Obrázky na stránke
PDF
ePub

EXCURSUS III

AD LUCILII ETNAM, vs. 426-428.

Dicitur insignis flagrasse Ænaria quondam,
Nunc exstincta stupet; testisque Neapolin inter
Et Cumas locus est, multis jam frigidus annis.

DEDIMUS hos versus paullo mutatos e veterum editionum lectionibus, prout eos et facillime fingendos, et ad sensum auctoris planissimos opinabamur ; quamvis diffiteri nolimus, posse et alias hujus loci emendationes dari, veteris scripturæ vestigiis non dissimiles, nec sententiæ auctoris adversas. De quibus nunc hoc Excursu agere propositum est, simulque de Enariæ insulæ situ et natura quædam memoratu digna e Veterum testimoniis repetere. Antiquæ editiones pleræque cum Mspto Helmst. legunt: Dicitur insidiis flagrans Enaria quondam. Aldina autem vulgavit Dicitur insignis flagrans, etc. Ex insidiis veterum edd. Scaliger, eumque sequutus Gorallus, fecerunt indicis, et Antonius de Rooy simul suasit legendum Discitur indiciis, h. e. indicia quædam docent, Ænariam quondam flagrasse. Mihi tamen stare posse videtur insidüs, ut significetur, Ænariam olim per insidias, h. e. repente et improviso erupisse in flammas. Quamquam, quum crederem hoc obscurius visum iri lectoribus, lectionem Aldinæ præferre et in textu usurpare malui. In altero versu vulgatæ plures habent Nunc exstincta super tectisque. Aldus, Pithoeus et Lucius testisque legunt, et jungunt sequentibus Neapolin inter et Cumas locus est. Scaliger e vulgata effecit: Nunc exst. superque satisque, quod frigidum putans Gorallus scripsit Nunc exst. supertexisse, nimirum lapides, qui olim ignem conceperant, aggesta desuper insulæ terra. Anton. de Rooy haud infeliciter conjicit super sedisse,

quia auctor residem dicit Ætnam, v. 161 et 455, et desidiam ei tribuit v. 375, tamquam de homine loquatur. Sed fortasse magis accedere ad scripturam veterum edd. videbitur emendatio Wesselingii, qui ad Antonini Itinerarium, pag. 515, e lectione Aldinæ sic conjicit :

Dicitur e signis flagrasse Ænaria quondam,

Nunc exstincta subest; testisque Neapolin inter, etc.

Ego tamen illud subest minus congruum et planum existimans, reponendum duxi stupet, quod verbum literis ad tò super veterum librorum proxime accedit, atque ipsius auctoris usu, aliisque ejus locis comprobatur, quibus stupet pro quiescit, immotum est, ponitur; e. gr. vs. 331, nubes Pigraque defuso circumstupet humida vultu; et vs. 339:

Si nihil irritet flammas, stupeatque profundum.

Enaria vero insula est in sinu Cumano, promontorio Miseno objecta, quam Plinius, lib. III, cap. 6, simul Inarimen et Pithecusam dictam esse tradit. Quamquam alii scriptores dissentire a Plinio, et Pithecusas distinguere ab Ænaria videntur, ut Livius, Ovidius, Mela; plures tamen suffragantur Plinio, et utrumque nomen de eadem insula usurpant. Quum autem subinde Pithecusæ plurali numero efferuntur, videntur eo nomine plures insulæ adjacentes, ut Prochyta aliæque, comprehendi, quod ejusdem naturæ, et subterranei ignis calidarumque aquarum eruptione memorabiles erant. Quam ob caussam suspicatus sum aliquando, sub corrupta scriptura super tectisque latere aliud insula, Enariæ similis, Nesidis inquam, nomen, et fortasse sic legendum esse:

...flagrans Enaria quondam,

Nunc exstincta, super Nesisque : Neapolin inter, etc.

Hoc est, Ænaria nunc exstincta est, et præterea Nesis, idem fatum experta. Est autem Nesis parva insula sinus

Puteolani, adjacensque Neapoli. Ut Virgilius Ænariam flagrantem ignibus, et Typhoo injectam tradidit, Æneid. IX, 715 (vid. not. pag. 73, vol. IV, nost. Virgil. ED.)

Tum sonitu Prochyta alta tremit, durumque cubile
Inarime Jovis imperiis imposta Typhoo;

ita de Neside Lucanus, lib. VI, 90,

.Tali spiramine Nesis

Emittit Stygium nebulosis aera saxis,
Antraque letiferi rabiem Typhonis anhelant, etc.

cui accedit Papin. Statius, Silv. II, 2, 77 :

inde malignum

Aera respirat pelago circumflua Nesis, etc.

Quum hi poetæ Nesidem insulam noxios vapores exhalare dicant, quam Lucilius suo tempore exstinctam prædicare videtur, id poetæ haud dubie e pristina fama repetunt. Cæterum eamdem maxima ex parte tunc temporis quietam, et salubrem et fertilem, et a viris nobilibus frequentatam esse, aliorum scriptorum loci, ut Ciceronis, Senecæ, Plinii testantur. Strabo, lib. V, pag. 248, edit. Cas. observat, quum totum illud mare, quod inter Siciliam et Cumas Italiæ est, in profundo continuas habeat cavernas ignitas, idque omnes illius tractus insula Liparæorum et Pithecusæ, et regiones circa Puteolos, Neapolin et Baias, igne fumantes, satis testentur, hoc igitur sequutos poetas omnibus hisce Typhoum subjecisse : quam in rem, locum Pindari Pyth. I, 29 seqq. subjicit, in quo pectora Typhonis Cumano æque litore, ac Siciliæ terra premi dicuntur. Hinc apparet ratio, cur Nesis. etiam, Neapoli propinqua, cum Ænaria et cæteris ejus maris insulis, rabie Typhonis anhelare dicatur. Quod Ænariam Lucilius olim flagrasse, nunc exstinctam esse dicit, ejus exstinctionis caussam et modum videmur e Strabonis loco allegato posse declarare, qui refert, in medio Pithecusæ, quæ est Ænaria, collem Epopea terræ motu concussum ignes evomuisse, terramque, quæ inter ipsum et mare est, in ci

III.

12

neres versam vehementi turbine, qualis Typhonis est, sublatam tribus inde in altum mare stadiis recessisse, mare vero paulo post reversum inundasse insulam, ignemque in ea hoc pacto exstinctum: ἀναχωρήσασαν δ ̓ οὐ πολὺ ὑποςρέψαι, καὶ τῇ παλιῤῥοίᾳ κατακλύσαι τὴν νῆσον· καὶ γενέσθαι σβέσιν τοῦ ἐν αὐτῇ πυρός. Si militer Plinius, lib. II, cap. 88: « In his (Pithecusis) montem Epopon, quum repente flamma in eo emicuisset, campestri æquatum planitie. In eadem et oppidum haustum profundo; alioque motu terræ stagnum emersisse; et alio, provolutis montibus insulam exstitisse Prochytam ». Lacus etiam in Enaria mentionem facit Papin. Statius, Silv. III, 5, 104: Enariæque lacus medicos, Statinasque renatas. Dicit medicos eos lacus, quod in ea insula aquæ scaturiel:ant, quæ calculosis medebantur, ut scribit Strabo paullo post eum locum, quem modo recitavimus, et Plin. lib. XXXI, cap. 2. De Statinis renatis, quas dicit Statius, magna doctorum hæsitatio. Domitius Calderinus et Bernartius in comment. ad Statii Silv. Statinam putant in Plinii loco allegato memorari, qui dicat, in. Ænaria oppidum haustum profundo, alioque motu terræ Statinam emersisse, mendoseque in codicibus scribi stagnum emersisse. Eamdem Plinii correctionem aliis arrisisse doctis viris, e Casp. Barthii commentario in Stat. et ex Harduino in Not. et emend. ad h. 1. intelligo; sed hic exemplarium collatorum auctoritate adductus, receptam lectionem tuetur. Nisi vero Statina apud Plinium reponenda, certum est, a nemine alio, præter Statium, eam nominari, dubitandumque adeo, quæ insula sub eo nomine intelligenda. Ego suspicor, non aliam esse ac Prochytam, quam Plinius 1. c. provolutis Enariæ montibus exstitisse, et profusam ab Ænaria libro III, cap. 6, post Strabonem memorat; quamque Statius, Silv. II, 2, 76, æque uno versu cum Inarime, vel Ænaria, conjungit, ut hic Statinam. Quod si fortasse eo motu terræ, quem supra e Strabone retulimus, nata est, quum pars Ænariæ turbine abrepta in mare, eoque redeunte et Ænariam inundante relata est, potuit sane Prochyta inde Statina a quibusdam nominari, quod avulsa prius et absorpta mari, mox cum eodem revoluta constitisset: nec aliam

ob rationem a Statio renata dicitur. Pithecusam olim Hieroni Syracusanorum regi paruisse, postea Campanos vel Neapolitanos ea potitos, scribit Strabo 1. c. qui quum iterum bello amisissent, Cæsar Augustus eam Neapolitanis reddidit, ut Capreas ab illis acciperet. Suetonius, idem memorans in Aug. cap. 92, Ænariam nominat, unde liquet, utrumque nomen eidem insulæ fuisse. Et hoc nomen præcipue ab historicis Romanis usurpatum video; Pithecusæ Græcis maxime et antiquioribus scriptoribus, Inarimes poetis in usu est. Plinii sententia, qui Ænariæ nomen a statione navium Æneæ accepisse dicit lib. III, cap. 6, parum sane probabilis est. Nam ab Ænea non Ænaria, sed Ænearia aut Æneia potius dicenda esset. Potior ratio e Strabone petenda videtur, qui Pithecusas ob feracitatem agri et metalla auri celebratas esse memorat. Unde Vossius in Observatt. ad Melam, lib. II, 7, 179, nomen accepisse ab ærifodinis putat, atque ut ab ære fit ærarius, sic ab aheno factam esse Ahenariam, vel Enariam contendit: qui tamen ubi adeo abundasse metallis dicit, ut tota auro, argento, ære, ferro, sale, aliisque fossilibus videretur substerni, id nondum inveni, cujus auctoritate scriptoris adserat. Pithecusam Plinius loco cit. tradit, non a simiarum multitudine, ut aliqui existimavere, sed a figlinis doliariorum dictam. Vulgarem tamen opinionem sequuti sunt Veterum multi, præsertim Ovidius, Metam. XIV, 90, qui Cercopes incolas in simias fabulatur mutatos, et in hanc insulam missos; tum vero defenderunt ornaruntque e recentioribus cl. Salmasius in Exercit. Plin. pag. 68, et Sam. Bochartus, de Animal. lib. III, cap. 31, pag. 994, qui Pithecusæ, Græci nominis, Latinum vocabulum Enariam, existimant, scribuntque Enariam, quod ab Enaribus, hoc est, simiis, incolatur, Servii maxime testimonio innixi, qui ad Æn. IX, 716, scribit ex emendatione Salmasii: Inarime, nunc Enaria dicitur, et sæpe fulgoribus petitur ob hoc, quod Typhæum premat, et quia in eam ad contumeliam simiæ missæ sunt, quas Graiorum lingua äppivas, id est, enares dicunt, ob quam caussam Pithecusam etiam vocitant, licet diversi auctores varie dicant. Itaque enares dictas esse simias pu

« PredošláPokračovať »