Obrázky na stránke
PDF

verum operi longo fas est obrepere somnum. 360

ut pictura poesis: erit quae, si propius stes, te capiat magis, et quaedam, si longius abstes; haec amat obscurum; volet haec sub luce videri, iudicis argutum quae non formidat acumen; haec placuit semel, haec deciens repetita placebit. 365

o maior iuvenum, quamvis et voce paterna fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum tolle memor, certis medium et tolerabile rebus recte concedi: consultus iuris et actor causarum mediocris abest virtute diserti 370 Messallae nec scit quantum Cascellius Aulus, sed tamen in pretio est: mcdiocribus esse poetis non homines, non di, non concessere columnae. ut gratas inter mensas symphonia discors et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver 375 offendunt, poterat duci quia cena sine istis: sic animis natum inventumque poema iuvandis, si paulum summo decessit, vergit ad imum. ludere qui nescit, campestribus abstinet armis, indoctusque pilae discive trochive quiescit, 380 ne spissae risum tollant impune coronae: qui nescit versus tamen audet fingere. quidni? liber et ingenuus, praesertim census equestrem summam nummorum, vitioque remotus ab omni.

tu nihil invita dices faciesve Minerva: 385 id tibi iudicium est, ea mens. siquid tamen olim scripseris, in Maeci descendat iudicis auris et patris et nostras nonnumque prematur in annum membranis intus positis: delere licebit, quod non edideris; nescit vox missa reverti. 390

silvestris homines sacer interpresque deorum caedibus et victu foedo deterruit Orpheus, dictus ob hoc lenire tigris rapidosque leones.

dictus et Amphion, Thebanae conditor urbis,

395 saxa movere sono testudinis et prece blanda ducere, quo vellet. fuit haec sapientia quondam, publica privatis secernere, sacra profanis, concubitu prohibere vago, dare iura maritis, oppida moliri, leges incidere ligno.

400 sic honor et nomen divinis vatibus atque
carminibus venit. post hos insignis Homerus
Tyrtaeusque mares animos in Martia bella
versibus exacuit; dictae per carmina sortes,
et vitae monstrata via est, et gratia regum

405 Pieriis temptata modis, ludusque repertus
et longorum operum finis: ne forte pudori
sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo.

natura fieret laudabile carmen an arte, quaesitum est: ego nec studium sine divite vena,

410 nec rude quid prosit video ingenium: alterius sic altera poscit opem res et coniurat amice. qui studet optatam cursu contingere metam, multa tulit fecitque puer, sudavit et -alsit, abstinuit venere et vino; qui Pythia cantat

415 tibicen, didicit prius extimuitque magistrum.

nunc satis est dixisse: 'ego mira poemata pango;
occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est
et quod non didici sane nescire fateri.'
ut praeco, ad merces turbam qui cogit emendas,

420 adsentatores iubet ad lucrum ire poeta

dives agris, dives positis in faenore nummis.
si vero est, unctum qui recte ponere possit
et spondere levi pro paupere et eripere artis
litibus implicitum, mirabor, si sciet inter

425 noscere mendacem verumque beatus amicum.
tu seu donaris seu quid donare voles cui,
nolito ad versus tibi factos ducere plenum

laetitiae: clamabit enim 'pulchre! bene; rcctef

pallescet super his, etiam stillabit amicis

ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram. 430

ut, qui conducti plorant in funere, dicunt

et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic

derisor vero plus laudatore movetur.

reges dicuntur multis urgere culullis

et torquere mero, quem perspexisse laborant, 435

an sit amicitia dignus: si carmina condes,

numquam te lallent animi sub volpe latentes.

Quintilio siquid recitares, 'corrige sodes

hoc' aiebat 'et hoc'. melius te posse negares

bis terque expertum frustra, delere iubebat 440

et male tornatos incudi reddere versus.

si defendere delictum quam vertere malles,

nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem,

quin sine rivali teque et tua solus amares.

vir bonus et prudens versus reprehendet inertis, 445

cnlpabit duros, incomptis adlinet atrum

transverso calamo signum, ambitiosa recidet

ornamenta, parum claris lucem dare coget,

arguet ambigue dictum, mutanda notabit,

fiet Aristarchus, nec dicet: 'cur ego amicum 450

offendam in nugis?' hae nugae seria ducent

in mala derisum semel exceptumque sinistre.

ut mala quem scabies aut morbus regius urget aut fanaticus error et iracunda Diana, vesanum tetigisse timent fugiuntque poetam, 455 qui sapiunt; agitant pueri incautique secuntur. hic dum sublimis versus ructatur et errat, si veluti merulis intentus decidit auceps in puteum foveamve, licet 'succurrite' longum clamet 'io cives', non sit qui tollere curet. 460 si curet quis opem ferre et demittere funem,

que avd^V7teqrlcpavov(iev.:' praeterea saepe eum ... homuncionem lepidissimum appellat, unaque et altera liberalitate locupletavit. scripta quidem eius usque adeo probavit mansuraque perpetuo opinatus est, ut non modo saeculare carmen componendum iniunxerit, sed et Vindelicam victoriam Tiberi Drusique privignorum suorum eumque coegerit propter hoc tribus carminum libris ex longo intervallo quartum addere; post sermones vero quosdam lectos nullam sui mentionem habitam ita sit questus: 'irasci me tibi scito, quod non in plerisque eiusmodi scriptis mecum potissimum loquaris; an vereris, ne apud posteros infame tibi sit, quod videaris familiaris nobis esse?' expressitque eglogam ad se, cuius initium est:

cum tot sustineas et tanta negotia solus,
res Italas armis tuteris, moribus ornes,
legibus emendes: in publica commoda peccem,
si longo sermone morer tua tempora, Caesar.

Horatius habitu corporis fuit brevis atque obesus, qualis et a semet ipso in satiris describitur et ab Augusto hac epistula: 'pertulit ad me Onysius libellum tuum, quem ego ut excusantem, quantuluscumque est, boni consulo. vereri autem milii videris, ne maiores libelli tui sint, quam ipse es; sed tibi statura deest, corpusculum non deest. itaque licebit in sextariolo scribas, quo circuitus voluminis tui sit dy/.ojdeaxaxog, sicut est ventricnli tui\ . . vixit plurimum in secessu ruris sui Sabini aut Tiburtini, domusque ostenditur circa Tiburni luculum. venerunt in manus meas et elegi sub titulo eius et epistula prosa oratione, quasi commendantis se Maecenati, sed utraque falsa puto; nam elegi vulgares, epistula etiam obscura, quo vitio minime tenebatur. natus est VI Idus Decembris, L. Cotta et L. Torquato consulibus, decessit V Kal. Decembris, C. Marcio Censorino et C. Asinio Gallo consulibus, post (L* dies quam Maecenas obiit) LVII aetatis anno, herede Augusto palam nuncupato, cum urgente vi valetudinis non sufficeret ad obsignandas testamenti tabulas. conditus est extremis Esquiliis iuxta Maecenatis tumulum.

INDEX

CARMINUM ET EPODON.

Aeli vetusto III, 17.
Aequam memento II, 3.
Albi, ue doleas I, 33.
Altera iam teritur ep. 16.
Angustam amiee pauperiem

III, 2.

At o deorum ep. 5.
Audivere, Lyce IV, 13.
Bacchum in remotis II, 19.
Beatus ille, qui procul ep. 2.
Caelo supinas 1II^23.
Caelo tonantem III, 5.
Gnm tu, Lydia, Teleplii I, 13.
Car rae querellis II, 17.
Delicta maiorum III, 6.
Descende caelo III, 4.
Diauam tenerae dicite I, 21.
Diffugere nives IV, 7.
Dive,quem prolesNiobea IV,6.
Divis orte bonis IV, 5.
Donarem pateras IV, 8.
Donec gratus eram tibi III, !).
Eheu fugaees II, 14.
Est mihi nonum superantis

IV, 11.

Et ture et fidibus iuvat I, 36.

Exegi monumentum 111, 30. Extremum Tanain si liiberes

III, 10. Faune Nympharum III, 18. Festo quid potius die III, 28. Ilerculis ritu modo dictus III, 14.

Horrida tempestas ep. 13. Iamiam efficaci ep. 17. lam pauca aratro II, 15. Iam satis terris I, 2. Iam veris comites IV, 12. Ibis Liburnis inter alta navium ep. 1.

Icci, beatis nunc Arabum I, 29. Ille et nefasto te posuit die II, 13.

Impios parrae recinentis III, 27.

Inclusam Danaen III, 16.
Intactis opulentior III, 24.
Integer vitae I, 22.
Intermissa, Venus, diu IV, 1.
Iustum et tenacem III, 3.
Laudabunt alii claram Khodou
1,7.

« PredošláPokračovať »