Obrázky na stránke
PDF
ePub

esse,

tat, quia sine naribus, ut enodes, elumbes, elingues. Enimvero dubito, an hæc ratio satis valeat, quæ, ut ridicula, jam explosa est a Vossio. Etenim, qui enares unquam simias dixerit, nusquam reperitur, neque quisquam Veterum Enariam scripsit pro Ænaria, quæ vox si vere descenderet a naribus, cujus syllaba prior longa est, Statius eam non potuisset in Ænaria corripere. Et simias in ea insula abundasse, aut eo traductas mihi fabulæ similis res est. Non enim simiarum patria Italia, sed Africa est, ubi etiam regiones fuisse Pithecusas dictas, Diodorus Siculus, lib. II, testatur: et nisi incolæ fortasse per cavillationem simiis similes dicti, alia profecto nominis Pithecusæ ratio fuerit necesse est. Quæ quidem a Plinio affertur, a figlinis doliariorum petita, Salmasio non probabilis videtur propterea, quod a doliis Pithusa, non Pithecusa, dicenda fuisset. At vero Plinius non a doliis, sed a doliariis eorumque figlinis, nomen derivandum censuit, eamque rationem viri docti ad Hesychium, v. Aptos, Äpiμos, et Harduinus ad Plinii loc. cit. demonstrarunt. Nempe and τῶν πιθήκων, id est, κεραμέων πίθων, dicunt Pithecusam nominatam; a πίθος πίθακος, seu πίθακον τὸ, unde πίθακνον et πιθάκνη· 2 πίθακον πίθηκον, πιθηκόεις, πιθηκόεσσαι, πιθηκοῦσσαι, id est, Gglinæ. Cæterum memorabile inprimis est, quod Strabo lib. XIII, pag. 626, tradidit, nous lingua Etrusca dici àpíuous, unde fortasse Hesychius petiit, qui scribit Apμos, πionxos. Ex ea vocis Etrusca significatione, tamquam e fonte, petenda videtur ratio, cur Veteres Typhæum giganta, flammas exspirantem, subjecerint Pithecusa, eamque Inarimem vocaverint. Etenim quum Homerus Iliad. II, 783, suvac Typhoi dixerit esse siv Åpíμaç, similitudo hujus nominis cum Etrusca voce aptuos invitabat, ut cubile Typhoi insulæ itidem fumanti adsignarent, quæ nomen ix tv pípov Etruscorum habere videretur, nempe Pithecusæ ; et poetæ Latini simul Inarimes nomen efficiebant simile vocibus Homericis eiv Apipois. Palam est, Inarimem hanc insulam nunquam vocari, nisi a poetis, et tum maxime, quum eam Typhoo impositam significant. Testatur hoc locus Virgilii supra adductus; Ovidii Met. XIV, 89; Lucani, V, 101; Seneca Herc. OEt. 1156, Valer. Flacci,

III, 208; Pap. Statii, Silv. II, 2, 76; Silii Ital. VIII, 542; Claudiani de Rapt. Pros. III, 184. Accurate de hujus nominis ratione disputantem videas Heynium, V. C. Excursu II ad Virgil. lib. IX. Vid. nost. ed. Virg. vol. IV, pag. 89. Ed.

EXCURSUS IV

AD LUCILII JUN. ÆTNAM, v. 500-504.

..Procul ecce vide, procul ecce ruentes :

Incolumi fervore cadunt; verum impetus ignes, etc.

QUONIAM hic locus corruptissimus in veteribus libris, et ab interpretibus varie mireque tortus est, juvabit nunc totum, cum sententiis interpretum, excutere, melioremque ejus lectionem juxta atque interpretationem constituere. Veteres editiones sic fere omnes corruptissime legunt :

....Procul esse fide procul esse ruentes (et truentes)
Incolumi fervore cadunt, verum impetus ignes

Si fumant quondam ut ripas trajecerit amnis.
Vix junctis quisquam fixo dimoverit illas :
Vicenos persæpe dies jacet obruta moles.

Scaliger antecedentia his adjungit, et cætera sic emendat :

...ardentia saxa

Scintillant procul ecce fide, procul ecce ruentes
Incolumi fervore cadunt utrimsecus ignes.

Intelligit igitur de ignibus et scintillis, quas igniti et liquefacti lapides, devoluti et super incidentes, pulsu ictuque excitent, et procul adspicere cum horrore et admiratione liceat. Nam procul fide, inquit, ut procul dubio. Est mira detvórns. Quasi in subito tumultu, ac inopina consternatione hoc dixe

rit; ut, Ecce manus juvenem, etc. Utrimsecus, quod ex verbis vulgatarum verum impetus formavit, intelligit ipse de duobus crateribus, e quibus ignes erumpant. Gorallus quidem emendatam Scaligeri lectionem maxima ex parte recipit; illud tantum procul fide, ut inauditum et ab hoc loco alienum, rectius mutat in procul vide; et fatetur, re vera poetam, ratiocinatione subito omissa, quasi præsens rei adesset, et lapides ardentes ex summa Ætna cadentes procul e tuto colle videret, intentoque digito ostenderet, exclamare Procul ecce vide, procul ecce ruentes ignes. Præterea illud utrimsecus Scaligeri non de duobus crateribus, sed de duobus lapidibus inter se collisis, et scintillas emittentibus vult intelligere. Plane aliter hunc locum et fingit et intelligit Dorvillius in Siculis, cap. XIV, pag. 239, et ingeniosa quidem, sed, ut ego opinor, minus probabili conjectura sic legendum statuit:

.Procul este sudes, procul este tridentes :
Incolumi fervore cadet ferus impetus ignis,

Sic fumans quondam ut ripas trajecerit amnis, etc.

Ipse sic explicat: Nihil opus est sudibus et tridentibus ad dissipandos ignes. Licet non tentaveris ignem detrudere, per se sedabitur. Amnis hic igneus, simul ac ripas olim transgressus fuerit et obriguerit, tantæ soliditatis futurus est, ut cuneis, nedum sudibus et furcis, nequeat exscindi. Plane alia igitur in hisce versibus quærit Dorvillius, sed si cætera etiam permittamus, certe versus secundi correctio stare non potest, ea conjungens, quæ contraria sensu sunt. Nam incolumis fervor non convenit cum cadente ignis impetu, et sedari ignis non potest, ubi incolumis ejus fervor est. Minime omnium de sedatione aliqua aut dissipatione ignium sermo est, sed potius de vehementissima eorum volutatione, ut deinceps verbis aliter constitutis videbimus. Tertium et quartum versum sic constituit Scaliger:

Sic fumant, quondam ut ripas trajecerit amnis
Vix junctus; quisquam vix olim noverit illas.

Putat iis versibus comparationem inesse liquidi flammarum torrentis cum redundante et ripas excedente fluvio, qui pontem adeo non patiatur, nec pristinos margines agnoscat. Amnem vix junctum dixisse existimat, ut Virgilium : pontem indignatus Araxes. Nam proprie junctos fluvios esse, qui pontem patiuntur. Gorallus contra poetam hic agere contendit de liquefacto lapide, qui si forte incidat in amnem, continuo indurescat, 'et vix ac ne vix quidem illinc extrahi possit. Itaque pro Si fumant legit Si fuerit, in sequenti autem versu pro junctis recte substituit cuneis, et inde fixis, hoc tenore :

Si fuerit quondam ut ripas trajecerit amnis,
Vix cuneis quisquam fixis dimoverit illam ;

h. e. si contigerit aliquando, ut massa vel moles ignea superatis amnis ripis in eum inciderit, ibi concreta vix cuneis potest amoveri. Sic quidem commode interpretatur Gorallus, sed in eo perperam fecit, quod hosce versus ab antecedente sejunxit, qui potius arcte cum iis cohæret. Nos quidem integrum locum minore cum mutatione vulgatæ lectionis emendamus, sed et aliter dispungendo alium inde sensum consequimur. Ac primo quidem in illis, Procul ecce vide, vehementer approbamus Goralli correctionem; sed quod idem cum Scaligero in altero versu utrimsecus recepit pro verum impetus, id temere factum existimamus. Nam vulgata lectio optima est, atque ea servata verior auctoris sententia aperitur. In tertio, quo vulgatæ legunt Si fumant, Gorallus Si fuerit, codex MS Helmst. tot monstra et errores scribendi congerit, ut calamus librarii errasse per plures scribarum variationes videatur. Sic fere scribit:

Siul' fumati et hi quond' ut ripas trajecerit amnis.

In his vestigiis reperire mihi videor Sic cumulat, et tres igitur versus ita connecto et distinguo :

.Procul ecce vide, procul ecce ruentes :
Incolumi fervore cadunt; verum impetus ignes
Sic cumulat, quondam ut ripas trajecerit amnis.

Sensus clarus est: Vide, quam procul inde ruant ferventes massa (e versu 493); quamvis e longinquo advolvantur, fervor earum non minuitur, verum ipse impetus fluctuum ignitorum alios super alios accumulat, adeo quidem, ut quondam ripas amnis implendo trajecerit. Nunc etiam sequentium versuum plane aperta est sententia;

Vix cuneis quisquam fixis dimoverit illas.

Hinc tanta subinde moles et altitudo est lapidum congestorum, ut vix cuneis in excavata foramina, aut inter humum et lapides fixis sustolli et dimoveri possint.

Vicenos persæpe pedes jacet obruta moles.

Hic sequor optimam et certam conjecturam Dorvillii, qui scripsit: Vicenos qua sæpe pedes. Palam est, iteratam syllabam pe in conjunctis vocibus persæpe pedes effecisse, ut scriba alteram ignarus omitteret, alius reliquam syllabam des ad supplendum metrum in dies mutaret. Quæ adhuc vulgata fuit lectio, et a Gorallo etiam usurpata, ineptum plane, aut nullum sensum habet, Cur enim hic viceni dies nominentur ? aut quem in finem necesse sit lapideam illam molem viginti dies jacere? Ineptum profecto fuerit, auctorem scripsisse, quod congesta illa moles difficillime amoveatur, propterea sæpe viginti dies jacere. Nam si viginti diebus amoveri non potest, potest fortasse pluribus, aut omnino paucioribus potest, si plures operæ si plures operæ admoveantur. At si poeta dixerit, persæpe vicenos pedes altam esse, sane intelligitur rationem dare ejus, quod præcedente versu dixit, molem illam vix cuneis fixis dimoveri

posse.

« PredošláPokračovať »