Obrázky na stránke
PDF
ePub

a sacra linea movendo, ut rem aliquantum (1) restitueret. Proinde calculi inciti male a Scaligero in sacra linea collocantur. Inciti dicuntur, qui moveri non possunt. At tantum aberat, ut calculus in sacra linea moveri non posset, ut potius, si urgente necessitate alii essent immobiles, hunc a linea movere necesse esset. Quod si tandem ex mente Scaligeri proverbium illud ad lineam ultimam vel sacram in XII scriptis referendum est, cur, quæso, Veteres dicunt ad incitas redigere, non incitam, quum non plures una sint lineæ incitæ. Perperam igitur Scaliger in phrasi ista lineas intelligit, eamque ad ludum XII scriptorum refert. Rectius nos per incitas subintelligimus calces, quæ, ut Festus voce Cancri ait, per diminutionem calculi dicebantur, et proverbii rationem a ludo calculorum vel latrunculorum petimus, quod etiam Salmasius ad Script. Hist. Aug. tomo II, p. 739, et Souterius, de Aleat. lib. I, cap. 22, senserunt. Inciti tantum calculi dicuntur, non lineæ. Ii vero ad eumdem ludum pertinent, ad quem calculi ordinarii et vagi, quos Isidorus eodem loco nominat. Calces autem pro calculis antiquiores scriptores Latini, atque ii ipsi dixerunt, qui formulam ad incitas redigere frequenter usurparunt. Sic Lucilius, lib. XIV :

Naumachiam licet hæc, inquam, alveolumque putare et
Calces.

Præcipue hoc palam fit ex loco Plauti, quem supra adduximus :

Quin prius disperibit, faxo, quam unam calcem civerit.

Verbum ciere proprie de movendo calculo usurpatur. Hinc citus dicitur Nostro, v. 191., qui promotus est; atque incitus,

(1) Hæc plane mens est Julii Pollucis, lib. IX, 7, de mεTTsig et sacra linea loquentis. Et proverbium, quod ille memorat, xivã tòv άp'iepãç fere ejusdem sententia est, ac illud ἱερὰν ἄγκυραν χαλάζειν, sacram ancoram solvere, h. e. ad extrema præsidia confugere. Nam validissima ancora sacra vocatur, eaque tum demum mittitur, quum extremo laborant discrimine. Gallice, ancre de salut, de miséricorde. ED.

qui non movetur, nec moveri potest. Igitur ad incitas redactus proprie lusor dicitur, qui plurimis calculis spoliatus, reliquos nullos habet, nisi alligatos, quorum nullum movere sine magno detrimento potest; translate autem infelix et afflictus, qui fortunis atque opibus accisus in summa rerum difficultate et consilii inopia versatur, ut expedire se nequeat.

Hæc sunt, quæ ad rationem veteris ludi latrunculorum elucidandam disserere placuit. Quæ forte alia huc referri poterant, et ab aliis referuntur, vel ad aleam et XII scriptorum ludum pertinent, quocum iste a multis confundi solet; vel ad summam rei declarandam parum faciunt. Nonnulla tamen alia ad reliquos poetæ nostri versus in adnotatione nostra monuimus.

Apud poetas Latinos recentiores, præter Marci Hieronymi Vidæ celeberrimum poema, quod inscribitur Scacchia, Romæ 1527, exstat et in opere cui titulus Delitiæ Poetarum Italorum, t. II, pag. 1187, Julii Ascanii Tuccii Cremensis Duellum Scacchorum, poematium lyricis versibus, non vero satis felicibus contextum. Hunc quoque ludum versibus Gallicis descripsere viri clarissimi Cerutti (Recueil de Littérature en prose et en vers, Glascow et Paris, 1784), et Roman (les Echecs, poème en quatre chants, Paris, 1807). Sed noscuntur præsertim versus aliquot insignes de ludo Scacchico celeberrimi Nostratis Delille, l'Homme des Champs, I, v. 197 seqq. Cæterum multa de origine hujus ludi a doctis viris indagata sunt, neque tamen ad eum omnino referri possunt quæ de latrunculis Romanorum dicuntur, quamvis multa similitudinis indicia hic adferat Wernsdorfius. Hispani et Angli accurate de Scacchis egerunt, et primi omnium præcepta ludicri istius belli typis mandaverunt. Celeberrimus apud nos in hac scientia habetur A. D. Philidor, qui anno 1749 librum prodire jussit, cui titulus: Analyse des Echecs. In Germania vir nobilissimus, Dux Brunovicensis, quatuor tomos Vom Schach-und Kœnigs-Spiel edidit sub nomine Gustav. Seleni. ED.

V.

T. PETRONII ARBITRI

CARMINA MINORA.

I. DE SOMNIIS *.

SOMNIA, quæ mentes ludunt volitantibus umbris, Non delubra Deum, nec ab æthere numina mittunt,

*Hoc et alterum, ei adjunctum, epigramma de Somniis legitur in Petronii Satirico, cap. 104 et 128. Scaliger utrumque protulit inter Catalecta vet. poet. lib. II, p. 254, repetiitque P. Burmannus in fine libri VI Anthol. Lat. pag. 641, Hoc testante, in codice Claudiani Vossiano præfixa erant Præfationi ante VI Cons. Hon. ubi de somniis prorsus similia dicuntur : « Omnia, quæ sensu volvuntur vota diurno, Pectore sopito reddit amica quies, etc. » Sed uterque poeta hæc ex fonte Lucretiano hausit, lib. VI, v. 960 seqq. qui locus omnino conferendus cum Nostro. Barthius Nostrum illustrat, et cum loco Claudiani componit in Advers. lib. LI, cap. 3. Stephanus inter fragmenta Petronii prius epigramma non retulit, atque idem in codice, quem e membranis Cujacii sua manu descripserat Scaliger, et cujus meminit

in notis ad Catalecta, p. 200, hoc loco defuisse memorat Burmannus.

1. Volitantibus umbris, i. e. dum Manes noctu vagantur, cum quibus et somnia emitti credebat vetustas superstitiosa. Ovidio, Amor. I, 6, 13: « Nec mora, venit amor: non umbras nocte volantes, Non timeo strictas in mea fata manus ». Apud Propert. IV, 7, 87, umbra Cynthia apparens : « Nec tu sperne piis venientia somnia portis.....Nocte vagæ ferimur: nox clausas liberat umbras...Luce jubent leges Lethæa ad stagna reverti ». Virg. Æn. VII, 89: «Multa modis simulacra videt volitantia miris ». Idem, ibidem, X, 641: « Morte obita quales fama est volitare figuras, Aut quæ sopitos deludunt somnia sensus ». - Vid. notata nostra ad Halieut. alterum, quod est Nemesiani, ad versum 62, hujus operis t. II, p. 234. ED.

2. Non delubra Deum. Hoc ad ex

5

Sed sibi quisque facit: nam quum prostrata sopore
Languent membra, quies, et mens sine pondere ludit;
Quidquid luce fuit, tenebris agit: oppida bello
Qui quatit, et flammis miserandas sævit in urbes,
Tela videt, versasque acies, et funera regum,
Atque exundantes profuso sanguine campos.
Qui caussas orare solent, legesque, forumque,
Et pavido cernunt inclusum corde tribunal.
Condit avarus opes, defossumque invenit aurum.
Venator saltus canibus quatit; eripit undis,
Aut premit eversam periturus navita puppim.

cubationes et incubationes templorum pertinet. Soliti enim erant Veteres, captandis rerum eventibus, somnia quærere, excubantes in delubris idolorum, Æsculapii et aliorum ; quam fatuitatem sæpius irridet Lucianus. BARTH. Advers. LI, сар. 3.

4. Languent membra, quies, etc. Sic Scalig. edidit. Rectius videtur apud ipsum Petronium legi « Urget membra quies Sic Horat. Carm. I, 24, 5: « urget perpetuus sopor ».

33.

-P. Francius hic corrigebat Mulcet membra quies. Ed.

5. Quidquid luce fuit, tenebris agit. Hanc lectionem probat et illustrat Barth. Advers. LI, cap. 3, sed idem ad Claudian. p. 215 mavult « Quidquid luce facit, tenebris agit». Quod probandum censet Burmannus sec. nisi modo præcessisset, « Sed sibi quisque facit ».

6. Oppida bello Qui quatit. Sic Lucret. 1. cit. «In somnis eadem plerumque videmur obire : Induperatores pugnare ac prælia obire » Virgil. Æn. IX, 608: Aut rastris terram domat, aut quatit oppida

hello».

[ocr errors]

10

[blocks in formation]

9. Qui caussas. Scaliger edidit Quin caussas.

10. Et pavido cernunt: illi etiam cernunt.-Inclusum tribunal Barth. Advers. LI, 3, intelligit obsessum cancellis, qualibus munimentis veterum judicantium cathedræ clausæ erant, ad majestatem videlicet conciliandam, et ad incursum populi sustinendum.

12. Saltus canibus quatit, id est, cursu et latratu canum. Val. Flacc. III, 21: « Dum volucri quatit asper equo, silvasque fatigat Cyzicus ». De turba hominum vel animantium super solum trepidantium è quatere accipi Gronovius statuit, ad Seneca Hercul. OEt. 1523. Sed de equorum fortiore cursu hoc valere, loca a Gronovio adducta docent.De canibus ubi malo ad eorum latratum usurpatur, referre, quo et silvæ personant, et feræ excutiuntur: quo sensu silvas

Scribit amatori meretrix; dat adultera munus;
Et canis in somnis leporis vestigia latrat.

In noctis spatio miserorum vulnera durant.

15

movere dixit Gratius, Cyneg. v. 3, Epod. V, 47: « senem adulterum

et silvas impellere v. 66.

14. Dat adultera munus. Douza

legit nummos.

15. Leporis vestigia latrat : tranat conjecit Daniel: lustrat etiam legi posse, h. e. inquirit, et investigat, putat Burmannus sec. Et hoc fere proprium esse de canibus, ferarum latebras investigantibus, ex usu Gratii, Cyneg. vs. 221, patet. Sed non movendum latrat, h. e. latratu indicat. Ovid. Amor. II, 19, 40: « Quid latrent nocte silente canes ». Horat.

latrent Suburanæ canes ». Quam

quám latrare prius, quam visa et excitata fera, vitiosum in cane putant venatici. Vid. Grat. v. 186.

16. In noctis spatio. Patissonii et Wowerii editio spatium, quod rectius videtur Burmanno, ut in spatium trahere pro extendere, extrahere, dixit Ovid. Metam. XI, 176. Et sic in veteri codice Ausonii, in quo multa epigrammata vetera habentur, legi affirmat Burmannus secundus, not. 16.

ITEM.

Nocte soporifera veluti quum somnia ludunt
Errantes oculos; effossaque protulit aurum
In lucem tellus, versat manus improba furtum,
Thesaurosque rapit : sudor quoque proluit ora,
Et mentem timor altus habet, ne forte gravatum
Excutiat gremium secreti conscius auri.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

5

tus dederunt. Post hunc versum quidam scripti ct editi alienum intruserunt : « Candidiorque dies secreto favit amori». Sed aberrasse hunc ab alio epigrammate, quod descriptionem loci amœni continet, et Anthol. Lat. tomo I, p. 493 exhibetur, observavit Burmannus sec. 6. Excutiat gremium, i. e. quatiendo palpandoque exquirat, et ejiciat : quo sensu est apud Terent. Phorm. IV, 1, 20. Et Petron. carm de Bello civ. 14: Quæritur in sil

« PredošláPokračovať »