Tempora testatus, nihil ultra

Nervos atque cutem morti concesserat atrae; Judice me, non sordidus auctor

Naturae verique. Sed omnes una manet nox, Et calcanda semel via leti.

Dant alios Furiae torvo spectacula Marti: Exitio est avidum mare nautis : Mixta senum ac juvenum densentur funera; nullum

Me

Saeva caput Proserpina fugit. quoque devexi rapidus comes Orionis Illyricis Notus obruit undis.

At tu, nauta, vagae ne parce malignus arenae Ossibus et capiti inhumato

Particulam dare: sic, quodcumque minabitur Eurus

Fluctibus Hesperiis, Venusinae Plectantur silvae, te sospite; multaque mer

ces,

Unde potest, tibi defluat aequo

Ab Jove, Neptunoque sacri custode Tarenti! Negligis immeritis nocituram

Post modo te natis fraudem committere ? Fors et

Debita jura vicesque superbae Te maneant ipsum: precibus non linquar inultis;

Teque piacula nulla resolvent. Quamquam festinas, non est mora longa; licebit

Injecto ter pulvere curras.

ODE XXIX.

A D ICCIU M.

Icci, beatis nunc Arabum invides
Gazis, et acrem militiam paras
Non antè devictis Sabaeae
Regibus, horribilique Medo

Nectis catenas. Quae tibi virginum,
Sponso necato, barbara serviet ?
Puer quis ex aulâ capillis

Ad cyathum statuetur unctis,

Doctus sagittas tendere Sericas
Arcu paterno? Quis neget arduis
Pronos relabi

posse rivos

Montibus, et Tiberim reverti;

Quum tu coemptos undique nobiles
Libros Panaeti, Socraticam et domum
Mutare loricis Iberis,

Pollicitus meliora, tendis?

C

[ocr errors]

ODE XXX.

AD VENEREM.

O Venus, regina Gnidi Paphique,
Sperne dilectam Cypron, et vocantis
Thure te multo Glycerae decoram
Transfer in aedem.

Fervidus tecum puer, et solutis Gratiae zonis, properentque Nymphae, comis sine te Juventas,

Et

parum

[blocks in formation]

Quid dedicatum poscit Apollinem
Vates? quid orat, de paterâ novum
Fundens liquorem? Non opimas
Sardiniae segetes feracis:

Non aestuosae grata Calabriae
Armenta; non aurum aut ebur Indicum;
Non rura quae Liris quietâ

Mordet aquâ, taciturnus amnis.

Premant Calenâ falce, quibus dedit

Fortuna, vitem: dives et aureis

Mercator exsiccet culullis

Vina Syrâ reparata mèrce,

Dîs carus ipsis ; quippe ter et quater
Anno revisens aequor Atlanticum
Impune. Me pascant olivae,

Me cichorea, levesque malvae.

Frui paratis et valido mihi,
Latoë, dones, et, precor, integrâ
Cum mente; nec turpem senectam
Degere, nec citharâ carentem.

ODE XXXII.

A D LYRAM.

Poscimur...si quid vacui sub umbrá
Lusimus tecum, quod et hunc in annum
Vivat, et plures; age, dic Latinum,
Barbite, carmen;

Lesbio primum modulate civi,
Qui ferox bello tamen inter arma,
Sive jactatam religârat udo
Littore navim,

Liberum, et Musas, Veneremque, et illi
Semper haerentem Puerum, canebat,
Et Lycum nigris oculis nigroque

Crine decorum.

O decus Phoebi, et dapibus supremi Grata testudo Jovis, o laborum Dulce lenimen, mihi cumque salve Rite vocanti!

ODE XXXIII.

AD ALBIUM

TIBULLUM.

Albi, ne doleas plus nimio, memor

Immitis Glycerae; neu miserabiles
Decantes elegos, cur tibi junior
Laesâ praeniteat fide.

Insignem tenui fronte Lycorida
Cyri torret amor; Cyrus in asperam
Declinat Pholoën; sed priùs Appulis
Jungentur capreae lupis,

Quàm turpi Pholoë peccet adultero.
Sic visum Veneri, cui placet impares
Formas atque animos sub juga ahenea
Saevo mittere cum joco.

Ipsum me melior quum peteret Venus, Gratâ detinuit compede Myrtale Libertina, fretis acrior Hadriae

Curvantis Calabros sinus.

« PredošláPokračovať »