Obrázky na stránke
PDF
ePub

sium, lib. XLIX, et Appian. lib. V, p. 720 seq. legi potest. Unde figura ea, quæ inter fratres Siculos media est, et pedem proræ navis imponit, ipsum Pompeium significari arbitror, quod is bello navali maxime patrem ultus est, eoque bello, quum Messanam, Mylas et Nautochum, omnemque oram maritimam præsidiis teneret, Ætna immaniter fremere incipiens, et regiones simul æstu flagrantes, copiis Augusti terrori et periculo fuerant, ut Appianus refert lib. cit. Neque enim adsentire iis interpretibus nummorum possum, qui sub ea figura Neptunum intelligunt, eumque medium inter pios fratres positum existimant, quod ii Neptuni monitu parentes Ætnæis incendiis eripuerint. Falso enim putant hoc a Strabone perhiberi, qui libro VI, p. 269, post memoratam Amphinomi et Anapiæ pietatem, pergit, Ætnæ incendium et ejectionem favillæ contingere, quando ita Neptuno videatur, ötav тộ Пogεidovi paívnτai. Quo sane, si ipse locus sanus est, nihil aliud tradit Strabo, quam tempestate maris, et spiritu per cavernas subterraneas agitato, ignes Ætnæ accendi. Recte etiam existimatur Amphinomus patrem ferens occurrere in nummo gentis Herenniæ, edito ab Ursino, p. 120 et 121, et Vaillant, Famil. Rom. vol. I, tab. LXIX, et p. 485. In cujus parte anteriore est epigraphe PIETAS cum capite Pietatis, in posteriore M. HERENNI, et homo concitato gradu alium humeris insidentem ferens. QuemUrsinus hoc nummo signari putavit Æneas cum Anchise patre, qui alias frequens Pietatis symbolum apud Romanos est, solet paullo aliter fingi, aut Palladium tenens, aut Anchisen Deos Penates gerentem, aut comitem Iulum habens; Herennius autem, qui forte Præturam Siciliæ gerebat, symbolum Pietatis, quod Sicilienses habebant, Amphinomum nummo suo imprimi curavit. Pluribus hoc evincit P. Burmannus ad Numism. Sic. pag. 319 seq. Et hæc de fratribus Catanensibus sufficiant.

EXCURSUS VII

AD LUCILII JUN. ETNAM, VERSU ULT.

Sed vere cessere domus et rura piorum.

Pio omine suam de piis hominibus narrationem claudit poeta, et sanctos juvenes ait nunc post fata in præmium pietatis suæ vere accepisse Campum Piorum, quem dicatum sibi tenere apud Catinam dicantur. Exclamare quasi cum Virgilio videtur, Æn. VI, 638:

Devenere locos lætos, et amœna vireta
Fortunatorum nemorum, sedesque beatas.

Nempe in eorum beatitate significanda alludit ad Campum Piorum, quem Catanenses in monumentum pietatis eorum consecrasse, tradunt scriptores. De quo campo nunc paullo exactius dicamus, quod res indigere accuratiore explanatione videtur, neque campi illius ratio ab eruditis, qui hoc argumentum attigerunt, recte intellecta est. Dorvillius in Siculis, cap. XIII, pag. 218, neque minus alii existimant, Campum Piorum apud Catanenses dictum, quod pii fratres in eo sepulti essent, et statuæ, quas Claudianus descripsit, in eorum monumento positæ. Et sane res ea non caret auctoritate, et diserte Solinus: « Horum memoriam ita posteritas munerata est, ut sepulcri locus nominaretur Campus Piorum ». Neque tamen vel Solinus totam appellationis ejus rationem verbis complexus est, vel alii cæterorum scriptorum testimoniis comparatis recte indagarunt. Ac primo quidem Piorum nomine et honore non solum fratres illi, parentes suos ex igne servantes, sed et familia, cujus filii erant, apud Catanenses claruisse videntur, et parentes æque nota pietate erga Deos, ac filii pietate erga parentes, opinione civium suorum me

ruerunt, ut illæsi ignes Ætnæos evaderent. In antiqua inscriptione Græca apud Gualther. in Tab. Ant. Inscr. Sicil. pag. 28 edit. Panorm. quam P. Burmannus 1. c. pag. 319 allegat, Catana ipsa dicitur ΕΥΣΕΒΕΩΝ ΚΛΥΤΟΝ ΑΣΤΥ, neque ea appellatio solos fratres Catanenses respicere videtur. Clarius scriptores, qui calamitatem Catanensium narrant, tõv Euσebov nomine parentes una cum filiis, qui eos servarunt, intelligunt. Aristoteles, sive auctor de Mundo: évea xai tò tõv εὐσεβῶν γένος ἐξόχως ἐτίμησε τὸ δαιμόνιον, περικαταληφθέντων ὑπὸ τοῦ ῥεύματος· et paullo post, καὶ ἐτήρησεν ἀβλαβεῖς ἅμα τοῖς γονεῦσι τοὺς Veavíanous. Lycurgum, superiore Excursu jam observavimus, memorare, unum tantum filium cum patre ex incendio servatum; et hic tamen eum locum, ubi hi duo servati sunt, dicit Tv Euσε6v yupov vocatum esse. Porro autem ex testimoniis scriptorum accuratius consideratis intelligitur, Campum Piorum dictum esse non a sepulcris piorum fratrum, sed quod eo loco flamma, quum eos pæne apprehendere videretur, veluti diffissa discesserit, et fugientibus tutam stationem præbuerit. Clare hoc tradit Conon, si recte attendatur. Qui postquam dixit, flammam alios exurentem circa pios fratres diffindi visam, ut locus igne liber fieret, tum pergit, Διὰ ταῦτα οἱ Σικελιῶται τὸν δὲ χῶρον ἐκεῖνον Εὐσεβῶν χώραν ἐκάλεσαν· καὶ λιθίνας εἰκόνας ἐν αὐτῷ τῶν ἀνδρῶν τῷ μνημείῳ, θείων τε ἅμα καὶ ἀνθρωπίνων pywv, άvébeσav. Aperte hic enuntiat, eum ipsum locum, quem flamma absistens liberum piis juvenibus reliquerit, vocatum esse Piorum regionem. Dicit quidem monumentum iis hac in regione erectum, sed statuas ei impositas testes fuisse. divinorum juxta ac humanorum in ea regione factorum. Jam humanum quodnam factum in ea regione exstiterit, per se patet, nempe juvenum parentes suos flammis eripientium; sed alterum, divinum, nisi flamma fuerit divinitus directa, et juvenibus parentes ferentibus locum vacuum tutumque relinquens, nescio equidem, quodnam aliud intelligi queat. Relinquitur ergo, ut Campum Piorum inde dictum primario putemus, quod eo loco filii cum parentibus e flamma ereptis substiterint in tuto. Eodem loco postea filiis juxta et parentibus defunctis monumentum, ad majorem rei me

moriam, publice factum esse, ultro concedimus. Nunc accedit, ut traditum a scriptoribus observemus, igne juvenes parentum bajulos circumeunte, locum vacuum effectum esse, quasi insulam flumine igneo conclusam. Lycurgus: Λέγεται καὶ κύκλῳ τὸν τόπον ἐκεῖνον περιῤῥεῦσαι τὸ πῦρ, καὶ σωθῆναι τούτους μόνους. Et expressius Conon : αὐτοὺς δὲ περιεσχίσθη τὸ πῦρ, καὶ ὥσπερ νῆσος ἐν τῇ φλογὶ πᾶς ὁ περὶ ἀυτοὺς χῶρος ἐγένετο. Similiter Apuleius de mundo: « Illa flammarum fluenta divino separata discidio, quasi duo flumina ex uno fonte manantia, locum illum ambire maluerunt obsidione innocenti. Inerant boni bajuli, religiosis sarcinis occupati ». Hæc forma loci illius, postea haud dubie ad memoriam servata diligentius, atque instar insula conclusa, in caussa fuit, ut aptissimum ei nomen Campus Piorum, ipseque insulis beatorum adsimilandus videretur. Notum est, in poetarum fabulis loca inferorum, animis recipiendis destinata, Stygis vel Acherontis undis, tamquam insulas, coerceri. (Vid. quæ notavimus ad Eleg. VII, 24, hujus edit. t. II, pag. 265. ED.) Campi Elysii, piorum habitatio apud inferos, disjuncti flumine a reliquis sedibus, et quæ vocantur Insula beatorum, Oceano circumfusæ et discretæ ab orbe reliquo dicuntur. Unde sedes discreta piorum Horatio, Carm. II, 13, 23; Secreti pars orbis mundusque piorum Calp. VIII, 20, vocantur. Hæc imago igitur sedium separatarum, quas poetæ apud inferos piorum manibus assignabant, comparata cum Campo Piorum, ad honorem piorum juvenum apud Catinam consecrato, poetam nostrum eo duxit, ut vere nunc eos campum Elysium et Piorum sedes incolere diceret. Atque hinc liquet, sic prorsus legendum esse hunc versum, uti scripsi

et, quam veteres quædam editiones exhibent, lectionem Sed jure vel pure, aut, quam Barthius substituere voluit, Sed veris cessere domus, alienam plane esse, et gravem sententiam auctoris debilitare. Nempe veris domus legendum putat Barthius, Advers. XLIX, cap. 6, quod in campis Elysiis, sanctorum post obitum amoenissimo recessu, ver perpetuum esse dicatur. Hoc etsi verum est, et aliorum poetarum locis facile probandum, ut Tibulli I, 3,

61, Valerii Flacci I, 844, Claudiani R. Proserp. II, 288; superfluum tamen hoc loco, et a scopo auctoris alienum est, ut taceam, quamvis perpetuum ver tribuatur Elysio, neminem tamen poetarum ibi ipsam Veris domum collocasse. At domus piorum aptum et scopo auctoris conveniens est, quo alludere ad sepulcrum et monumentum fratrum Catanensium vult. Nam ut sedes inferorum domus Stygia, domus Plutonia, domus Elysiæ vocantur poetis, quorum hic maxime notabilis locus Martialis est, lib. XII, ep. 52,

Accipient olim quum te loca læta piorum, etc.

Non erit in Stygia notior umbra domo.

ita etiam sepulcra poetis sunt æternæ defunctorum domus. Auctor Elegiæ ad Liviam, v. 73:

Claudite jam, Parcæ, nimium reserata sepulcra,
Claudite! plus justo nam domus ista patet.

Et in Epitaphio Petronii Antigenidis: Hæc domus æterna est, hic sum situs, hic ero semper.

-In epigr. 149, lib. IV Anthol. Burmannianæ, v. 2:
Hac jacet æternum Sabis humata domo.

In epitaphio Virgilii, apud eumdem :

Hæc tibi, Virgilii, domus est æterna sepulto.

Seneca, Hippol. v. 1241:

Recipe me æterna domo

Non exiturum.

Auctor Octaviæ, v. 751:

.Inferum sedes toros

Stabiles futuros spondet æterna domus.

Perpetuas quoque domos video in epitaphio Probinæ, epigr. 146: « Perpetuas sine fine domus mors incolit atra ». Immo domus simpliciter pro sepulcro, in Inscript. Hispalensi, quæ exstat integra in Donianis Cl. X, n. 19, p. 358 :

« PredošláPokračovať »