Obrázky na stránke
PDF
ePub

Severo prædicare, quod de Virgilio et Ovidio. Hos autem constat de Ætna monte non singulari et separato carmine, sed occasione oblata, Virgilium quidem libro III Æneidos, Ovidium libro XV Metamorph. egisse. Et quum e Quintiliani testimonio sciamus, Corn. Severum olim bellum Siculum scripsisse, facili inde conjectura adsequimur, eum æque ac Virgilium Ovidiumque argumenti sui via deductum esse ad montem Siciliæ obiter describendum, neque adeo singulare illius opus de Ætna exstitisse, quod alias Fabius cum cæteris ejus operibus nominasset. Et occasionem, quam Corn. Severo bellum Siculum præbuerit Ætnæ describendæ, propius aperit Appianus, qui libro V belli Civilis refert, quum Cæsar Augustus in Sicilia esset dimicaturus cum Sexto Pompeio, auditos esse horrendos Ætnæ fremitus, longosque mugitus, ignibus excandescentibus exercitumque fulgore terrentibus, adeo ut Germani e cubilibus præ timore prosilirent. Unum omnino, qui locum Senecæ recte intellexerit, et mecum sentiat, reperi Nicolaum Fabrum : Barthius tantummodo Scaligerum ait parum caute ex loco Senecæ pronuntiasse. (Vid. Testimonia.) Et tamen sensus loci Seneca, abs me expositus, tam manifestus est, ut minime verear, ne quis inde, temere me Severo singulare de Ætna carmen negasse putet. Minime etiam movet me, quod Fulvius Ursinus, in Virgilio cum Græcis scriptoribus collato p. 272 memorat, fuisse codicem manu Pomponii Læti scriptum, quo Ætnæ poema Cornelio Severo diserte tribueretur. Nam verisimile admodum est, Pomp. Lætum eruditum hominem, eodem loco Senecæ, quo alii, inductum Severo carmen hoc attribuendum existimasse, eoque nomen ejus sua manu apposuisse. Sic etiam Crinitum et Gyraldum existimasse e testimoniis adductis videmus, neque ignorare quisquam, qui antiquos codices versavit, potest, sæpe hoc accidisse, ut descriptores e temeraria conjectura, aut falsa interpretatione testimoniorum veterum, falsos auctores libris præscriberent. Quod quum multis aliis codicum exemplis probari potest,

tum ipsi nuper Nemesiani nomine Eclogis Calpurnii falso apposito vidimus.

Si quis ex stylo poematis conjicere de auctore velit, accurate cum eo conferat fragmentum de morte Ciceronis, quod Cornelii Severi certo est, ut videat, an unus utriusque auctor Severus haberi possit. In fragmento apparet facilis et elegans versificatio, quam in Severo laudat Quintilianus, et flumen ingenii prope redundans, quod facile poetam genuinum arguat: in Ætna scriptor conspicitur, philosophus magis, quam poeta, cujus dictio concisa et abrupta potius, quam liquida, compositio sæpe aspera et perplexa est, sententiæ graves magis, quam jucundæ ; qui inprimis de poetarum fabulis et commentis, quibus delectare solent, tam contemptim loquitur versu 72 seqq. ut minime videatur eo sermone uti potuisse aliquis, qui gloriam e poesi quæreret, qualis Corn. Severus fuit.

Sunt præterea in Etna carmine indicia, quæ probent, non Cornelii Severi, hoc est, Augustei ævi hoc poema esse, sed sequioris sub Claudio et Nerone. Occurrunt vocabula, quæ aurea linguæ ætate nondum videntur in usu scriptorum fuisse, ut confluvium 119 et 324, emugire 292, cavamen 432, effumare, pro fumum emittere, 495, succosus 529, lentities 538, tudes, is, pro malleo, 557. Alluditur ad ritus et facta, quæ Claudii Neronisve ævo maxime celebrata sunt. Quo refero inprimis Tritonis canori mentionem, quo machinam, ex marmore aut metallo factam, intelligit, quæ aquarum adsultu concepta aura voces edebat per buccinam, versu 290. Hæc machina sub Claudio primum inventa, et publico naumachiæ spectaculo adhibita est, teste Suetonio in Claud. cap. 21: Hoc spectaculo classis Sicula et Rhodia concurrerunt, duodenarum triremium singulæ, exciente buccina Tritone argenteo, qui e medio lacu per machinam emerserat. Fallitur omnino Scaliger in notis ad Etnam, cum eoque Casaubonus ad Sueton. 1. c. qui Tritonem tantum instrumentum hydraulicum putant in theatris poni solitum, atque

inde a Claudio in naumachiam translatum. Fallitur etiam Adr. Turnebus, qui Advers. lib. II, cap. 21, hunc Ætnæ locum de Tritone simpliciter tamquam de Tritone marino accepit, loco ipso non attente lecto. Verum machinam fuisse recens inventam, quamvis ex rationibus artis hydraulica constructam, tamen ita aptam, ut demum in medio aquarum posita, impulsu earum inflata sonitum emitteret, haud difficulter e Suetonii relatione colligitur. Itaque tum demum vulgo nota memorari a poeta ejus temporis potuit. Post Tritonem organi hydraulici in theatris positi meminit auctor Ætnæ, v. 293, quem locum vol. I, nost. p. 697, in præfat. ad Porphyrii Organon luculente exposuimus. Ex eo similiter colligo, poetam Ætnæ Neronis ævo scripsisse. Quamquam enim hydraulica multo ante inventa et usitata esse constat, tamen Romæ Neronis et Senecæ ætate maxime celebrari, et theatris spectaculisque publicis adhiberi cœpisse, recte mihi videor e quibusdam Veterum locis perspicere. Suetonius Neronem inprimis delectatum esse organis hydraulicis scribit cap. 41: partem diei per organa hydraulica novi et ignoti generis circumduxit. Ipse hydraules aliquando prodire voluit in theatro, cap. 54. Et frequentem eorum usum in theatris sua ætate testatur Seneca epist. LXXXIV : Quum omnes vias ordo canentium implevit, et cavea æneatoribus cincta est, et ex pulpito omne tibiarum genus organorumque consonuit. Nullus mihi vetustiorum scriptorum locus succurrit, qui hydraulica in theatris maturius usurpata testetur; et poeta igitur, Ætnæ scriptor, qui ea in theatris collocat, Senecæ tempore videtur scripsisse.

Ejus autem temporis non alius, cui Ætna meliore jure tribuatur, occurrit, quam ipse ille amicus Senecæ, Lucilius, ad quem scribit epistola LXXIX: Morbo tuo daturus eras, etiamsi nemo mandaret tibi, donec Etnam describas in tuo carmine, et hunc solennem omnibus poetis locum attingas. Videtur quidem Seneca hoc loco significare, Lucilium non aliter, quam Virgilius, Ovidius et Corn. Severus

fecerint, nempe obiter et in majore carmine, Ætnam descripturum esse. Sed ita loquitur Seneca, quod Lucilius tum in animo habebat, omnia naturæ memorabilia, quæ Sicilia haberet, et in his sigillatim Ætnam, longo carmine complecti (1). Lucilius hoc propositum, ut ex aliis Senecæ locis colligimus, posthac ita exsequutus est, ut alia Siciliæ miracula seorsum exponeret, Ætnam singulari poemati reservaret. Ista a Lucilio, vivo adhuc Seneca, descripta esse, ex hujus testimoniis discimus; hoc de Ætna scriptum si Seneca diserte non meminit, haud dubie mors Seneca interveniens in caussa est. Mortuo autem eo scriptum a Lucilio ejusmodi poema esse, tot conspirantibus et e Seneca petendis indiciis approbari potest, ut facile me evicturum credam, Lucilium Ætnæ hodie prostantis auctorem si non certo, attamen multo probabilius, quam Cornelium Severum haberi.

Is autem, de quo loquor, LUCILIUS JUNIOR est, ad quem Seneca Epistolas suas, librum de Providentia, et Naturalium Quæstionum libros scripsit, quique Procurator Siciliæ, poeta et philosophus, ut Senecæ testimonia perhibent, pereximius tempore Neronis fuit. Juniorem appello, non propter ætatem, aut respectum ad antiquiorem Lucilium, sed cogno

quam

[ocr errors]

(1) Non succurrit, ut videtur, Wernsdorfio, quum hæc scriberet, simile carmen olim a Cæsare Octaviano Augusto perscriptum esse, in quo pariter videtur Ætnæ commemoratio non intermissa. Nempe Suetonius in Aug. cap. 85, refert: Poeticam summatim attigit. Unus liber exstat scriptus ab eo hexametris versibus, cujus et argumentum et titulus est: Sicilia ». Nec aliud, adnotante Casaubono, ex his verbis colligas fuisse id carmen descriptionem Siciliæ et eorum, quæ habet miraculosa, qualis Ætna est inprimis solennis, ut Seneca ait, omnibus poetis locus. Tamen ut addubitem, idem facit Senecæ locus, Epist. LXXIX, ubi non videtur inter Virgilium, Ovidium et Cornelium Severum nominatos de hoc poemate Augusti taciturus. Quum vero plerique eruditi carmen de Ætna Augusteo ævo attribuere voluerint, et J. C. Scaliger adeo Quintiliano Varo ex levi suspicione adscripserit, mirum omnino, neminem potius Cæsari Augusto dedisse, quem Suetonius diserte dicit hexametris versibus Siciliam, in qua maxime memorabilis Ætna est, descripsisse. Ed.

[ocr errors]

mine proprio (1), quo eum sæpius compellat in Natur. Quæstionibus Seneca, ut libro III, c. 1, Sive, ut apud te, Junior carissime, invenio, et libri IV præfat. Ita est, mi Junior, quo apertior est adulatio, etc. Quo magis miror, Lipsium (2) eruere cognomen Lucilii non potuisse, et ridere alios, qui Juniorem appellarint, quod forte minor Seneca fuerit. Nempe Lipsius non accurate tum legerat Naturales Quæstiones, in quibus eo cognomine appellatur quas morbo impeditus dereliquit, quum vix in libri primi caput primum scholia confecisset. Lucilium Balbum a multis vocari observat Mart. Ant. Delrius, lib. II Proleg. ad Synt. Frag. Lat. cap. ult. p. 60, sed confusum cum Lucilio Balbo, Stoicæ disciplinæ philosopho, qui a Cicerone, libro II de Nat. Deor. disputans inducitur. Quod præterea suspicatur Delrius, quædam Lucilii Junioris vulgo Lucilio Satirico tribui, mihi quidem probe considerandum videtur. Occurrunt certe inter reliquias, a Fr. Dousa collectas, ex incerto libro Lucilii prolata fragmenta, quae archaismis carent, et tersiorem latinitatem habent, et apta Lucilio Juniori sunt. Apuleius, Florid. lib. IV, equum describens fortem æque ac rapidum, et montes pariter ac campos percurrere valentem, utitur versu Lucilii :

Qui campos collesque gradu perlabitur uno.

Hæc est proprietas maxime equorum Siculorum, ut testatur Gratius, Cyneg. v. 524, et equi Ætnæi habebantur præceleres, ut observat Cælius Rhodigin. Antiq. Lect. lib. XXI, 23; quos igitur non tacuisse videtur Lucilius Junior, Pro

(1) Quo nomine Junior est, ad quem Plinius, Epist. vIII, 15, 1x, 12, et Terentius Junior occurrit lib. VII, 25; ut alios plures taceam. (2) In præfat. ad epistolas Senecæ. Verba ejus sunt : « Alia de viro non possum, nec cognomen quidem ejus eruere. Nam quod quidam Juniorem appellant, inducti loco Senecæ, epist. xxv1: Junior es? quid refert? non dinumerantur anni: puer videt, quam sit puerile. Ad ætatem ea, non appellationem spectant».

« PredošláPokračovať »