Obrázky na stránke
PDF
ePub

EDITIONES CRITICE

SCRIPTORUM GRÆCORUM ET ROMANORUM

A COLLEGIO PHILOLOGICO CLASSICO

TYPIS SOCIETATIS FRANKLINIANE.

MCMV.

us

EDIDIT, ADNOTATIONIBUS EXEGETICIS ET CRITICIS

INSTRUXIT

GEYZA NÉMETHY

ACADEMIE LITTERARUM HUNGARICE SODALIS.

SUMPTIBUS ACADEMIE LITTERARUM HUNGARICE.

MCMV.

PRÆFATIO.

Cum post Ludolphum Dissenium, cuius editio anno MDCCCXXXV. publici iuris facta est, nemo huc usque inventus esset, qui omnia Tibulli carmina novo commentario exegetico ornaret, suscepi hunc laborem mihi sane iucundissimum, amicis poeseos Romanæ præcipueque iuventuti antiquitatis studiosæ gratum me facturum putans. Explicui igitur elegias, quæ in sylloge Tibulli nomine insignita. iure tribuuntur poetæ præstantissimo (i. e. ll. I. et II., 1. IV. 2—6. et 13-14.), adiecique Sulpicia elegidia (IV. 7—12.), sine quibus Tibulli carmina de amore

* Ceterum hæc editio άpepуov est operis maioris de elegia Romana Hungarice scripti. Iussu enim Academiæ Litterarum Hungaricæ ante aliquot annos scribere cœperam historiam poeseos Romanæ ætatis aureæ in quattuor tomos distributam: primus editus est Budapestini sumptibus eiusdem Academiæ anno 1902. (Vergilius élete és művei i. e. de vita et scriptis Vergilii, cuius censuram vide in ephemeride: Deutsche Litteraturzeitung. a. 1904. p. 2737.); secundus (A római elegia, i. e. de elegia Romana) fine huius anni in publicum prodibit; in tertio et quarto agetur de Horatio et Ovidio. Cum igitur inter cetera de elegiis Tibulli quærens editionum notis instructarum ope sæpius destituerer, ipse, quod alii prætermiserunt, facere cogebar.

261878

« PredošláPokračovať »