Obrázky na stránke
PDF
ePub

Quare age, Calliope, posita gravitate forensi, Limina Pisonis mecum pete: plura supersunt, Quæ laudare velis inventa penatibus ipsis.

meridianum calorem indicans, vs. 27: « Et cantu crebro rumpunt arbusta cicada ». Faciunt convicia soli, perpetuos strepitus et stridores exercent in sole. Convicium de magno multorum et confuso clamore vel strepitu. Ovidius, Metam. V, 677, « nemorum convicia pica», et Columella, lib. X, 12: « Perpetitur querulæ semper convicia ranæ ».

260

259. Quare age, Calliope, posita gravitate forensi, deposito, omisso consilio laudandi graviora Pisonis acta, publica et forensia (coll. v. 150), quæ majora tuis viribus sunt; vid. v. 252 seq. Confer te, Calliope mea, ad res ejus privatas, virtutesque domi et inter familiares exercitas, in quibus sane multa invenies, quæ laudare velis.

EXCURSUS I

AD SALEII BASSI CARM. AD CALP. PISONEM,

vs. 35 et 36.

Sic etiam, magno jam tunc Cicerone vigente,
Laurea facundis cesserunt arma togatis.

RECTE Bersmannus ad hos versus allegavit, quæ apud Ciceronem, Offic. lib. I, c. 22, leguntur: Cedant arma toga, concedat laurea linguæ. Non enim dubium est, allusisse Saleium ad eum versum Ciceronis, quo ipse, post oppressam conjurationem Catilinariam, de se gloriabatur, quemque irrisum a multis improbis, ipse de Offic. 1. c. et in Philipp. II, 8, et orat. in Pison. c. 29 et 30, queritur. Miror autem, a nemine doctorum virorum, qui ad locos Ciceronis allegatos commentati sunt, eum carminis nostri versum, pro constituenda vel asserenda versus Ciceroniani lectione, adductum esse. Nam ut interpretes Ciceronis plerique adnotant, præsertim duo Heusingeri in nupera accuratissimaque librorum Cic. de Offic. editione, quam his ipsis diebus primum mihi inspicere contigit, acute disquisiverunt, in locis Ciceronis de Offic. et in Pison. plerique codices MSS habent concedat laurea linguæ, alii, iique meliores, laurea laudi, quod præstantissimi Ciceronis interpr. Gronovius, Grævius, Ernestus, et ante eos Ursinus ac Vossius probarunt, quoniam ipse Cicero hanc lectionem asserere oratione in Pis. c. 3o videtur, ubi hoc versus membrum his verbis interpretatur : « Nam quum tu, timidus ac tremens, tuis ipse furacissimis manibus detractam e cruentis fascibus lauream ad portam Esquilinam abjecisti, indicasti, non modo

amplissimæ, sed etiam minimæ laudi lauream concessisse ». Idem, lib. XV, Epist. 6, 3, « Quem ego currum, aut quam lauream cum tua laudatione conferrem ». Monet etiam Grævius ad orat. Cic. in Pis. 1. c. laudem fere Tullio notare τὰ ἐπαινετὰ ἐν τοῖς πολιτικοῖς πράγματα καὶ σπουδήματα, et honesta hominum de iis judicia. Ut in Bruto : « At vero extra Græciam magna dicendi studia fuerunt, maximique huic laudi habiti honores illustre nomen oratorum reddiderunt ». Et pro Plancio Itaque si quam habeo laudem. Neque reticere possum rationem J. M. Heusingeri, ob quam in versu Ciceroniano probabilius laudi, quam linguæ legi putet : nam laurea, inquit, primum minus recte opponitur linguæ, quam laudi, id est, honorifico Senatus populique Romani judicio; deinde Cicero syllabarum antanaclasin adhibuisse videtur, ut in illo, O fortunatam natam me Consule Romam: propter quem æque irrisum esse Tullium Quintilianus, lib. IX, c. 4, et Juvenalis, X, 122, ostendit. Alteram tamen lectionem laurea linguæ jam antiquitus usu et sermone receptam, Ciceronique suppositam esse, nonnulli Veterum loci probant. Sequutus est eam auctor invectivæ in Ciceronem, quæ Sallustio tribuitur, et Quintilianus, lib. XI, cap. 1; inprimisque Plutarchus, quid Ciceroni propter eum versum vitio datum sit, declarat in Vita Cicer. vol. IV, pag. 849, edit. Reisk. ἡ δὲ Κικέρωνος ἐν τοῖς λόγοις ἀμετρία τῆς περιαυτολογίας, ἀκρασίαν τινὰ κατηγόρει πρὸς δόξαν, βοῶντος, ὡς τὰ ὅπλα ἔδει τῇ τηβέννῳ καὶ τῇ γλώττη τὴν θριαμβικὴν ὑπείκειν δάφνην. Vi deor mihi ex hoc loco Plutarchi perspicere, inimicos et obtrectatores Ciceronis, ut invidiam ei moverent, de industria linguam in ejus dicto pro laude posuisse. Sic enim calumniari videbantur, quasi Cicero soli eloquentiæ suæ gloriam præ bellica virtute vindicasset, quum ipse non linguam vel eloquentiam solam opposuisset laureæ, sed laudem, id est, gloriam e rebus civilibus bene administratis quæsitam, cui eloquentia servit. Sed tamen hæc dicti mutatio ita vulgo prævaluit, ut scriptores etiam, qui obiter attingunt, eam sequi videantur. Sic enim Plinius libro VII, cap. 30, de Cicerone loquitur: «< Salve, primus omnium parens

patriæ appellate, primus in toga triumphum, linguæque lauream merite, et facundiæ Latinarumque literarum parens ». Etsi hic Plinius linguæ lauream aliter accipit, ac quando Cicero lauream linguæ cedere dixerit, ipsa tamen hæc verba suggessisse Plinio dictum Tullianum videtur, quo laurea linguæ jungebatur. Huc etiam refero Saleium Bassum in versu isto: Laurea facundis cesserunt arma togatis. Quod enim facundos et togatos conjungit, videtur etiam in Ciceronis versu, ad quem alludit, linguam et togam nominatam accepisse, et fortasse sic distinguendus hic versus est, ut Ciceronis illi, e quo manavit, similior fiat, et laurea arma non legantur conjuncta, sed laurea facundis cessisse dicatur, et arma togatis. Cæterum subit miratio, Saleium Ciceronis versum et sententiam in carmine ad Pisonem laudare, cujus in majoribus L. Calpurnius Piso, inimicus Ciceronis, eam et acerbe reprehenderat, et propterea acerrime castigatus a Cicerone erat. Quantumvis autem derisa et impugnata sententia Ciceronis ab ejus inimicis fuerit, veritas tamen ejus, ut ab ipso declarata passim in libris ejus erat, apud posteros agnita obtinuit, qui gloriam, quam sibi Cicero e consulatu suo et oppressa factione Catilinæ vindicabat, graviter ipsi adserunt et fatentur. Nam ut ille ad filium scribit, de Offic. I, 22: « Nobis rem publicam gubernantibus, nonne toga arma cessere? neque enim periculum in re publica fuit gravius unquam, nec majus otium. Ita consiliis diligentiaque nostra celeriter de manibus audacissimorum civium delapsa arma ipsa ceciderunt. Quæ res igitur gesta unquam in bello tanta? qui triumphus conferendus? » Ecce, quam candide hæc fatetur et repetit Lucanus, lib. VII, 62 seq.

Romani maximus auctor

Tullius eloquii; cujus sub jure togaque,

Pacificas sævus tremuit Catilina secures.

Eodem respiciens Silius Ital. lib. VIII, 410, de Cicerone : Implebit terras voce, et furialia bella

Fulmine compescet linguæ, nec deinde relinquet

Par decus eloquio cuiquam sperare nepotum.

III.

18

Et adhuc gravius luculentiusque Juvenalis, Sat. VIII,

237 seqq.

Hic novus Arpinas ignobilis, et modo Romæ
Municipalis eques, galeatum ponit ubique
Præsidium attonitis, et in omni gente laborat.
Tantum igitur muros intra toga contulit illi

Nominis et tituli, quantum non Leucade, quantum
Thessalia campis Octavius abstulit udo

Cædibus assiduis gladio.

Conferri his etiam possunt, quæ supra in Cornelii Severi fragmento, v. 4 seqq. de consulatu Ciceronis dicta sunt.

EXCURSUS II

AD SALEII BASSI CARMEN, vs. 79, 80.

Testis Acidalia quæ condidit alite muros,
Euboicam referens fecunda Neapolis arcem.

PARTHENOPE, a qua Neapolis dicta est, cum classe et colonis ex Euboea veniens, Phœbo auspice et augurio columbæ antevolantis ducta, in solo ad sinum Cumanum substitit, et urbem condidit: quamquam alii a Parthenope Sirene, ibi tumulata, appellatam volunt, auctore Eustathio ad Dionysium, v. 358. Statius Nostro congruens, Silv. III, 5,79: Parthenope, cui mite solum trans æquora vectæ Ipse Dionea monstravit Apollo columba.

Idem adhuc luculentius de origine Neapolis, Silv. IV, 8, 45:

Di Patrii, quos auguriis super æquora magnis
Litus ad Ausonium devexit Abantia classis :
Tu ductor populi longe emigrantis Apollo,
Cujus adhuc volucrem læva cervice sedentem
Respiciens blande felix Eumelis adorat.

« PredošláPokračovať »