Obrázky na stránke
PDF
ePub

w

EXCURSUS V

AD LUCILII JUN. ETNAM, v. 575.

Et sacer in bellum numerus, sua turba regenti.

PARUM ad rem faciunt, quæ hic Scaliger de numero, alioquin ad contemptum dicto, affert, ut in illo Horatii : Nos numerus sumus et fruges consumere nati. Cujus adeo contrarium significare auctor de Spartanis velit, eos scilicet non numerum fuisse merum, sed sacrum, h. e. destinatum et ordinatum ad bellum. Propius tangit Gorallus, qui numerum hic esse vocem existimat e militia desumptam, quæ quidem Taciti ævo frequentior fuit, qua significarentur cohortes et alia militum Guvrάyuara, quorum erat certus numerus. Quo respexisse putat Virgilium, Æn. XI, 599.

Etruscique duas, equitumque exercitus omnis
Compositi numero in turmas.

Sacrum autem dici putat hunc numerum, quod Laconica ¿vouoría, h. e. numeri XXV virorum, solerent sacris quibusdam adhibitis militiæ nomen dare. Fortasse et eo sensu sacros numeros dictos esse credit, quo apud Thebanos sacra cohors, de qua Plutarchus in Pelopida. Enimvero hæc Thebanorum cohors minime huc trahenda videtur. Nimirum hæc sacra vocabatur, quod quasi inviolabilis, invicta, et vi quadam divina prædita esset, ex electissimis viris, amantibus inter se et amatis, composita, quod firmissimum vinculum ad omnem vim sustinendam et profligandam credebatur. Atque erat igitur hæc cohors quasi nobilior pars exercitus Thebani. Numerus Lacedæmoniorum a Lucilio non simpliciter sacer dicitur, sed sacer in bellum, atque igitur non belligerantis exercitus pars, sed populi ad bellum instructi et sacrati

significatur. Omnino mihi videntur neque Scaliger, neque Gorallus, vim totam verborum hujus loci recte animo complexi. Numerus quidem ab auctore ea significatione sumi videtur, qua scriptores Romani argenteæ ætatis solebant cohortes, manipulos, aliaque militum ouvrayuata numeros dicere, unde et auctorem Ætnæ ex ea ætate fuisse existimo, non ex aurea, qua Cornelius Severus vixit. Ea vero notione numerum tribuit populo Spartano propterea, quod ille totus ex numeris, h. e. variis classibus et cohortibus constabat, et ad usum ac disciplinam belli legibus et institutis suis erat compositus. Scilicet non solum exercitus instructus accuratissime in majores minoresque ordines, quibus singulis sui duces et rectores præerant, ut in μόρας, λόχους, πεντη. κοστύας et ἐνωμοτίας, divisus erat, sed ipsa etiam civitas in eas classes et catervas distincta, quæ civibus in militiam describendis et instruendis inservirent. Erant inprimis diversi ordines per gradus ætatum descripti, ut puerorum, qui septennes facti in ¿yaç, seu classes pueriles, distribuebantur: epheborum, e quibus qui alterum jam annum e pueris egressi erant, pevec vocabantur, et 'ductores puerorum erant; denique legitimæ ætatis, qua inter viros censebantur, et, quæ virorum erant, gerere poterant. Senes adolescentium curam gerebant, assidue in gymnasiis exercentes et dimicantes spectabant, corrigebant, castigabant, seque omnium velut patres, magistros et rectores præbebant. Immo et magistri pueritiæ ex probatis viris creabantur, et hi per classes præficiebant eos, qui inter Irenas prudentissimi et pugnacissimi erant. Iren, qui annis viginti erat major, ducebat cohortem suam in præliis, eamque habebat domi ad cœnam sibi ministrantem. Hæc Plutarchus in Lycurgo, cap. XVII; quocum conferatur Nic. Cragius, de Republ. Laced. lib. I, cap. 5 et 6. Sic Lacones a pueris per omnes ætates disciplina atque usu assiduo ad militiam instruebantur, habebantque in unaquaque classe suos magistros et rectores, quos observare, quibus parere et obtemperare necesse esset. Nec in ipso bello aliter. Summum imperium habebat rex. Hic proximis imperabat polemarchis, hi lochagogis, hi

pentecontateribus, hi enomotarchis, et hi cæteris subjectis. Ita fiebat, quod Lucilius ait, sacer ad bellum numerus, sua turba regenti. Unusquisque enim rector suam cohortem et quæque cohors regentem suum accipiebat in bello, qualem a pueris habere in civitate consueverat. Cœnam adeo communiter capiebant in classes seu decurias descripti. (Cragius, lib. I, cap. 9.) Et in summa ita assuefacti erant, ut nollent, nec scirent privatim vivere, verum ut apum more ad rem publicam conglobati semper, et inter se circa principem volutati, afflatuque quodam divino atque gloriæ siti, tantum ,non mente alienati, patriæ essent toti. (Plutarchus in Lycurgo, cap. XXV.) Tota Laconum vita, ex legibus et disciplina vetere, laborum assuetudine, duro victu, certaminibus et dimicationibus assiduis, asperitate castigationum sic imbuta ferendis militiæ molestiis et periculis erat, ut esset quasi continua meditatio belli. Ipsum bellum quo libentius susciperent, et optarent adeo, in castris solebat pristinus disciplinæ rigor quodammodo remitti, exercitationes per bellum molliores erant, excolendi comam ornandæque vestis libertas permissa, reliquus etiam victus minus adstrictus et castigatus. Ita, quod Plutarchus affirmat in Lyc. cap. XXII, solis Laconibus inter mortales bellum ipsum erat meditationis ad bellum respiratio: &σTe μόνοις ἀνθρώπων ἐκείνοις τῆς εἰς τὸν πόλεμον ἀσκήσεως ἀνάπαυσιν εἶναι TÒ TOμov. Proinde sacri erant Laconum numeri in bellum, quod eorum évoμoría sacramento adstringebantur, quamquam hanc rationem plane exclusam nolim; sed quod per leges suas sacri et destinati bello, et, si ita opus esset, morti pro patria obeundæ devoti essent. Primaria et sanctissima eorum lex erat, quam Demaratus apud Herodotum, lib. VIII, cap. 104, Xerxi regi exponit, quæ vetabat, ex acie fugere quantumvis magnam multitudinem, sed jubebat manentes in ordine aut vincere, aut occumbere. (Vid. Nic. Cragius de Rep. Laced. lib. III, pag. 361; Jo. Meursius, Miscell. Lacon. lib II, cap. 2.) Erant sane per hanc legem omnes Lacedæmonii devota morti pectora libera (Horat. Carm. IV, 14, 18), et de ea devotione quum multa Lacedæmoniorum

prælia testantur, tum inprimis memorabilis Leonidæ casus, qui ad Thermopylas cum trecentis Lacedæmoniis, ingentes Xerxis copias sustinens, ad internecionem cæsus est. Denique sacros in bellum Lacones etiam ob hoc dici arbitror, quod in hostem moventes instructam aciem prius sacrificio facto consecrabant, et carminibus dictis advocare Deos, et quasi præsentis Dei favore animosiores reddere volebant. Memorat Plutarchus 1. c. cap. XXII, ante aciem capellam immolatam a rege, tum edixisse, ut omnes coronam sumerent, et ut tibicines canerent Castoris carmen; ipsum regem simul exorsum esse carmen, quod embaterium dicitur: ad cujus numeros quum inciderent, nihil turbantes aciem, neque animis fluctuantes, tanta cum audacia simul et stabilitate animi progressos in hostem esse, ut quasi Deo aliquo præsente agi regique viderentur.

EXCURSUS VI

AD LUCILII JUN. ETNAM, v. 620.

..Namque optima proles

Amphinomus fraterque pari sub pondere fortes, etc.

QUUM multa suo poemati Lucilius ornamenta, fabulis poetarum, exemplis et similibus ex historia reque naturali afferendis, ad molliendam disputationis severæ et subtilis austeritatem intexere studuit, tum inprimis gratum et necessarium putavit, attexere historiam de fratribus Catanensibus, parentes suos humeris ex flamma Ætnæi incendii efferentibus, quæ Ætnæ ipsius famam inter alias gentes maxime illustravit, quaque non alia veterum scriptorum testimoniis celebratior est. Equidem poterat et alias afferre

narrationes sive fabulas, quibus memoriam Ætnæi ignis insignire veteres scriptores aut poetæ voluerunt, ut raptam a Plutone ex Ætna erumpente Proserpinam, atque tædas a Cerere ad investigandam filiam Ætnæ ignibus inflammatas, quibus fabulis haud dubie memoria majoris calamitatis et vastationis, per eruptionem ignis Ætnæi in agris Siculis factæ, signata est, quas tamen attingere Lucilius in carmine suo noluit. Etenim qui toto poemate philosophum magis, quam poetam egit, consulto opinor abstinuit ab ejusmodi fabulis vel traditionibus narrandis, quibus ipsi Ætnæ naturæ declarandæ nihil lucis accederet. Illud magis mirum quum Democriti aliquando mentionem fecerit, v. 532, nunquam ab eo Empedoclem philosophum laudatum, qui quum et Siculus esset, et præcipuus rerum naturæ indagator, haud dubie de Ætnæi ignis natura exquirenda bene mereri voluit, in ipsaque ea investigatione, dum incautius ad ignem accedere contendit, in foveam igneam decidens periit. Quæ caussa mortis ejus sane credibilior est, quam quæ vulgata fama est, eum clam domo discedentem sponte se in ardentem Ætnæ caminum immisisse, ut pro Deo haberetur. Adseruit hanc famam Horatius, Arte Poet. 464,

...Deus immortalis haberi

Dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Ætnam
Insiluit;

et Claudianus, de Consul. Mall. Theod. v. 72:

Alter, in Ætnæas casurus sponte favillas,
Dispergit revocatque Deum (1).

Sed hanc ipsam puto caussam Lucilio fuisse, ut de Empedoclis studio taceret, quod pro insano habitus videri poterat minus dignus auctor et dux in caussis Ætnæi ignis indagandis sibi fuisse. Illud contra maxime dignum persona,

(1) Et Lactantius, Instit. Div. lib. III, cap. 18: « Empedocles se in ardentis Ætnæ specum intempesta nocte dejecit, ut, quum repente non apparuisset, abiisse ad Deos crederetur ED.

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »