Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

Confessus pietate dolor: cui digna rependes
Si mihi dura paras? nostri modo litoris hospes
Nudos distuleras dispersa clade per undas
Naufragus: ut taceam classes, quascumque videbar
Impendisse tibi; licet hæc tibi cuncta fuissent,
Regna tamen Carthago dedit: cui digna rependes,
Si mihi dura paras? nihil est quod dura reposcent,
Nec quidquam donasse velim, quod perdere possem.
Nunquam damna volo, vel hoc mihi, perfide, redde,
Quod sibi debet amor, si nil pia facta merentur.
Esse Deos natura docet, non esse timendos
Rerum facta probant: quid enim non credere possum?
Tutus fraude manes, et nos pietate perimus.

107. Nostri modo litoris hospes, etc. Hæc e querela Didonis apud Virg. Æn. IV, 373, expressa sunt : « Ejectum litore, egentem Excepi, et regni demens in parte locavi. Amissam classem, socios a morte reduxi ».

108. Dispersa clade per undas: ita ex Divion. legendum, et seq. versu classes, ubi in Salm. et Leid. clades quascumque videbor. BURM.

110. Licet hæc tibi cuncta fuissent : sic Salm. et Leid. juncta Divion. Burm. referente, quod probo. ED.

112. Nihil est quod dura reposcent. Fortasse legendum quod jura reposcent, aut quod jure reposcam. Possis etiam Nihil est, quod dona reposcam, quæ tibi tribui : cui congruit, quod sequitur, Nec quidquam

donasse velim.

113. Nec quidquam donasse velim. Divion. donare. Salm. et Leid. quæ, et v. seq. voco. BURM.

115. Si nil pia facta merentur: ita scribendum putat Burman. ex cod. Leid. et Salm. fata Divion.

115

116. Esse Deos natura docet, etc. Frequens hæc Veterum expostulatio, Deorum providentiam negantium, quod mali salvi sint, nec scelus pœna sequatur. Cicero de Nat. Deor. III, 34, inter plura alia hoc refert: « Diogenes quidem Cynicus dicere solebat, Harpalum, qui temporibus illis prædo felix habebatur, contra Deos testimonium dicere, quod in illa fortuna tam diu viveret ». Talis est querela Herculis apud Ovid. Met. IX, 203: At valet Eurysthæus, et sunt qui credere possint Esse Deos ». Idem, Amor. III, 3, 1: «Esse Deos, i, crede fidem jurata fefellit, Et facies illi, quæ fuit ante, manet»; atque ibid. 9, 35: « Quum rapiant mala fata bonos, ignoscite fasso, Sollicitos nullos esse putare Deos ».

117. Quid enim non credere possum sic Divion, credere non Salm. et Leid. BURM. Higtius volebat quid enim nunc credere possum ?

118. Tutus fraude manes. Ita castigandam arbitror vitiosam Salm.

120

Improbe, dure, nocens, crudelis, perfide, fallax,
Officiis ingrate meis; quid verba minantur?
Non odit qui vota dolet, nec digna rependit
Quidquid læsa gemit: tibi me permissus habetur
Lege pudoris amor, cui tanta dedisse recusem,
Sceptra, domum, Tyrios, regnum, Carthaginis arces,
Et quidquid regnantis erat: de conjuge, fallax,
Non de jure queror, meritum si non habet ardor:
Sed quod hospes eras, ne te magis esse nocentem,
Quam miserum, Trojane, puto, qui digna repellis,
Sum* non digna cupis: nondum bene siccus ad æquor
Curris, et extremas modo naufragus arripis undas. 130

Leid. et Divion. codicum scripturam, in quibus, sed apposito asterisco, mendi indicio, legebatur, Totus frauda manes : hic bene etiam cl. Oudendorpius at nos pietate perimus. BURM.

121. Non odit qui vota dolet, h. e. qui de alterius mala voluntate, mala fide, dolet et queritur, non propterea odit. Hoc promptum videtur ex epistola Ovidiana Didonis Her. VIII, 27: « Ille quidem male gratus et ad mea munera surdus ; ... Non tamen Æneam, quamvis male cogitat, odi: Sed queror infidum, questaque pejus amo».

[blocks in formation]

125

[blocks in formation]

129. Sum* non digna cupis, nondum bene. Hæc est Salm. Leid. et Divion. cod. scriptura cum asterisci signo. Nisi quod nudum in Divion. pro nondum legi posset. Heinsius tentabat, qui digna repellis, Somno digna cupis sed verissimam esse cl. Oudendorpii emendationem, qui digna repellis, Dum non digna cupis, patebit ex iis, quæ Æneæ scribit Dido apud Ovid. Epist. VII, 10 seq. BURM. Ad vocem cupis videtur nota interrogandi ponenda, ut sensus sit, qui fit, ut digna, quæ ut hospes meruisti, repellas, dum non digna cupis?

Tutior esse times, et honesta pericula poscis,
Quum mala vota cupis: solus tibi dura profecto
Damna paras, fugis, ecce fugis, nostrosque penates
Deseris, et miseram linquis Carthaginis aulam,
Quæ tibi regna dedit, sacro diademate crines
Cinxit, et augustam gemmato sidere frontem
Complevit, nostrumque tibi commisit amorem.
Nil, puto, majus habes, et adhuc sine conjuge regnat,
Æneas ingrate, meus, negat ira dolenti

135

Consilium, sed præstat amor : mea vulnera vellem 140 Fletibus augeri, sed jam discrimine mortis

131. Honesta pericula nescis alii. Scribendum esse poscis existimo : id vult antecedens Tutior esse times, h. e. times eum locum, regnum meum, quo tutior esse queas; contra honesta pericula poscis, periculis te committere aves, quibus superandis honorem acquiras. Hinc non apta videtur emendatio Higtii, qui reposuit, Tutior esse timens, honesta pericula poscis.

in

132. Quum m. v. cupis: repetitum ex v. 34, «vota nocentis habes ». BD. 136. Et augustam gemmato sidere frontem sic Salm. et Divion. gemmatos vitiose in Leid. BURM.

138. Nil, puto, majus habes, nempe illo amore, quem, ut ante dictum est, commisi tibi. Et adhuc sine conjuge regnas, hic omnino legendum est regnat, ut respiciat ad sequens meus, amor scilicet, qui aliter, quo referatur, non habet. Hac emendatione egregia sententia emergit. Commisi tibi amorem meum, qui tua caussa omnia facit, et, puto, nihil eo majus habes: quamvis enim te conjugem habere nequeam, ecce tamen regnat adhuc ille amor meus; omne quod implorat, perficiet: ille

dolenti mihi præstat consilium, quod ira negat.

139. Regat ira dolenti Consilium : ita Salmas. et Leid. ligat in Divion. male. Sic in veteri epigramm. apud Pithæum, lib. I, ut proferunt nonnulli: « Iratus rege te, quod nobilis ira leonis In sibi prostratos se negat esse feram ; ubi tamen Pithoeus et alii ediderunt Iratus recolas, etc. BURM. Sed legendum hic esse negat ira, superiora nota diximus. Negat ira consilium, sed præstat amor significat, amor meus ita imperat iræ, ut, quod hæc fortasse suadeat, exsequi nolim; malim autem, quod

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Victa feror, neque enim tantus de funere luctus, Quantus erit de fratre: licet simul improbus exsul, Et magis hospes eras, et ubique timendus haberis, Vive tamen, nostrumque nefas post fata memento. 145

funere edidi ex Divion. et Leid. codice: defendere in Salm. BURM.

143. Quantus erit de fratre. Obscurum hoc juxte ac durum est, quod Burmannus, ne explicaret, more suo prætermisit. Dubium enim est, utrum de Pygmalione, fratre Didonis, quem fugerat, intelligendum sit, an de Amore, fratre Æneæ, qui Didoni infelicem et exitiabilem amorem inspiraverat. Si prius adsumamus, hic sensus erit: neque enim nunc mihi tam luctuosa mors erit, quam olim scelus fratris fuit, quem fugere coacta sum; sin alterum, hoc dicere Dido videtur: neque enim tantum mors mea lugenda erit, quantum fuit Amor infelix. Prior interpretatio mihi liquidior

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small]

AD DUO EPITHALAMIA,

QUÆ SEQUUNTUR,

PRÆFATIO

DE

VETERUM EPITHALAMIORUM AUCTORIBUS ET DIVERSA RATIONE.

EPITHALAMIA, seu carmina nuptialia, ab antiquissimis temporibus tam celebrata poetarum Græcorum et Romanorum studiis sunt, ut, quæ hic proferimus, Epithalamia Latina, operæ pretium sit, cum aliis, partim antiquioribus, conferre, indeque rationem eorum aut discrimen ostendere. Plerosque epithalamiorum veterum auctores recensent Mart. Ant. Delrius, Syntagm. Trag. part. III, p. 27; Andr. Schottus in notis ad Procli Chrestom. poet. p. 49, et Thom. Crenius, Animadv. Philol. part. IX, cap. 3, § 5, p. 196; sed his plures alios addere licet, quos isti præteriunt. Ut Deorum Dearumque nuptias sileam, quas Græci veteres non solum carminibus, sed et sacris publicis celebrarunt, quasque εcyάua vel ispcùs ráμcus appellabant, ut Jovis et Junonis, Ætheris et Terræ, Plutonis et Proserpinæ, Martis et Veneris, Bacchi et Ariadnes, Herculis et Hebes, connubia heroum et virorum illustrium inprimis poetarum antiquorum ingenia exercuerunt (1). Celebratissimum sine dubio

(1) Nuptias diversorum poetarum dramatibus inscriptas memorat Casaubonus in Animadv. in Athen. lib. III, cap. 15. Antiphanis drama Tapos appellatur lib. IV Athenæi. Alius poeta Diphilus l'aucus comœdiam

« PredošláPokračovať »